Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.

igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat.

et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum ■ cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.

fortitudo enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina uirtutis est. uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt.