Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

‘Audio poetas quoque unum patrem divum atque hominum praedicantes, et talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit.

Quid? Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, verius ' principio ' ait ' caelum ac terras ' et cetera mundi membra ' spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus' et quicquid aliud animalium? Idem alio loco mentem istam et spiritum deum nominat. Haec enim verba sunt:

p.366
deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes. Quid aliud et a nobis deus quam mens et ratio et spiritus praedicatur?

Reeenseamus, si placet, disciplinam philosophorum: deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam.

Omitto illos rudes et veteres, qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de caelestibus disputavit. Is autem Milesius Thales rerum initium aquam dixit, deum autem eam mentem quae ex aqua cuneta formaverit. Esto altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ut ab homine potuerit inveniri, a deo traditum: vides philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare.

Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de divinitate consensio est.

Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur.

Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse. Quid?

Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam

p.368
deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam superponit. Aristoteles variat et adsignat tamen unam potestatem: nam interim mentem, mundum interim deum dicit, interim mundo deum praeficit. Theophrastus etiam variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum.

Heraclides Ponticus quoque mundo divinam mentem quamvis varie adscribit. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem.

Eadem fere Chrysippus: vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.

Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum.

Nam Socraticus Xenophon formam dei veri negat videri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt.

p.370

Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inveneris, in publicum dicere inpossibile praefatur.

Eadem fere et ista, quae nostra sunt: nam et deum novimus et parentem omnium dicimus at numquam publice nisi interrogati praedicamus.’