Orationes

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Solum statiuum cum fertura mobili
  2. quae paret homini, quaeque f capta de ulla,
  3. tibi cantat ulli, conticescit ceteris.
  4. et nos imago consonantis cantici
  5. amen sonamus, alleluia dicimus.
  6. [*]( INCIPIUNT ORATIONES ORIENTII NUMERO xxiTTi A. hnruni orationum rcstant tantum duae; prior incertum quem ordinem ex XXIIII habuerit, altera ultima est. misere deprauatae sunt, ut emendandi mdla sit probabilis ratio. neque tamen manifesta uitia uelut molis (u. 2), gurgites (u. 27) corrigere dubitaui. ceterum notandum est quod singidae strophae continua scriptura, uelut soluta oratione scriptae, decurrunt 1 TIITIQ. A Fuitne Sapphicus scribae uitio omissus suo loco et huc per errorem translatus? Et tibi celsum Chcrubim dicatum est. 2 moles Conimirius molis A 12 uesperago ut uidetur A 17 fulmina lUtchremius 21 olum A an fetura? captam se negat uel capta nemini Schurzfl. an tractu deuiat? )
    252
  7. Oceane, cinctam qui coerces aream
  8. et intestini fossa media gurgitis,
  9. deum sonantes cum marinis beluis.
  10. et nos imago consonantis cantici
  11. amen sonamus, alleluia dicimus.
  12. - Infernae sedis flamma, fulua tartara,
  13. trucesque praesidentes pariter angeli,
  14. amen minaci decantantes carmine.
  15. et nos imago consonantis cantici
  16. amen sonamus, alleluia dicimus.
  17. [*](ORATIO XXIIII. )
  18. Postremo dico deprecandi canticum.
  19. id facio quantum per uiginti cantica.
  20. sed ne quis audax interpellet quippiam,
  21. anguem magistrum falsitatis increpo,
  22. ut non adiciat neue demat litteram.