Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

et tamen ante eos Deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Aruales et Salios et Vestales et Augures non haberent nec pullos cauea reclusos, quorum cibo uel fastidio res publica summa regeretur.

Iam enim nenio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo : labore collecta testatus es et paenitenter omissa. et obseruata feliciter.

Clodius scilicet et Flaminius et unus ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putauerunt. quid Regulus?

nonne auguria seruauit et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub iugum missus est et deditus. pullos edaces habuit et Paulus, apud Cannas tamen cum maiore populi Romani parte prostratus est.

Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, spreuit: eo acus et nauigauit et uicit.

quae uero et quanta de oraculis prosequar? post mortem Amphiaraus uentura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nesciuit. [*]( 1 set quae Vahlen: et quae Pr, ut quae Vrsinus 2 Vesta sane nesciente obelo notauit Heumann 4 magis quam a sacerdotibus Heumann 5 interras et P pr. m. 1\\ condicuntul. Vrsinus 10 et (ante Vest.) om. r 11 ciuo Pl |1 res summa Vrsi-nus, rei p. summa Wowerus 14 ea Gelenius: est Pr; cf. cap. 7 II penitenterP, poenitenter r 15 Claudius Meursius 16 solistimum Gelenius: sollemnisimum P, solemnissimum r 17 arguria P, auspicia Cyprianus l. c. 3, 6 18 habuit Paulus et apud Wopkens, ut Cyprianus 3, 6; habuit et Paulus apud Cannas, tamen uulgo; uerborum distinctionem correxit Meursius 19 pop. Ro. P. Daniel: reip. Pr II Caius r 21 nauigio Dauisius, at u. Cypr. 22 retinentibus Vrsinus, at u. Cypr. 3, 6 II spręuit P II felicius Heumann, at u. Buenem. ad Lactant. D. I. 6, 24, 2 23 euentura malim, cf. tamen Lact. de mortt. persec. 10 24 proditum iri se P corr. ex prodituis rise; proditus est ipse r II nesciuit ire sias P, nescius. Tiresias r )

38
Tiresias caecus futura uidebat, qui praesentia non uidebat.

de Pyrro Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo uersus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, φιλιππίζειν Pythiam querebatur.