Carmina
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
- unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.
- nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
- retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
- cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
- cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.
- cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.
- mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.
- stella: quod incertos duce lumine dirigat f itus.
- unde magister? amat famulantia corda docere.
- margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?
- unde dies? quod luce magis f resplendeat.
- tunc quia sit sanctus t innoxius agnus habetur,
- qui potuit solus peccatum tollere mundi.
- et modo fertur ouis, quod se iugulantibus aptet:
- dicitur et uitulus: contenta hoc passio monstrat.
- fons, quia purificat uitium baptismate largo.
- uita, quod aeternum dat uiuere uiuificatis.
- est manus: occurrit uirtutum operatio diues.
- est caput: in promptu est, quo nostro auctore creemur.