Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- et quasi terrenae contagia ducere labis
- horruit amissos in iura reposcere fundos.
- multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
- Archelais, tam sancta fide quam nomine clara,
- diues opum uidua et sanctum pietate fideli
- Felicem uenerans atque illi cara uicissim.
- haec illum iuxta meritum uenerata colebat,
- utque ferunt, iunctum sibimet pro iure sodali
- usurpans animum, crebris pia corda querellis
- saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
- iura recusaret, quae dispensare recepta
- mercedis magnae cum fenore posset egenis.
- plurima de propriis quoque rebus munera saepe
- obtulit. ille pio contentus ad omnia sensu
- femineam placido ridebat pectore curam,
- caelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
- quae pro terrenis sibi conpensata tenebat.
- unde potens caris instantibus haec referebat:
- cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?