Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- non tulit obscuro consumi funere corpus.
- quamquam et ut Elian istum quoque pascere posset,
- esciferas uolucres ieiuna per auia mittens,
- posset et ut Mosen secreto operire sepulchro;
- sed soli hoc dederat deus uni munus amico
- arcana tellure tegi, quia iure decebat
- tantus honos illud corpus, quod comminus ore
- fulserat et sermone dei, ut mortalia functus
- iura deo tantum frueretur teste sepulchri.
- ergo sacerdotem confessoremque sereno
- lumine respiciens tacitis tabescere siluis
- non tulit ulterius mitis pater, et quia digno
- condignum comitem meritis sociare parabat,
- Felicem numero de carceris eligit omni,
- cuius id adponat meritis opus, ut senis almi
- membra leuet reuocetque animam reuehatque refotum [*]( a 216 hime G, hemae B atrita A cubuli R 217 om. E dificiente G, defioientes AQ linguebat Q corpora Q 218 et] e BGBv u hausta] acta T medulis Q 219 frigura G saguine Q 220 mota G, motat\' B antestite AGQR 221 tullit GR obscura B cu sumi Q et 222 et ut] ut ADEQv heliam BEGRTv, helian (rt m. 2) D istum quoque ADEG*QR, sic istum BTv, sic iustum Gl 223 per auia mittens ieiuno GR 224 moysen BERT sepulucro BR 226 om. GR archana BDET oure Q 227 tantum GR honus illud A, bonus illud Q, munus ut illud GR corpus] niuus add. R 228 ut om. GR functum GT, iura functum R 229 iura om. R tam B, tanti v, T9 taciti coni. Bscch. testa v sepulchari R 231 conspiciens G, respiens R1 taciti Q 232 ulterius non tulit (tullit i2) GR alterius T quia] quae Q digno G 8. I. 233 comitem condignum iteneris GR meriti ADQT 234 felicem parabat R elegit BDGR 235 id om. R adponit B opus ut] et ADQ 236 reuocet qui Q reueatq. QT, reuechatque R refotum] spectatis add. GR )
- adtonitisque ouibus cari solacia reddat
- pastoris. uenit ergo micans iam nocte silenti
- angelus et tota uinctorum in plebe reorum
- Felicem solum, pietas cui sancta reatum
62