Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

viventibus non potest? Nonne Romani sine vestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto vestrique

p.346
dominantur? vos vero suspensi interim atque solliciti honestis voluptatibus abstinetis: non spectacula visitis, non pompis interestis, convivia publica absque vobis; sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis. Sic reformidatis deos quos negatis! Non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis; reservatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri nec interim vivitis!

Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis inpolitis, rudibus agrestibus, quibus non est datum intellegere civilia, multo magis denegatum est disserere divina.’

‘Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur. Eius viri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: ' quod supra nos, nihil ad nos.' Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis.

Quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco universis esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est.

Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plu-

p.348
rimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose. Quid? Simonidis Melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? Qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus adiunxit.

Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille ' quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret,

tanto veritas fieret obscurior.' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.’

Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxaverat): ‘Ecquid ad haec’ ait ‘audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?’

‘Parce,’ inquam, ‘in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set veritati disceptatio vestra nitatur.

Et quamquam magnum in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor, non

p.350
de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae veritatis condicio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium.