Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quamquam et ut Elian istum quoque pascere posset,
  2. esciferas uolucres ieiuna per auia mittens,
  3. posset et ut Mosen secreto operire sepulchro;
  4. sed soli hoc dederat deus uni munus amico
  5. arcana tellure tegi, quia iure decebat
  6. tantus honos illud corpus, quod comminus ore
  7. fulserat et sermone dei, ut mortalia functus
  8. iura deo tantum frueretur teste sepulchri.
  9. ergo sacerdotem confessoremque sereno
  10. lumine respiciens tacitis tabescere siluis
  11. non tulit ulterius mitis pater, et quia digno
  12. condignum comitem meritis sociare parabat,
  13. Felicem numero de carceris eligit omni,
  14. cuius id adponat meritis opus, ut senis almi
  15. membra leuet reuocetque animam reuehatque refotum
  16. [*]( a 216 hime G, hemae B atrita A cubuli R 217 om. E dificiente G, defioientes AQ linguebat Q corpora Q 218 et] e BGBv u hausta] acta T medulis Q 219 frigura G saguine Q 220 mota G, motat\' B antestite AGQR 221 tullit GR obscura B cu sumi Q et 222 et ut] ut ADEQv heliam BEGRTv, helian (rt m. 2) D istum quoque ADEG*QR, sic istum BTv, sic iustum Gl 223 per auia mittens ieiuno GR 224 moysen BERT sepulucro BR 226 om. GR archana BDET oure Q 227 tantum GR honus illud A, bonus illud Q, munus ut illud GR corpus] niuus add. R 228 ut om. GR functum GT, iura functum R 229 iura om. R tam B, tanti v, T9 taciti coni. Bscch. testa v sepulchari R 231 conspiciens G, respiens R1 taciti Q 232 ulterius non tulit (tullit i2) GR alterius T quia] quae Q digno G 8. I. 233 comitem condignum iteneris GR meriti ADQT 234 felicem parabat R elegit BDGR 235 id om. R adponit B opus ut] et ADQ 236 reuocet qui Q reueatq. QT, reuechatque R refotum] spectatis add. GR )
    62
  17. adtonitisque ouibus cari solacia reddat
  18. pastoris. uenit ergo micans iam nocte silenti
  19. angelus et tota uinctorum in plebe reorum
  20. Felicem solum, pietas cui sancta reatum
  21. fecerat, adloquitur; fugit atri carceris horror.