Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. te sine; namque tui laus martyris et tua laus est,
  2. qui facis omnipotens homines diuina ualere
  3. fortiaque infirmis superas de carne triumphans,
  4. aerios proceres uincens in corpore nostro.
  5. quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam
  6. Felicem narrare tuum, cui nobile ductum
  7. ex Oriente genus; nec enim magis altera tellus
  8. Felicis patriam decuit quam quae patriarchas
  9. quaeque pios tulerat, Christi sacra uasa, prophetas,
  10. unde et apostolicis fundens sua flumina linguis
  11. totum euangelii sonus emanauit in orbem.
  12. debitus inde deo Felix, genitore profecto
  13. Italiam necdum genitus, tamen in patre uenit,
  14. cinis ut affectu nostris oreretur in oris
  15. nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset.
  16. sic pater Abraham domini praecepta secutus
  17. mutauit patrias externo cespite terras
  18. deposuitque sacrum Chananaeis semen in aruis;
  19. [*]( 42 manens G funte Q reficit GR1 43 ergo 01B pars (p ex cP a eorr.) G 44 praecor Rl ut solet ardus austus Q 46 lautf Q martiris GR 48 superans BJEGR triumphas BdDIEGR, triumphis DIT 49 otn. ADEQ aereos BR, ethereos T, Assyrios b 50 ducet et Q repetens om. T 51 nubile GR1 dictum QR1 52 oriente] origine R 53 felices Q1 dedecuit R1 quem que B, quam illaq: GR sed illa in R exp. -.1 54 queq; EQ, q:q: G tuos T tullerat R1, tollerat 01 xps Q uassa R1 profetas GR 55 uno AQ, una ex uno D\', imo E et om. R suas Q, om. T fulmina v 56 euangeli GR1 eminauit Q, emanuit G 57 praefecto G 58 INitaliam G, inetaliam R 59 ciues AQ, nobis Tl cinis G at Q affectus D oriretur DET, oretur G 60 ne cuiquam GQRT natus D* se miminisset G, remansisset ADQ 61 sic patriarca T abram Q, habraham A fonsecutus R 62 motauit Rl cispite GRl, excepta B w. 63 et 64 om. v posuitque T chananeis BD, cananeis EQT, channaneis GR semen] semper T )
    54
  20. unde peregrinas abeunte propagine terras
  21. mystica Felicem nobis transmisit origo,