Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quae superstitio est? homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore.

sic congregatis ignium semmibus soles alios atque alios semper splendere, sic exalatis terrae uaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare, uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos.

quid tempestates loquar uarias et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentiumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores potius occumbere?