Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saeuientis accesserat, et Iani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere.

itaque latebram suam, quod tuto latuisset, uocari maluit Latium, et urbem Saturniam idem de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt.

homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim uel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum inopinato uisos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus.

eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnauit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iouis uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis\'sacris suis humanitatis arguitur.