Commonitorium
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- amittet uires, si non sint obuia, uentus:
- pabula si desint, irrtus ignis erit.
- ac ne mandatis tantum pars una putetur
- ad uitae rectas sollicitata uias,
- 445 si qua uiri discunt, credat sibi femina dici:
- et meritum et poenas hic quoque sexus habet.
- oderit ignotos audax attendere uultus
- seque tamen notis abdere luminibus.
- nam male permixto ludentia lumina risu
- 450 blandum saepe solent ore tacente loqui.
- atque amor, ut lacrimae, quas fundi iniuria cogit,
- ex oculis surgit, pectoris ima petit.
- ergo qua iuuenes praecepti lege monentur,
- hac fugiat cunctos femina casta uiros.
- 455 iam si corporeas calcaris corpore casto
- inlecebras, reliquum discute cordis onus.
- namque subire solet nigri de felle ueneni,
- multiplicis mater criminis inuidia. [*]( DE INVIDIA )
- inuidia infelix mortem moritura parauit: [*]( . 451] Pnbl. Syr. 28. 459] Uerg. G. III, 37. )[*]( 437 ut corde sic corpore B et corde et corpore corr. ed. Bodl. 438 suspicione AB 439 Da studium curans A cum rasura post studium curans etiam B curas Lipsius 440 Vt sit nulla tibi A Vt tibi sit nulla B iuncta nimis B iuncta tibi A 441 Amittent uires si non sint obuia uentis B quod retinebat Delr. corrigendo uenti 443 Hac A 446 meritum hic estpraemium, quod significauit Barthius Aduers. XXXXII, 17 447 ignotis Delr. Sed attendere hic est intente conspicere 448 tam anotis A etiam Delr. abdere Delr. addere AB 449 risu Riuimts uisu AB 450 Blande B sepe A 453 Ergo ea qua A Ergo ea quae B correxit Schondonchus 455 Iam B Nam A torpores A 456 Illecebras B decute A mentis A 457 E IN- YIDIA marg. A CONTRA INVIDIAM B 459 nocitura corr. ed. Bodl. ubi et parabit )
- 460 angelus hac celsi decidit arce poli,
222