Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

aut si uis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: an putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? sed quomodo conplebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum.

et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud nos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore.

tanta nis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simulque et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret.

et tu nis iam — ecce ego cum dolore misericordiae loquor — tu inquam uis, o homo similis [*]( AVCTORES 3 Matih. 26, 63 et 54 9 Ioh. 18, 11 14 Thess. 2, 2, 5 et 6 18 propter -19 adbreuiari Matth. 24, 22 ) [*]( 3 an] ant ∑ΦΧΨ 5 doodecim] ∑Ψ xn T x- milia (lineola sub milia subducta) Φ xu. (*. e. ut uid. xn quamquam n non n scr. est; quinarium enim numerum sic v notare solet) X || ∗legiones (una lin. uel litt. erasa; le ex n aut u corr.; fuisse potest fn) V || complebuntur ∑ΦΧΨ 7 operator (erator m. 2 in ras. ex a et quattuor ut uid. litteris) Φ || uirtutes] poase uirtutes sed posse linea subducta del. Φ 9 gladium] gladium tuum V || teca Z 11 nichil ΧΨ 13 tessalonicenses T 14 anthicristi T 17 irreuolubilis Ψ 18 quibusque] quibus ΤΦΧ1 19 scli XV seculi T || ut] et nt X 20 pro pietate] pprietate ante ras. X 21 compendium ∑ΥΧΨ 22 impleret ∑ΦΧΨ )

651
mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod nusquam antea dictum in sacris uoluminibus inuenitur, quemquam sine peccato esse respondeant et, si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant,