Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nam quod in euersis habitacula ponis Hibera
  2. urbibus et deserta tuo legis oppida uersu
  3. montanamque mihi Calagurrim et Birbilim acutis
  4. pendentem scopulis collemque iacentis Hilerdae
  5. exprobras, uelut his habitem laris exul et urbis
  6. extra hominum tecta atque uias: an credis Hiberae
  7. has telluris opes, Hispani nescius orbis,
  8. quo grauis ille poli sub pondere constitit Atlans,
  9. ultima nunc eius mons portio metaque terrae,
  10. discludit bimarem celso qui uertice Calpen?
  11. Birbilis huic tantum, Calagurris, Hilerda notantur,
  12. Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena
  13. et capite insigni despectans Tarraco pontum.
  14. quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
  15. [*]( 218 ao] at V in ras., t ex c m. 3 uasonicis n horis B 219 qur ex cur Y m. 2 more] minore n 221 non 0 quid fort. in] me 0 auersis coni. Heinsius et Lebrun, uersis 0 ponis (nis in ras. m. 2) V hibera BNOV (sed V in ras.), hiberis n 222 diserta N legis] iacis n uersus n 223 montanaque B calagorrem (re ita ri corr. V) NV1, calagurrim OYin birbilim BOV, byrbilim ex byrririm(?) N, birlim n, Bylbilim v 224 pendente in N, pondentem. 0 scopolu NYl iacentes N, iacenti 0 ilerdae B, si ledae 0 225 uelud B orbis BOv 227 has V in ras. m. 2 ex as tellure n opes ex hospea V, sopes n 228 grabis V, grauius n constituta n atlans BO, aclans N, halans V1 (teste Schenkelio), ahtlano V1 (teste Peipero), ahtlans V*, om. n 229 mentaque 0 230 discludit V (u in ras. m. 2) bibarem N qui celso n calpem NV n 231 byrbilis N, birbilis BOVn (lis in ras. m. 2 V) 231 huic V in ras. m. 3, hic n, uio N calagorris Nn, calagoris Vx, calagurris OV* ilerda notantur 0, ilerdano tant\' B, hilerda notatus nt) 232 cui cui V (teste Schenkelio) et v, cui 11 cet. barchino B v, barthino 0, barcinus NY, barcinnusa n amaea V, moena n 233 dispectans NVl (i in$corr. VI) tartaco B, taraca n 234 numen! 0 egregias B m. 2, aegregias 0, eggiem n tectis et Sebis, turritis Heinsius )
    35
  16. qua geminum felix Hispania tendit in aequor,
  17. qua Baeti Oceanum Tyrrhenumque auget Hibero
  18. lataque distantis pelagi diuortia conplet,
  19. orbe suo finem ponens in limite mundi?
  20. an(ne) tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,
  21. qua regione habites, placeat reticere nitentem