Commonitorium
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nec solus; sociam nam foedi in crimine falsi
- coniunxit misero par quoque poena uiro.
- haec miseros homines mortis sub tempore fecit
- non bene postremis fidere iudiciis.
- 525 subduntur tabulae, conquiritur undique testis,
- ore ferens falsum, pectore uera premens.
- scalpuntur gemmae similes, manus improba discit
- heu male mentitas assimulare manus,
- ut pater alterius factus credatur et heres
- 530 non possit proprii filius esse patris.
- hac duce custodes inter securus adulter
- peruenit ad castos muneribus thalamos.
- itur in omne nefas animis manibusque paratis,
- aurum si pretium constituas sceleris.
- 535 dic, rogo, quid (miserum) tantus furor t laxat habenas,
- ut tibi non sat sit, quod tibi iam satis est?
- inmensis properas terris coniungere terras,
- claudendus parui marmore sarcophagi?
- alterius damno fieri locupletior ambis?
- 540 quod rapis ex aliis, mox erit alterius.