Carmina

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. unde autem dictus sapientia? regula uitae est.
  2. quomodo sit uerbum? patrio quia fluxit ab ore.
  3. cur modo rex idem, modo regis filius idem?
  4. cum patre quod solium caeli commune retentet.
  5. cur baculus? lapsos quod subleuet, erigat aegros.
  6. cur princeps? subiecta throno quia cuncta gubernet.
  7. cur dux militiae caelestis? ab agmine sancto.
  8. cur petra? quod ualido statuat fundamine firmum.
  9. unde bonus pastor? maculam quod ouilibus t obstet.
  10. nunc homo: natus enim est et carnem a uirgine sumpsit.
  11. retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
  12. cur sol iustitiae? quia iustum illuminat omnem.
  13. cur sponsus? desponsa deo quod ecclesia uirgo est.
  14. cur sanctum? quod regna serat felicia uerbo.
  15. mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedant.
  16. stella: quod incertos duce lumine dirigat f itus.
  17. unde magister? amat famulantia corda docere.
  18. margarita: quid hoc pretiosius inueniatur?
  19. unde dies? quod luce magis f resplendeat.
  20. tunc quia sit sanctus t innoxius agnus habetur,