Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- sed tamen inpietas tua nec tibi profuit, et nos,
- stultitiam confesse tuam diuinaque signa,
- fecisti magno crucis exultare triumpho.
- ergo relinquamus captum iam incessere furem,
- cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.
- nunc ad te, ueneranda dei crux, uerto loquellas [*]( 687 totum E, om. AD, placida coni. Mw. conciderat scripsi, eonsiderat ADE, consederat coni. MtW. 689 signi D 691 in Mttr., om. AD, ut E 692 socia E, sociam AD 693 fractas Mur., fracta ADJE icta AD 694 bracchiaque A 700 auaris Mur. 701 contendere A 706 speciem AD, specie E 709 idem scripsi, fidem AD, crucem E confringere Mw. 711 profuit om. Mur. 714 captus A incessere D Mur., cessere AE 715 egestans A )
- gratantesque tua concludam laude profatus:
- o crux magna dei pietas, crux gloria caeli,
- crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis
- et uirtus iustis lumenque fidelibus. o crux,
- quae terris in carne deum seruire saluti
- inque deo caelis hominem regnare dedisti;
- per te lux patuit ueri, nox inpia fugit.
- tu destruxisti credentibus eruta fana
- gentibus, humanae concors tu fibula pacis
- concilians hominem medii per foedera Christi.
- facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.
- esto columna piis tu semper et anchora nobis,
- ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur
- in cruce nixa, fide et de cruce nancta coronam.
143