Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.
  2. omnis enim quacumque iacet mandatus in ora
  3. martyr stella loci simul et medicina colentum est.
  4. namque tenebrosum ueteri caligine mundum
  5. languentesque animas miseratus in orbe creator
  6. sic sacra disposuit terris monumenta piorum,
  7. sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.
  8. et licet una fides, par gratia et aemula uirtus
  9. martyribus cunctis maneat, tamen omnibus isdem
  10. dissimiles operum formas extare uidemus.
  11. atque alibi tacitis meritum sublime sepulchris
  12. excolimus memores, alibi clamantia signa,
  13. conspicuas miramur opes. ubi, credo, mali plus
  14. durior inpietas retinet, maiorem ibi morbus
  15. poscit opem grauior, uel adhuc ubi caecior altam
  16. perfidiae noctem trahit error et aegra laborat
  17. in populo titubante fides, ibi lumina prorsus
  18. accendi maiora decet mundique tenebras
  19. inlustrante deo perimi mentesque retusis
  20. adtonitas oculis trepidasque intendere ad ipsos