Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. causa fuit domino, mediis in milibus extans
  2. flensque iterum sed laetitia modo debita sancto
  3. uota refert, non aere graui nec munere surdo,
  4. munere sed uiuo linguae mentisque profusus, .
  5. uoce pia largum testatur pauper amorem
  6. debitor et Christo satis isto pignore soluit,
  7. inmaculata suae cui sufficit hostia laudis:
  8. captiuos en, sancte, tuos tibi plebe sub omni
  9. uictor ago et uictos iterum tibi mando tuendos;
  10. conserua reduces dignatus reddere raptos.
  11. sed tamen in me nunc ipsum, bone, respice, martyr;
  12. namque uides quod agas tibi adhuc superesse, sed in me,
  13. qui prope caecatis oculis tua comminus adsto
  14. limina; nam multo mersi mea lumina fletu,
  15. non solum damno sed et inter gaudia plorans.
  16. [*]( 434 quo T aesteruo GT ammissos B, amisos GR defleuerat G\' В, defleberat G1, deBerent Q, deflebat D* 436 marteris G osteun dit GR populus Q 487 cetus B, caetos G modum AQ 439 motu R, mutuo T 440 autem om. GR tanto B moneris G almo T i 441 deo GR medis GR in om. B melibus G, liminibus Bv existans G, exstans R, stans v 442 sed om. GR laetitiam Q 443 referre B, reffert GR aerae Q neque T 444 uiuo] diuino T lingua Q per usus T 445 pauperem G amorem ADEQ, honorem cet. v 446 debitum G, debitm R 448 captiuos enscem tuos T 449 uictos scripei, uictor ADQ, supplei cet. tuendo R 450 dignatos Q 451 in] id R to yt G, et T me om. GR ipsum nunc GR bene GR martir GR 452 quid B, quos ADQ athuc D sep esse T 453 prope] pro BGRT cecatis EGR, caecitatis ADX, citatis Q, plagatis T cominus BJ 1 ET 454 lemma Q limine A1 455 damnos Q, damnum T et om. GQR)
    118
  17. dempsisti causam lacrimarum, tolle modo orta
  18. uulnera de lacrimis; miseratus, sancte, meorum
  19. damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
  20. donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis
  21. 4 redde meos oculos. nam quid iuuat esse reductos,