Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus.

proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos.