Commenitorium Orosii ad Augustinum de Errore Priscillianistarum et Origenistarum

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Priscilliani quae supersunt (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 18). Schepps, Georg, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1889.

1. Iam quidem suggesseram sanctitati tuae, sed commonitorium suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii tui, Eutropius et Paulus episcopi eadem qua et ego puer uester salutis omnium utilitate permoti commonitorium iam dederunt de aliquantis haeresibus nec tamen omnes significarunt, necesse me fuit festinato edere et coaceruare in unum omnes perditionum arbores cum radicibus et ramis suis et offerre ignienti spiritui tuo, ut tu uiso agmine perspectaque nequitia permetiaris, quam possis dispositionem adhibere uirtutis. Tu tantum, beatissime pater, malignas [*]( 1 INCIP. COMONIT; OROSII. AD SCM AGYSTIN. EPM. DE ERRORE. PRISCILLIANISTARV. ET ORIGENISTARV. A (fol. 48) COMMONI- TORIVM OROSII PRESBITERI AD SCM AVG. DE PRISCILLIANISTIS. ET DE ORIGENIS ERRORE. B (fol. 120) CONSULTATIO siue COM- MONITORIUM OROSII AD AUGUSTINUM, DE ERRORE PRISCIL- LIANISTARUM ET ORIGENISTARUM$[cf. Aug., retract. II, c.XLIV: \'Orosii cuiusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscillianistis et de quibusdam Origenis sensibus .... quanta potui breuitate .. respondi —; et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adiuncta este. q. s.J 4 ante beatiss. praefixa et uox commonitorium A horosius AB 9 puer ABD, sed \'fortmse presbyter\' i) in margine 10 heresibus A 11 necesse fuit me festinato BD 12 arbores in ras. man. 1 B 14 permletLaris, eti in ras. man. 1 B \'Uaticani codices qua possis dispositione studium adhibere uirtutis\' b 15 tantum] leg. tandem ? )

152
aliorum plantationes uel insertiones erue atque succide et ueram sparge sementem nobis de tuis fontibus rigaturis. Ego deum testem spondeo et incrementum operis tui spero, quia terra illa quae nunc ingratos fructus insincera cultura exhibet, si eam de manna illo recondito apud te mandando et replendo uisitaueris, usque in centesimum fructum profusa aliquando liberius ubertate proficiet. Per te dominus deus noster, per te, inquam, beate pater, quos castigauit in gladio, emendet in uerbo. Ad te per deum missus sum; de te per eum spero, dum considero qualiter actum est quod huc ueni. Agnosco, cur uenerim: sine uoluntate, sine necessitate, sine consensu de patria egressus sum, occulta quadam ui actus, donec in istius terrae litus adlatus sum; hic demum in eum resipiui intellectum quod ad te uenire mandabar. Inpudentem non iudices, si accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum negotiatorem, inuenta margarita, non fugitiuum seruum euersa substantia reuerti. Dilacerati grauius a doctoribus prauis quam a cruentissimis hostibus sumus. Nos confitemur offensam: tu peruides plagam; quod solum superest: adiuuante domino largire medicinam! Breuiter ergo et quid - ante male plantatum conualuit et quid postea peius insertum praeualuit, ostendam. [*]( 1 cf. Matth. 15, 13. 2 sq. cf. I. Cor. 8, 7. 5 cf. Apoc. 2, 17. 6 cf. Matth. 13, 8 et 23. 11 sine uol. e. q. s.] cf. IV. Reg. 18, 25; Hebr. 7, 3; Ps. 54, 15. Gen. 12, 1; Act. 3, 7. 15 ad - reuerti] Gen. 16, 9. 16 negot. — marg.] Matth. 13, 45. 46. 17 euersa s.] cf. Gen. 7, 4. 23; al. ) [*]( 3 testem dm BD 4 ingratos AD] uitiatos B insincera cultura A] insincere culta Нl) exibet B 5 si eandem anno ullo recondito apud te mand. A si eam de manna illo recondito tu apud me B% . editi in sincera cultura exhibet, si eamdem anno illo recondito apud te mandando; castigantur subsidio ms. Sigiramnensis (seu S. Cigiranni) b 6 pfusa B 7 liberius AD] uberius B 8 leg. beatissime? 10 ueni AR] uenirem D agnosco] agnosce coni. Sam. Brandt 11 cur] quur A 13 adlatus A] ablatus B, littus allatus$resipiui A] resipui B% 15 \'editi dilectum dominum meum, at mss: dilectam dominam meam, patriam scilicet, ad quam reuerti cupit\' b 18 ruentissimis A man. 1, cruentissimis B 19 plaga/// (erat plagam) A 22 preualuit B; cf. supra adp. 46,22 )
153

2. Priscillianus primum in eo Manichaeis miserior, quod ex ueteri quoque testamento haeresim confirmauit, docens animam quae a deo nata sit de quodam promptuario procedere, profiteri ante deum se pugnaturam et instrui adoratu angelorum: dehinc descendentem per quosdam circulos a principatibus malignis capi et secundum uoluntatem uictoris principis in corpora diuersa contrudi eisque adscribi chirographum. Unde et mathesim praeualere firmabat, adserens quia hoc chirographum soluerit Christus et adfixerit cruci per passionem suam, sicut ipse Priscillianus in quadam epistula sua dicit:

Haec prima sapientia est in animarum typis diuinarum uirtutum intellegere naturas et corporis dispositionem, in qua obligatum caelum uidetur et terra omnesque principatus saeculi uidentur adstricti; sanctorum uero dispositiones superare. Nam primum circulum et mittendarum in carne animarum diuinum chirographum, angelorum et dei et omnium animarum consensibus fabricatum patriarchae tenent; qui contra formalis militiae opus possident, et reliqua. Tradidit autem nomina patriarcharum membra esse animae, eo quod esset Ruben in capite, Iuda in pectore, Leui in corde, Beniamin in femoribus, et similia; contra* autem in membris [*]( 8 cf. Col. 2,14; Prisc. can. XVIII, et supra p. 16, 23. ) [*]( 1 Orosium sequitur Augustinus de haeres. c. 70 (ed. Oehler, corp. haeres. I, 218): hoc uersutiores etiam Manichaeis quod nihil scripturarum canonicarum repudiant e. q. 8. 5 ibid. (p. 217): (animas) per quosdam gradatim descendere principatus et malignum principem incurrere ~ atque ab hoc principe per diuersa carnis corpora seminari. 17 patriarchae] cf. supra p. 81,11. ) [*]( 1 manicheis AB 2 heresim AB conformauit in ras. man. 1 B 4 et om. BD adoratu A] adhortatu ВD, \'adhortatu Uaticani mss., at editi adoratu\' b 7 ascribi cyrogr., unde et mathe in ras. man. 1 B chyrrogr. A 8 mathesym A quia AB] quod i) cyrrogr. A, cyrogr. B 9 solueret A 10 dicit Ai), dixit B 11 sapientia om. B 13 que post omnes om. B 14 uero om. ВD dispositiones] dispositione B (in eodrema pagina) 15 dei addunt post primum BD carne] cf. supra p. 55, 6 al. 16 cyrogr. AB 17 erat fabricarum B, corr. altera fort. man. 18 qui] \'sola editio Lov. quae\' b 20 iudas B )

154
corporis caeli signa esse disposita idest arietem in capite, taurum in ceruice, geminos in brachiis, cancrum in pectore et cetera, uolens subintellegi tenebras aeternas et ex his principem mundi processisse, et hoc ipsum confirmans ex libro quodam qui inscribitur \'memoria apostolorum\', ubi saluator interrogari a discipulis uidetur secreto et ostendere de parabola euangelica quae habet exiit seminans seminare quia non fuerit seminator bonus, adserens quia si bonus fuisset, non fuisset neglegens uel secus uiam uel in petrosis uel in incultis iaceret semen, uolens intellegi hunc esse seminantem qui animas captas spargeret in corpora diuersa quae uellet. In quo etiam libro de principe humidorum et de principe ignis plurima dicta sunt, uolens intellegi arte, non potentia dei omnia bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse uirginem quandam lucem, quam deus uolens dare pluuiam hominibus principi humidorum ostendat, qui, dum eam adprehendere cupit, commotus consudet et pluuiam faciat et destitutus ab eo mugitu suo tonitrua concitet. Trinitatem autem solo uerbo loquebatur, nam unionem absque ulla exsistentia [*](..... v Hacth. 13,.3 (cf, Prodestinati de haeres. lib. 1., c. 43). 9 cf. Matth. 13, 4. 5. ) [*]( 1 August. I. 1., p. 217: astruunt --- corpus nostrum secundum duodecim signa caeli esse compositum, sicut hi qui mathematici uulgo appellantur, constituentes in capite arietem, taurum in ceruice, geminos in humeris, cancrum in pectore et cetera nominatim signa percurrentes e. q. s. 5 mem. ap.] cf. Luebkerti librum in praef. nostra cap. I appellatum, p. 19 sq. (et Iren. ap. Theodor., Migne patr. gr. 83, 351). 14 cf. Luebkert 1. 1. p. 31 sq., al. (et supra p. 24,14). 18 trinit.] cf. supra p. 37,21; 39,15; 49,3. ) [*]( 1 disposita, in ras. man. 1 B 2 pro pectore exh. capite A 4 praecessisse A et in ras. man. 1 B 5 scribitur pro inscrib. B 6 uidetur de patre ostendendo quia de B, uidetur secreto et ostendere quia de i) 7 post seminare addit 2) semen suum quia h. l. om. BD (cf. supra ad lin. 6) 8 si bonus fuisset et non neglegens, non uel B si bonus fuisset, non fuisset negligens, non uel i) 10 iacere A, iaceret J32) hunc esse seminantem in ras. man. 1 B 12 In quo etiam libro AB, Quo etiam in libro 2) 14 modo A 16 adpraehendere A, apprehensam B 17 facit A et post faciat om. B )
155
ant proprietate adserens sublato \'et\' patrem filium spiritum sanctum hunc esse unum Christum docebat.

3. Tunc duo ciues mei Auitus et alius Auitus, cum iam tam turpem confusionem per se ipsam ueritas sola nudaret, peregrina petierunt. Nam unus Hierosolymam, alius Romam profectus est; reuersi unus rettulit Origenem alius Uictorinum; ex his duobus alter alteri cessit: Priscillianum tamen ambo damnarunt. Uictorinum parum nouimus, quia adhuc paene ante editiones suas Uictorini sectator cessit Origeni. Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura proponi quae ex modica occasione ueritas ipsa praecideret. Didicimus enim de trinitate doctrinam satis sanam, omnia quae facta essent a deo facta esse et omnia bona ualde et facta de nihilo: tunc deinde scripturarum solutiones satis sobrias. Omnia haec statim a sapientibus fideli pristinorum expurgatione suscepta sunt; remansit sola offensa de nihilo. Credere enim persuasum erat esse animam, non tamen persuaderi poterat factam esse de nihilo, argumentantes quia uoluntas dei nihil esse non possit. Hoc paene usque nunc manet. Isti uero Auiti duo et cum his sanctus Basilius Graecus, qui haec, beatissime, docebant, quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut nunc [*]( 12 cf. Io. 1, 3; Act. 17, 24. 13 Gen. 1, 31. ) [*]( 16 sqq. Fusius has res tractat August. contra Prisc. et Orig. c. 2 sq.; 9. 12. ) [*]( 1 propriaetate A patrem filium et spiritum sanctum D (recte omittunt et AB) \'in Uaticanis mss. sublato et patre, filium ac\' b 2 docebat AB, dicebat$5 hierosolimam A, ierosolimam B 6 retulit BD, detulit A 9 ceperunt B 11 praecideret A, praecederet BD 13 et omnia] ut omnia B nichilo B \'in iisdem codd. (Uaticanis) solutione satis sobria, omnia haec ac\' b 17 potuerat B 18 uoluntas dei nihil esse A, id quod Franciscus Florius in Dissert. I. ad Bachiarium §. 3 pag. 24 recte coniecerat (uid. Gallandii bibl. uet. patr. IX, p. 175 not.); uoluntas de nichilo B 19 usque nunc A, usque ad nunc B%, < Uaticani codd. usque adhuc manet\' b 20 grecus AB beatissima edocebant B, uirgulis inclusi beatissime, cum sit uocatiuus, non aduerbium 21 ut nunc perintellegunt A, ut nuper intelligo B%, ad quem locum b: \'sic mss., at editi ut nunc perintelligunt\' )

156
primum, tradiderunt: primum omnia antequam facta apparerent semper in dei sapientia facta mansisse, dicentes hoc uerbo: <deus enim quaecumque fecit, faciendo non coepit\'; deinde dixerunt angelorum principatuum potestatum animarum ac daemonum unum principium et unam esse substantiam et uel archangelo uel animae uel daemoni locum pro meritorum qualitate datum esse, utentes hoc uerbo: \'maiorem locum minor culpa promeruit\'. Mundum nouissime ideo esse factum, ut in eo animae purgarentur quae ante peccarunt; ignem sane aeternum quo peccatores puniantur neque esse ignem uerum neque aeternum praedicauerunt, dicentes dictum esse ignem propriae conscientiae punitionem, aeternum autem iuxta etymologiam graecam non esse perpetuum, etiam latino testimonio adiecto, quia dictum sit in aeternum et \'in saeculum saeculum postposuerit \'aeterno\': ac sic omnes peccatorum animas post purgationem conscientiae in unitatem corporis Christi esse redituras. Uoluerunt etiam de diabolo adserere, sed non praeualuerunt: eo quod, cum substantia in eo bona facta perire non possit, exusta in totum malitia diaboli aliquando saluandam esse substantiam. De corpore uero domini sic tradiderunt quia, cum usque ad nos ueniens filius dei post tot milia annorum otiosus eo usque non fuerit, sed praedicans remissionem angelis potestatibus atque uniuersis superioribus, cum qualitatem formae eorum quos uisitaret adsumeret, usque ad palpabilitatem carnis adsumptionis specie crassuisse: hoc passione et resurrectione determinans, rursus donec usque ad patrem ueniret ascendendo [*]( 14 Ps. 9, 6; 10, 16 al.; August. contra Prisc. c. 5 sqq. ) [*]( 6 cf. Prisc. can. LXXXII. 7 August. contra Prisco c. 9 19 diab. al. salu. e. subst.] de hac Origenis sententia cf. e. g. August. de haeres. c. 43; Praedestinati de haer. lib. I, c. 43. 24 cf. Orosius, adu. pagan. 57, 11 Zangem.: (tenebrae) crassitudine palpabiles. ) [*](1 primum omnium B 3 cepit A, cepit B 6 promeritorum B 8 pro ideo pos. omnino B 9 peccauerunt BD 10 neque ignem esse neque aet. (om. uerum) B 11 dictum in ras. man. 1 B 12 aethimol. A, ęthimol. B 14 dictum S (= est) B 20 esse] cf. supra ad p. 42,1 22 ociosus AB 24 assumeret et usque ad B 25 spetie B crassuisse A, transiuisse Bi), <edit. Amerbachii et Erasmi specie crassius se hac passione ac\' b 26 ascendo (!) A, ascendendo B, adscendendo iI )
157
tenuasse; ita neque depositum usquam fuisse corpus nec in corpore ullo regnantem circumscribi deum. Creaturam quoque subiectam corruptioni non uolentem intellegendam esse dicebant solem et lunam et stellas; et haec non elementarios esse fulgores, sed rationales potestates, praebere autem seruitium corruptioni propter eum qui subiecit in spe.

4. Haec sicut retinere potui, breuiter expositum est, ut perspectis omnibus morbis medicinam adhibere festines. Est ueritas Christi in me, quia propter uenerabilem reuerentiam sanctitatis tuae esse inpudens non auderem, nisi euidenti iudicio et ordinatione dei ad illius tanti et talis populi, cui sicut peccanti plaga inposita est, sic post plagam cura debetur, remedia proferenda te electum, me missum esse cognoscerem. Memor mei, beatissime pater, multorumque, qui mecum uelut ros eloquium tuum ut super eos descendat exspectant, esse dignare. [*]( 3Eom. 8,20; cf. Prisc. can. XC. 5 ibid. u. 21.20. SII. Cor. 11,10. 12 plag. inp.] cf. Eiod. 9, 14; II. Reg. 17, 9; Luc. 10, 30; Act. 16, 23 al. ) [*]( 4 uid. supra p. 14,15; 22, 20 al.; Augugt. contra Prisc. c. 11 et 14. ) [*]( 1 usquam A, umquam BD, Uaticani mss. cum ed. Am. et Erassm. usquam fuisse\' b 2 ullo corpore B 3 intellegendam] \'Amerb. et Erasm. ed. intellectam esse\' b 4 elementario esse fulgoris A 6 spem A 7 haec A, hec B, hoc D 10 iuditio A 12 peccanti] peccatum B debetur ad rem. B 14 multorumquae A, multorumque mecum. qui uelut B 16 dignare. EXPLICI COMONITI OROSII AD SSM AVGV- STINV A dignare. INCIPIT RESPONSIO AVRELII AVGVSTINI e. q. s. B. )

158