Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Iam enim nenio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo : labore collecta testatus es et paenitenter omissa. et obseruata feliciter.

Clodius scilicet et Flaminius et unus ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putauerunt. quid Regulus?

nonne auguria seruauit et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore populi Romani parte prostratus est.

Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, spreuit: eo acus et nauigauit et uicit.