Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Nunc autem cum post dies XL et vn primo enoaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Iohannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. ait enim mihi: \'quare ad me uenis, homo qui blasphemastif?\' nolens, ut credo, intellegi: noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato. at ego nihil mihi conscius interrogaui:

cquando aut quo audiente aut cuiusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi ? episcopus respondit: (ego te audiui dixisse, quia nec cum Dei adiutorio possit esse homo sine peccato\'.

ego quidem, beatissimi saoerdotes, sicut et nos testes estis et uniuersa fraternitas et praeterea sancti uiri qui huic testimonio amore ueritatis adsistunt, statim testificatus sum dicens, quia eiusmodi uerbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset. quamquam hanc [*]( AVCTORES 13 Isai. 65, 5 et Iob 33, 9 ) [*]( 2 eplae 2 epte ΧΨ 3 uniuersis et secuturis correxi, uninersi et secuturi codices et n n bereticus codices 4 imposite (e in o corr.) X impositu T ||conticesseret Ψ || & \'ut (corr. m. antiqua) X 5 confessique] ΣΥΦΧ confasique Ψυ || cessarentj ΦΧ om. ΣΥΨ (in marg. ante uersus hos 1& ut — confes|siq: uniuersi — Grati| v notatum m. 1 ut uid. in X cf. 7 § 6) temperarent v 8 discessimus (s pr. 8. 8. m. I) X 9 cum om. TWv || primo] cum primo Υ2Ψυ 13 ot] ΣΦΧΨ cfbne Th nae sg || intelligi V 15 nichil ΧΨ || quando] quando aut quomodo 2 17 asscribi ΣΥΦΨascribi X 19 baptismi in beatissimi corr. m. 1 aut 2 et in marg. nota (q 1) eraea X 20 preterea 2 || qui∗∗∗∗∗| rasura 4 aut 5 litt. capax 9 21 assistunt codices 22 intendent (e tertia ex i m. 1 uel 8) X || n̄quā X nunquam Ψ 23 quanquã E ) [*]( 39* )

612
inconuenientiam miserae falsitatis ruminans saepius crebra expositione non tam me probasse quam alium uidear prodidisse.

concedo enim, ut, qualecumque dictum illud est, dixerim: quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audinit? aut, si audiuit sacrilegum uerbum, cur non statim coarguit blasphemantem uel, ut lenius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit ?

sed e contrario post plurimam magni temporis obliuionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse iudicium promulgauit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritatem suscipiens, praesertim euangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Iesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum.