Commonitorium

Orientius, Saint

Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. praecipue semper famosos despice uultus
  2. iudiciumque tuis eripe luminibus.
  3. nemo feret rutilos intactis uestibus ignes,
  4. [*]( 299 ast Schondonchus est AB en Baehrensius (e) 300 Nam B in A prima littera incerta est propius ad Q accedens 301 pene A 305 copendia pene A 306 insontes A sontes B fontes ed. Mignianus tamquam de fontibus tepentis aquae diceret Orientius 307 immensos B 308 inminui AB 309 flumina cerula A 310 Semper habere tamen fundere semper aquas A uix recte 312 Et A l$a A 313 putes B 314 at Fabricius Yt AB 315 si Lipsius se AB 316 Prima, littera incerta in A discrutiansque A 318 an rectim? 319 cum mundi et principe mundum B mortis cu prime A1 mortis cu prime donum A 2 321 in margine huius 1t, extant in A litterae hae sci quae relliquiae sunt tituli DE LASCIVIA: ex B, ut uidetur, adscripsit Delr. CONTRA LASCIVIAM ET VENEREA famosos AB malim formosos cum Commirio cultus B )
    217
  5. nemo inter lituos non trahet aure sonum.
  6. 325 nemo inter flores blandorum ambitus odorum
  7. naribus assiduam non metet ungue rosam.
  8. nemo diu sitiens et multo sole perustus
  9. incumbet gelidis nec potietur aquis.
  10. nemo uias pedibus brumali tempore carpens
  11. 330 conspersus pluuia nec madefactus erit.
  12. nemo, licet mediis muris, sub tempore belli
  13. uel bene securus uel bene tutus agit.
  14. congressus praestat uisum, mox lumina uisu
  15. concipiunt flammas, parturiuntque nefas.
  16. 335 dum ueluti iacto piscantis fraudibus hamo
  17. primo animus capitur, post etiam moritur. -
  18. prima mali labes heu femina! te dolus anguis,
  19. atque hominem per te reppulit a domino. 4
  20. erepti tu causa boni, tu ianua mortis,
  21. 340 tu decepta cito, tu cito decipiens.