Commonitorium
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- qui tibi, cum limus terrena in faece iaceres,
- dempsit perpetui temporis esse Iutum:
- qui tibi, quod membris constas, quod mente moneris,
- quod lingua loqueris, quod ratione sapis,
- 105 quod manibus tangis, graderis pede, lumine sentis,
- aure audis, sentis naribus, ore probas, [*]( 78] Ps. 115, 8. 92] 2 Cor. 3, 3. 98] Matth. 22, 38. )[*]( 78 Hostia AB 83 mundi dominuni A 85 Sensu AB Censu Delr. maiore BA1 nmiori corr. A 80 porpctuniuquc Scltuiiilonchua 88 roges AB sones Schondonchus probes Delr. (Ki lipc A 91 eantum A nt luihi uisuvi cst % Cessrt R 98 tuo B JDelr. 99 iiquam A 100 Obstrictus AB 101 face A 106 ma- ribus A\' )
- ante aliquod meritum propria pietate ministrat,
- corporis atque animae sic pater ut dominus:
- et non hoc solo contentus munere, quo te
- 110 instruxit membris, sensibus excoluit:
- qui tribuit uitam, largitur commoda uitae,
- omnibus ut tibi sit praedita deliciis.
- ecce tibi caelum pendet, tibi terra recedit,
- aera librantur, fluctuat oceanus:
- 115 noctes atque dies succedunt mensibus anni,
- sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
- uer fundit blandos uario sub germine flores,
- aestas iam grauida fructibus arua coquit,
- autumnus musto madidus, praepinguis oliua est,
- 120 ignibus admotis frigora nescit hiemps.
209