Moriendum esse pro dei filio

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886

Decuerat quidem, Constanti imperator, nihil iam tecum de diuinis retractare scripturis, cum eo uidelicet quem ueritatis compererimus interpolatorem, tecum quem de illis ei actibus tuis te conprehenderimus esse, qui idcirco dicantur; . sibi sapientes, quod enim sint insipientiae iter tenentes; decuerat, ut diximus, post tanta illa quae ingessimus iam praebere silentium, maxime cum scriptum meminerimus: noli respondere inprudenti ad inprudentiam eius, ne similis fias illi, et iterum: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne, quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. sed quia adhuc de armorum tuorum potestate et uana imperii tui dominatione temet collegi plaudere, quod enim possis quos ratione debueras in id quod censueras constituere uiolare, in his omnibus quibus te putas magnum esse te miserum contemnique omnem carnificinae tuae rabiem a semis dei uolui isto praesertim libro notum sacrilegio funestatae facere menti tuae. te enim cum temporali caduco fragili corruptibili regno tuo transiturum et ad aeternam poenam, nisi tibi dum est locus prouideris, peruenturum, Christianos uero ad aeternam uenturos requiem, incorruptibile regnum consecuturos fixum manifestumque habere te uolumus. an defendere temptabis, quod enim per hanc haeresem tuam conprehensurus sis regnum caelorum, tu qui cum conpestilentibus tuis Arrianis timens, ne a nobis Christianis reuictus manus dare aliquando [*](8 Prou. 26, 4 10 ib. 23, 9 ) [*]( rl 4 comperemus 13 temet scripsi (an te tibimet?), timet V, times v, . itumes coni. Tilius, te tibi coni. Gall. 15 contempnique 19 transtorum 21 incorruptibilem 22 tefendere m. 1 V, te defendere a fort. 24 pestilentibus (•*B m. alt.) )

285
clamante ueritate ipsa cogereris, disceptatione reiecta ad.uirtutem confugiendum censueris fragilium armorum tuorum? tamquam posses annis fragilibus inmortalia dona consecuturos superare inimicus diuinae religionis, religiosos seruos Christi praecursor antichristi, milites dei eos quos ad aeternas diuinitatis suae perfruendas amicitias unicus est filius dei inuitare dignatus dicens: beati estis, cum uos odio habuerint homines et maledicentes persequentur, et exprobrabunt et ãicent aduersum uos omne malum. gaudete et exsultate, quoniam merces uestra multa est in caelo; sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante uos. nos tu in omnibus inpotens de gradu putasti pellere, hos prosternere quos uideas idcirco esse paratos pro unico dei interfici filio, quod enim elegerint non uobiscum negatoribus torqueri apud inferos, sed caeleste consequi regnum; hos per inanem regni tui auctoritatem censueras temet superaturum qui dei templa esse ipsa confessione fidei suae clarescunt ut enim uos Arriani negando filium dei domos esse inmundi spiritus uocibus prophetarum apostolorum atque sacrorum euangeliorum designamini, ita qui filium dei confitemur templa dei esse ostendimus nos. milites dei tuae carnificinae succumbere potuisse crudelis atque sacrilega mens tua suggestionibus fauens cohaereticorum tuorum praesumpserat, nos quos templa sua dicit esse deus sic: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo, et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. hos te uincere potuisse iudicaueras quos apostolus hortatur tollere deum et portare in corporibus suis, hos te annis futilibus regni tui subigere potuisse fueras quidem arbitratus; sed perspicis, in tuo palatio intra uelum licet stans tulisti responsum a me ad conseruandam salutem omnes dei seruos calcata friuola auctoritate tua mente uoluntate studio uirtute uoce consentire. [*]( 7 Matth. 5, 11. 12 24 II Cor. 7, 16 25 cf. Cor. 6, 20 ) [*]( 1 cogeris m. 1 * 2 fragilium Arrianorum tuorum censueris v n 7 hodio 8 exprobrant V, em. v 14 no aput 16 superaturos Vv; em. Coleti 17 fidaei 20 ita qui coni. Tilius in notis, itaque Vv, ita quum coni. Gallandius 22 quohaereticorum suorum 28 perspicis] cum add. Coleti, perspicue uel perspicuum Gall. 30 • fribola )
286

Aduertis quomodo caduca dominatio tua quanto contra nos saeuire dignatur, quod tanto ea iudicetur esse infirmis contemptibilis inanis debilis et abiecta; furore etenim et scelere concitata manus tua ad perimendos nos quotiens praeualuit. totiens nos creuisse et magis atque magis uictores extitisse meminimus. mactasti quam plurimos in Alexandria, laniasti certos toto in orbe, disperdidisti resistentes tibi uariis in locis; sed hi omnes, quod tu audire minime uis, martyres sunt; illos omnes beatissimos tuo mactatos gladio in paradiso esse (uti)que credimus. crede mihi quod a te statuerimus interfici. quia et melius esse uiderimus in omnia aeua deum habere amatorem quam tecum Iudas Scariothae atque Iudaeorum imitatore puniri. hinc est denique, Constanti, quod frendores colubri per te inlatos non timentes subire parati sumus omne exitium. numquam nos consiliorum nostrorum paenitere potest. si per te mactati qui adhuc tuis crudelibus restitisse uidemur manibus fuerimus. mors etenim quam nobis tu minitaris inferre omnibus est parata; tantam uero beatitudinem quantam sancti sunt martyres adepti nemo ut uidemus est consecutus, nisi hi qui mortem propter unicum dei filium moriundo uicerunt. dicatos deo homines torques interficis exterminas, et cur haec geras causas odiorum reddere non uales. quia tua erras, etiam nobis irasceris cur ueram teneamus uiam, et cum nostra salubri admonitione corrigere te possis, errores tuos insuper crudelibus factis coaceruas, dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquens eorum, qui statuerimus deo fidem usque ad extrema uitae seruare curricula. perspicis ita haec esse et quidem non sine maximo dolore tuo, cum non ualere te aduertis nos ab hac quae sola est religione deflectere, ab isto cursu, in quo ad brauium sursum uocationis tendimus retrahere [*](30 cf. Phil. 3, 14 ) [*]( 2 post dignatur uerba quanto contra nos senile dignatur falso repetita m. 1 exp. 5 totiens v, cotiens V 9 nmctotos paradyso 10 utique scripsi, qui Vv, quin coni. GaUandius * 12 te cum Iuda. Scarioth v atque om. v 13 imitatore scripsi, imitatorem Vv 18 sancta m. 1 22 , quia tu erras. Etiam sic distinguit v 27 extremi 30 sursum coni. Latinius, rursum V; an sursumuocationis compositum est ? slg x o @Qa(3elov zijs &IItD xi yaemg (cf. Roensch. It* 239) )

287
non cum te ex aperto facis inimicum, non cum te simulas amicum - uideris etenim quod sit in te qui deceperit Euam — non cum uerbum tuum per quod serpis ut cancer falso fucato scientiae tumore. conponis, - adstruendo te omnibus flagitiis tuis maculato edicto tuo rescissore, messe omnium errorum, cum sis ipse totius erroris fons, adfirmas te luminis portitorem, cum sis tenebris obsessus omnibus. nullis ergo modis posse nos a uia ueritatis deflecti, licet intellectu omni careas, tamen ex parte contemni te inspiciens potes tandem uidere, Constanti imperator immanissime. hoc enim fidei primum esse negotium nouimus Christiani nec prosperis nec aduersis de gradu demoueri, non a proposito semel uigore deduci. cernimus una hac uoce religiosa: Christianus sum, nolo esse ut tu es, Con- • stantius, apostata, omne crimen excludi, hac una uoce tribui praesidium salutis, uinculum libertatis et honoris, conspicimus hac confessione tribui uobis protectionis clipeum, telum contra per te in nos saeuientem diabolum; et tu inquis: negate uos Christianos. ut contra aduersans discrimen duremus stabiles nec saeuitiam tuam torquentis horreamus, animemur magis quam doleamus, ista efficit conscientia quae reminiscitur unicum dei filium ad protegendos uietoresque efficiendos suos suae diuinitatis praebere praesentiam; hinc efficitur, ut qua nos credis extingui poena uiuificemur. id etenim nobis, qui eum propter quem patimur esse nobiscum credimus, in augmentum uirtutis adsumimus, quod tu cruciatui sperasti prodesse, punitor; hinc est quod malis tuis quatientibus non frangamur quantoque uarie continua crudelitate uexamur, tanto firmiter roboremur. est enim nobiscum ille qui adulescentes Hebraeos credentes in se in camino ignis tutatus est; ipse [*](3 cf. n Tim. 2, 17 24 cf. Cypriani app, DI 28, 6 (Hartel) ) [*]( 3 non Vv, nam coni. Gallandius 4 timore 5 fidei rescissore uel simile exspectes 6. ante adfirmas supple non cum 9 conel tempni inspiens 10 fidei s. Z. primum scripsi, prilllmum (ae eras. uidetur) V, proprium v 13 haec 19 orreamus \' 27 uariae 28 ad huliscentes. )
288
firmat nostras mentes, ipse sensum regit nostrum, ipse diuino incendit amore suo nostra corda et ad tolerantiam sanctae passionis animat, unde et nemo nostrum mortem quam inferre minitaris cogitat sed immortalitatem nec temporariam per te inlatam poenam sed gloriam sempiternam. tormentis namque martyras dei consecrari et ipsa passionis probatione coronari aperiunt ita sacrae scripturae: pretiosa in conspec(tu) domini mors sanctorum eius, et: si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam deus temptanit illos et inuenit eos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit eos et quasi holocausta hostia accepit eos, *n tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum.

Qui igitur tantam felicitatem consecuturos se de dei praesumunt magnitudine, et exsultent necesse est et futura cogitantes gaudia praesentia tua mala calcent. unici dei filii diuina uox est: qui amat animam suam in isto saeculo perdet illam, et qui odit animam suam propter me in uitam aeternam conseruabit eam. quo diuino haerentes Christiani praecepto. licet in membris nostris resultans, Constanti, tua ungula recurrat in uulnera, stamus stabimusque inmobiles, te tortore atque omnibus poenis tuis fortiores, hoc solum nobiscum ipsi reuoluentes quod ista crudelitatis tuae carnificina nobis sit utilis ad gloriam sempiternam. a barbaris saepe parcitur uictis et est locus inter arma clementiae et utique apud eos qui ferali ritu sint nitam ducentes. hoc uero inenarrabile est quod fit aduersum nos a te, qui tibi bene noluimus atque ut contingat desiderantes sumus deumque iugiter obsecrantes non desinimus; spolias, proscribis, mactas gladio, uarie punis nec [*](7 Ps. 115, 6 (LXX) 8 Sap. 3, 4—8 18 Ioh. 12, 25\' 21 cf. Cypriani app. 28, 8 (Hartel) ) [*]( 2 at 5 inlitam 6 martyres v 7 conspec 12 holocaustam hostiam coni. Latinius et in tempore coni. Latinius 16 exsoltaiit n v 18 selo 19 hodit 22 tortore scripsi, torrae f* m. alt.) V, om. v 26 aput 29 deumquae 30 nariae )

289
corpora quae laniare sanxisti sepeliri permittis, eleemosynam fieri prohibes, omnia metalla omniaque loca, exilia uocari quae putabantur digna, nostro tuae calliditati resistentium replesti numero; relegando insontes, fame siti nuditate uexando non desistis. his illa ingeris mala qui aeternam cupimus consequi beatitudinem. et tamen, imperator crudelissime, quidquid saeuitia tua nobis intulit atque inrogatura erit, aduerte quod mendacium sit, siquidem nec mors sanctis qui nos praecesserunt martyribus per te inlata mors sit nec iactura neque damnum, sed fidei faeneratio. semper Christiani nobis tyrannis in persecutione peruersa quaestione torquemur. quo enim genere nocentes coguntur ad confitendum, eo nos conpellimur modo ad Christum unicum uerissimum filium dei negandum. sed ut illi pro meritis confessi damnantur, sic nos, quia dei filium non negamus, coronamur quibus uictoria est a te inlata damnatio; auferimur a te e medio quibus coram non audeas blasphemare. prosternitur etenim una uoce Christi militis ille qui contra nostram confessionem religiosam in te. manens loquitur, ille qui per te nostrum sitit sanguinem, ille qui tuam obsedit mentem; contremiscit praesentiam cultorum dei atque ferre non ualet, cum dissentimus a te qui dicas esse ex nihilo filium dei, cum contra stamus minas tuas omnemque crudelitatem carnificinae tuae potentia eius iuuati protectique calcamus. castigari te profecto sentis eius seruorum constantia atque tolerantia qui dicit: nolite metuere eum qui potest occidere corpus; magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam. Pauli etiam beatissimi eius apostoli ad te calcandum tyrannorum omnium tyrannum hortamentis animamur: sumus filii dei. si autem filii dei et heredes dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatimur, ut et simul glorificemur, etiterum: existimo non [*](25 Matth. 10, 28 29 Rom. 8, 16 81 ib. 8, 18 ) [*](1 sancsisti elemosynam 4 relingando 5 qui te malim 6 crudelissimae 10 sed f. f. semper Christiana. Vobis sic dist. et scribit v 11 questione torquaemur 14 utili 15 aest 19 manet: loquitur ille sic distinguit et scribit v 27- in* (h erasj ) [*](xnn. ) [*](19 )
290
esse contignas passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones non solum per te inlatas a diabolo, sed et per omnes eius homines nos tolerare seruos I Christi conuenit, quia licet sint multae, tamen ex omnibus illis liberamur qui filium dei uerum esse filium credimus et. cum duas esse personas patrem et filium meminerimus, tamen unam diuinitatem patri et eius unico filio uindicemus. has nostras iustas inuictasque audiens allegationes, quia sustinere\' ueritatem ille qui tuam obsedit mentem non potest, instigat tuum ferinum animum, ut nos quam acerrime uexes, exquisitis poenarum generibus excrucies, cur nolimus iter deserere salutare. hinc est quod nimia tua crudelitas nostris inludit corporibus, cur magni aestimemus fidem cultoresque dei nos esse non abnegemus. totis in nos incumbis carnificinae tuae uiribus, arbitratus nociturum te nobis, ignorans probationis nostrae nos gaudere occasionibus, hi uidelicet qui felicitatem nostram hanc existimemus maximam, si in hoc iustitiae agone tua carnifice manu nobis contingat pro dei iugulari filio. stabiles contra tuam religiosa mente perstamus insaniam, uincente scilicet in nobis eo pro quo patimur quicquid sub persona nostra in iniuriam ipsius diuinae maiestatis tu profane iactitas sermone uacuo et inani conloquio. uoluntate praua; quae cuncta dura mens tua et obstinata pectoris feritas in necem suae gignit salutis. dum a religione dei dissentis ducente dementia, furore rapiente, omni denique te inmanitate uexante qua instigaris pariter ac fereris. eo quem negas protegente contra tuam, belua, inmanitatem ut aduerso solent mari moles oppositae reluctamur. feriant licet per te diabolici fluctus et pulsent late uagantes mundi turbines, magis magisque inmobilis ut est erit uirtus nec [*]( 29 sq. cf. Cypr. app. III 29, 9 sq. ) [*]( I. a 2 reuebitur 4 tolaerare 12 xiolimus (* m. alt.) 15 carnifici. nauae 18 han 22 *sub (p eras.) in iniuriam V ut Latintui emendauerat, iniuriae v 27 ferris v 28 quam beluam V, bellllf fort. 29 uel uerso e solet 30 pulsant latae )
291
undis tuarum infestationum circumspumantibus succumbemus operti, sed contra omnia erimus semper erecti pericula, siquidem non sit Christianus animus abiectus qui sternatur et iactetur ad uitia, sed eo usque sit generosus ac nobilis, ut contra omnia temptamenta inmobilis uictorque permaneat. non sumus Christiani cogitantes praesentis fragilis uitae dulcedine perfrui, sed sumus adipisci cupientes aeternae securitatis et felicitatis gloriam, perpetuae beatitudinis possessionem. Iohannis apostoli beati, ut terrena spernentes caelestia sequi desideremus, hortantis religiosa uox est: et mundus transit et concupiscentia eius;, qui autem fecerit uoluntatem dei manet in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum.

Cum haec ita sint, cupio te cognoscere cum omnibus tuis praestigiis ac fraudibus cumque uastissima saeuitiae tuae crudelitate iacere te subter pedes dei seruorum, omnem gloriam tuae uanae dominationis duci a nobis atque haberi pro nihilo nihilque te aliud esse a nobis sentiri cum omni uigore atque auctoritate imperii tui quam inanem aurulam. iactare nos haec quisquam de tuis fortassis dicat adulatoribus. non retines, Constanti, dixisse me iudicibus te uelo misso audiente quod, licet totum militem tuum in nos decreuisses iacere regni tui tela, in nos exsecratores blasphemiae tuae ut in sacrilegi tui decreti contemptores omnia sua conliderent arma, nec sic tamen quod possemus ta proposito recedere? sed tu pro tua illa prudentia in omni pro te moriundos bello milites tuos censuisti, Christianos uero sanxisti dei oportuisse exsistere negatores. et utique tui sentiunt dolorem uulnerum, dolent se perisse, dolent hanc amittere lucem. nos uero primo sentire poenarum cruciatus non possumus, in quibus Christus patitur, in quibus Christus aeternam salutem operatur; deinde, quia praesentia pro nihilo ducamus et lumine in illo perenni semper futuri sumus, qui fieri potest, ut non pro Christo dei filio uitae aeternae tributore sacrilegio funestatis manibus tuis [*]( 10 I Ioh. 2, 17 ) [*]( 7 aaecuritatis 17 aliut 20 uel omisso v 22 sacrilego tuo decreto v 23 sic coni. Latinius, si Vv 32 qui v, quin V, quine fort.; cf. p. 310, 8. ) [*]( 19* )

292
malimus interfici, qui aliter nos deo patri placere non posse cernamus, nisi conuenti a te ad negandum unicum dei filium eius per mortem etiam ipsam uerum esse illum dei filium confessi fuerimus? detestabilis mens tua indigne fert, quia dicamus Christum dei filium dei esse uerbum, dei sapientiam, dei uirtutem, deum uerum de deo uero, natum de patre, id est de substantia patris, lumen de lumine, natum non factum. unius substantiae illum esse cum patre, quod graece dicunt 6aoou<Xiov, per quem omnia sunt facta, sine quo numquam fuerit pater. indigne fers, Arrii uermis, cur defendamus quod claritas potestas magnitudo aeternitas diuinitasque una sit patris et unici eius filii, non esse nouum quod nos legati adseuerabamus in tuo palatio et firmando non desumus, semper sic fuisse et esse creditum a Christianis, sicuti apud Niciam contra haeresem tuam Arrianam et contra omnes errores uidetur esse sacra fides conscripta. si tandem oculos serpentis morsibus confossos cordis tui aperias, inuenias, quod hanc habet. hanc defendit ecclesia fidem quam sibi traditam cognoscit per beatos apostolos. omnes momento peragrare si posses gentes, inuenisses, stolidissime imperator, ubique Christianos sicuti nos credere, in hac defensione nostra perstantes pro dei filio ut nos mori cupere. at tua nouella praedicatio et recens religio, sub praetextu fidei blasphemia in perniciem salutis tuae per te prolata, non solum adhuc limitem Romanum peragrare non ualuit et utique te satis agente, sed et. ubi ubi radices figere temptauerat, aruit recedentibus scilicet omnibus dei famulis a te atque paucis tuis quos lolium esse super frumentum seminatos dominus praedixerit tecum manentibus. quae omnia tibi praestitit atque est praestans artifex fraudis [*]( 27 cf. Matth. 13, 25 ) [*]( 1 maluimus v 7 patis 8 grece V, Graeci v 9 ofiooveiov 11 diuinitas quae Vv, em. Latinius 12 . Non esse sic distinguit v 14 aput 415 here///sem (m eras.) alt. contra om. v 6 . 16 oculi lis (i eras.) 17 inuenies v 23 ptexto blasphema coni. Gallandius pernitiaem 25 set ubi ubi Y, ubi v 27 esse a. l. 28 frumentom )
293
ac mortis, qui per te plurimos blanditiis obliquis inlicit ac decipit, qui cum sit reus totius sceleris, suggerit cordi illi tuo amarissimo, ut nos tamquam reos alicuius criminis piinias. sed prospice tandem, aperi cordis oculos, in quibus tibi nihil luminis est, sed omnis caligo et ingentes tenebrae uersantur, et inuenies quod mors tua fragili inlata potestate integriorem reparet uitam, quod haec magis nos deducat ad gloriam per ignes, per gladios, per catenas ac feras, per quidquid denique rabies tua piissimi imperatoris in nostram censuerit ingerere necem. tutante deo non modo non extinguimur, sed magis atque magis uiuificamur, qui meminerimus nihil esse super nos praeter deum, unde erubescit animus deuotus atque mancipatus deo tibi per tuam mortuo blasphemiam, cani latranti contra ueritatem, uermibus Arrii scatenti succumbere. seruorum Christi animae quotiens uim diligenter ueram examinant tormentorum, considerant nullum maius esse tormentum quam a te aduersarii nostri seruo seruum uinci Christi. recordamur dominum dixisse: si quis uult post me uenire, abneget se sibi et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit animam suam saluam facere perdet illam, qui autem perdiderit animam suam propter me inueniet eam. quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem animae suae? martyrii cogit dignitas, ut uitam Christiani morte condemnemus, siquidem nouum salutis genus per dei filium fuerit tributum interire ne peream. nouimus hanc esse nobis traditam diuinitus disciplinam, ut sine ullo terrore militiae uim tueamur tanti nominis, quippe quos iam pridem aeternae memoriae cupiditas abstraxerit a desiderio istius lucis quosque ad calcanda omnia terrena Christi societas segregarit. crescit, Constanti, crudelitatis tuae pugna; sed [*](18 Matth. 16, 24-26 24 Cypr. app. III 31, 9 sq. 27 Cypr. ib. 32, 15 sq. ) [*]( 4 oculis nibil m. 1 5 ***luminis 7 repa**ret per* m 10 extingoi*ur 16 tormentum] tormenta 18 si qui* 25 condemnemus scripii (cf. Cypr. Z. c.), contemnamus Vv, contra emamus coni. Latinius 26 peream] possim coni. Lugdunenses, pereamus fort. )
294
crescere aduerte et Christi militibus gloriam, nec retardamur denique ab acie tormentorum metu, sed ipsis magis tuis tormentis ad aciem prouocamur. haec ita esse negare non poteris, quando conspicias pari et simili calore uirtutis Christianos toto in orbe ad gerendum certamen animatos, quando uideas militum Christi incorruptam fidei firmitatem quod non detestandae tuae blanditiae decipiant, non minae furoris toi terreant, non cruciatus tuae carnificinae ac tormenta crudelitatis deuincant, illo uidelicet in nobis manente et nobiscum semper constituto qui ad beatos apostolos dixerit: uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. est ubique praesens, quia omnipotentis sit filius totum potens, cui cum patre una sit aeternitas atque potestas diuina.

Sed te quanta caligo obsederit incredulitatis quantaque tenebrarum et errorum nubes tuum pectus obduxerit, dici non potest, qui cum te Christianum fingas, Christianum tamen nomen e medio auferre nitaris. inter haec daturos legentes ueniam conspicere debes, quod pro merito impietatis tuae facundia mediocris ingenii mei ad exsecrandum te describerenon ualuerit; dedisse me etenim uidebant formam uniuersis deum timentibus praebuisseque materiam tractaturis, quo te ordine possent sine uitae aeternae radicibus positum secare. nec te maledicis uocibus dicas a nobis obiurgari, si quae dignus es a rusticis licet tamen Christianis audis. nouimus non maledicendum, sed magis propter inimicos rogandum filius etenim dei rerum cum sit dominus, tamen cum malediceretur, non remaledicebat. ceterum, si rerum malediceret dominus, tantae utique maiestatis impetu uniuersa conciderent. dicis utique ad haec: dominus te mitem esse uoluit quippe antistitem suum, et tu te peruicacem me circa praebes. prophetae apostoli et chorus euangeliorum non occidendum [*]( 1 cf. Cypriani epist. II 490, 9 sq. 5 cf. Cypr. II 490, 15 sq. 10 Matth. 28, 20 ) [*]( 1! 1 nec coni. Latinius, ne Vv 2 aciae 6 militum scripsi, mitem V, militem v 11 secfi 12 omnipotens v 14 incrudelitatis V, em. v 15 obduierint 22 sinae . )

295
docent, tu contra deo dignaris interficere dicatos. Christiani ad placandum quem colimus his rebus opus esse nouimus quibus illum delectari ac gaudere scimus. si igitur placere censendum est posse deo quod facis, omnes nos oportet homicidas esse, sacrilegos ac blasphemos. o Constanti, quam ingentis sis dementiae uideris; conspicitur ueterator ille subtilis, circumscriptor innocentium in tua mente sedem sibi conlocasse, et arbitraris non te adhuc publicatum? adhuc in ouem, cum sis lupus, perfrigescis, tu qui a sanctissimis prophetis bestia nominaris, a beatissimis apostolis canis ac lupus rapax, subornatus, cum sis operarius iniquitatis, tamquam minister iustitiae, et te esse hominem censes, cum nihil hominis nisi lineamenta ac summam figuram geras? doles te inmanem bestiam dici, nihil te hominis nisi liniamenta ac summam gerere figuram. dic, quaeso, an possis, innocentium interemptor, merito dici Christianus et non potius insanus hebes uecorsque hostis quippe dei religionis, in qua pietas humanitas omnisque iustitia uersatur, in qua nec malum pro malo discitur reddere, in qua non occidere, sed occidi propter dei filium docemur? tu sacrilego conatu tuo contemptam uanam dominationem tuam considerans tormenta admoues; sed est protector fidei, gubernator salutis, rector animarum, quem nos inpellis negare, semper nobiscum, semper adest certamini nostro, qui proeliatores atque adsertores diuini sui nominis erigat. hinc est quod semis iniustitiae tuae ac ministris, hoc est concarnificibus tuis torquentibus stemus fortiores, inanimamur ut tuam ungulam artus nostri pulsati ac laniati superent. quomodo etenim inexpugnabilem fidem superare poterit saeuiens diu plaga repetita, cum omnis miles Christi sciat ipsum pro quo patitur secum esse praesentem gaudentemque [*](,21 cf. Cypr. ib. 492, 5 sq. 23 cf. Cypr. ib. 491, 13 aq. ) [*]( tt ,2 piacandum V, em. v 12 iuati///q (u m. alt.) 13 post uerba doles — fjguram geras (sic) quae m. 1 expunxit eadem uerb» doles — gerere figuram repetuntur 17 uęcorsque 24 qui] quia v 25 seruis scripsi, seruieiis Vv, seruientibus coni. Latinius 26 hinanimamur )
296
de suorum tolerantia seruorum ? stamus utique famuli Christi eius maiestate firmati, uoce libera, mente incorrupta, telis quidem fragilibus tuis nudi, sed illa induti arma, quae nos ut indueremus est deprecatus beatus apostolus dicens: de cetero confirmamini in domino et in potentia uirtutis eius.(et: ] induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, praecincti lumbos uestros in ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi candentia exstinguere, et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu et in illum uigilantes. igitur quia taliter armatos, tanta potentia munitos, superare non possit tua patrisque tui crudelitas, ut saepe dictum est, stetimus et stamus et, quoad usque consumas corpora nostra, staturi sumus salutari Christi clipeo muniti, lorica pietatis eius circumdati, sancto spiritu gubernati, inmobiles et magis magisque in omnibus auctores, pellentes omnem uocem seruitutis. certi etenim et fidentes sumus nullis nos tuis insidiis, nulla tua calliditate, nulla cauillatione, nullis tuis fraudibus posse a proposito uigore deduci, quandoquidem sciamus quod enim finis delictorum mors sit, deinde sequitur uita quae semper sit, amplectamurque beati consilia apostoli eius eiusque imitatores atque participes desideremus inueniri qui adstruit, quod cum uetus homo noster corrumpitur, qui intus est in- [*]( 1 ef. Cypr. ib. 491,10 uq. 4 Eph. 6, 10-18 80 II Cor. 4, 16 ) [*]( 4 depc//////tus (mur eras.) 6 et uncinaui 10 possi*tis (s eras.) 14 cadentia v 1122 inmobile V, em. Tilius in notis 24tasidiis r- m. alt.) 30 corripitur )
297
nouetur et si terrestris domus nostri corporis dissoluitur, caelestis aedificetur et quod positi in corpore peregrinamur a domino; cum quo apostolo in regnis caelestibus uberes laudes referre non poterimus deo, nisi prius morte expugnata ad inmortalia sumenda praemia uenerimus.

Igitur cum per te dissipata atque penitus dissoluta fuerint corpora nostra, tunc nos integerrimos esse praesumamus; cum per te mors fuerit inlata, tunc nos magis uiuere posse credimus. quomodo adhuc praesumis, Constanti interea imperator, semper insulsissime, ea ingerere quae te extinguant, nos contra uiuifieent? ad extinguendos nos malo prauoque consilio erigeris, actus es uelox ad effundendum dei unici filii seruorum cruorem, ignorans quod sanguine nostro patefiat caelum, sanguine nostro gehennae extinguatur ardor. te saecularis ambitio, nos caelestis admonet magnitudo, qui salutem timemus aeternam amittere. scimus nos pro deo mori debere; ut enim te, nisi e castris diaboli ad exercitum in caelestibus castris constitutum feceris transitum, in perpetuum detinebit ignis apud tartarum, sic nos, si tuas minas tormentaque tua spernentes propter dei iugulari filium per te saeuissimam feram inmanemque beluam maluerimus, in caelo erimus gaudentes. beati enim qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum; et non dixit: beati qui persecutionem faciunt. Christiani scimus ad hoc nos Christi factos milites, ut iniusto a te indicto belli campo ducem nostrum confessi, quo possimus uictoriarum triumphos potiri, moriamur armati; hinc nobis quanto saeuis, tanto et clementior uideris, cum interficere Christianum se confitentem dignaris. in hoc uero sceleratissimus iudicaris, quod sub specie dilectionis et consulere cupientis ad nos blandiaris deiciendos, tamquam utile sit nobis a te de gradu [*]( 1 n Cor. 5, 1 2 ib. 5, 6 22 Matth. 5, 10 ) [*]( 2 peregrinamur 4 expugnata scripsi, expurgata V v 14 gehenna 19 aput 20 iugulare Vv, em. Latvnim 27 triumpho v 30 cupientes Vv, em. Latinius, cupiens coni. Gallandius ad om. Lat. )

298
pulsos reseruari, a deo uero damnari. nouimus quod sis metuens, ne in omnibus his poenis tua detestabilitate inuentis in hac perseuerantia fidei moriamur, et tamen admoues uarios durosque cruciatus. sic nos quos tam infeste persequeris uarie excarnificari cupis et quidem momentis omnibus; inter- ficiendos uero non esse statuisti, tamquam mors tantummodo beatos milites Christi faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora tanto maiorem uirtutis gloriam pariant. etenim ,,qui nouimus iustitiae copiosiorem esse uitam ac prolixiorem in isto belli campo non terga uertimus, non ad castra tua dei hostis transitum facimus, sed magis inter haec a te inlata exitia positi dei ouili, unde te raptum possidet diabolus, repraesentari cupimus. et tamen eo haec dico, non ut nobis parcas; inuenies etenim Christianos nos esse, ut iam quos interfecisti inuenisti in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione uictores, per illum scilicet qui confessores suos non deserit, cuius nos milites agnoscentes, ut aduertis, congredimur fortiter, dimicamus constanter. scimus enim magnam esse claritatem, inmensam sublimitatem ac singularem sane... titatem uitam salutis aeternae honestate passionis ornare maximam esse nobilitatem potestatis tuae tormenta contemnere nec hon-ere, calcare te nec tuam rabiem pertimescere, qui in innocentes tam rabide saeuis, qui cum sis blasphemiae et iniustitiae et totius crudelitatis doctor, tamen Christianum te pium prudentem atque iustum uideri posse censeas, caecus et hebes et ueritatis ignarus. aduerte, uorator innocentium. quod in quo Christus uigilet uinci tuis tormentis non possit. famem uincat, sitim spernat, squalorem careeris et receptaculi poenarii horrorem roboris sui uigore subigat, omnem calcet poenam, cunctos conterat erucitatus nec mortem quam tu magno nisu minitaris inferre metuat. superare te existimas illum qui meminerit scriptum: quid retribuam domino pro [*]( 18 Cypr. app. m 34, 18 sq. 28 Cypr. n 57S, 14 sq. 32 Ps. 115, 3. 4. 6 (LXX) ) [*]( 4 cruciatos 9 cupiosiorem 16 questione 21 contempaere 22 horrere calcare noti dist. v 23 rabidae blasphemq V, em. v 25 posse!!! 26 haebens 27 quo 8. l. m.\' alt. 29 poenam scripsi (poenalis Cypr. l. c.), poenarum Vv horro*rem 82 scribtum )
299
omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, et: quis nos separabit a caritate Christi ? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te morte adficiemur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Quid nos tuum possit ab his auferre salutaribus praeceptis prorsus uidere non ualeo. nam et licet eos qui tuae prauitati consentiunt ad nos inliciendos leuando omni officio tuo non desinas impio, ut Epictetum et ceteros, quos ex dei seruis tuos esse ac patris tui satellites fecisti, tamen absit a nobis haec amentia, ut falsum uero anteponamus aut aliqua nos oblata per te felicitas inliciat regni tui. inanem gloriam tibimet serua omnemque stolidissimi cordis tui prudentiam tibimet retine et comparibus tuis quibus te morum coniunxit similitudo; relinque nobis stultitiam nostram, cum nos Christum dei filium uerum esse filium confitemur, cum eundem unius esse substantiae cum patre defendimus, cum nos propter eum, ne eius diuinitatem negemus, interfici cupere profitemur; relinque nobis huiusmodi stultitiam. quid ut hanc amittamus das operam? quid inpugnandam putas posse a te ueritatem, ignorans quod ui sua ualeat? unde etenim contra fremitus atroces asperosque tuos cruciatus inuicta uirtute populum dei conspicis resistentem, nisi quia haec sit quam defendimus apostolica atque euangelica fides? hi resistunt tuae crudelitati, hi tuam calcant rabiem quorum spes aeternae immortalitatis et uita caelestis est quorumque ardor in cupidinem perpetuae lucis accenditur et salus de promissa laetatur beatitudine. adeo namque securi ad aeternam nos perfruendam uitam peruenturoS scientes omnia gratanter [*](3 Rom. 8, 35—37 27 Cypr. app. III 37, 8 sq. ) [*]( 4 famis 6 afficimur v diestimati 10 prauitate 14 inliceat 17 coniuncxit 20 cupere** 23 ui v, in V 24 croci- Q atos 26 resistut )

300
perpetimur, quando non tormenta propria cogitare nos profiteamur, sed tua tortoris supplicia; damna corporum lucris animae Christiani repensamus, coronam in uulneribus conputamus, de tormentis et doloribus inlatis per te laetissimi in Christo triumphamus.

Recordare, Constanti, de scelerum tuorum memoria recenti quam tibi in ciuitate Alexandrinorum inussisti, quantos per abrupta una tincta subscriptionis tuae deiecerit, quantos gladio demeti fecerit, quantos fame sitique exedi uel carceribus necari, quantos intercepto effecerit spiritu strangulari; et tamen his omnibus crudelitatibus in sanctos martyres quos tuus interfecit gladiatorius animus cum saeuieris, in nos crudelius saeuis, dum retines gladium, dum das operam, ne in remedium uelocius exitus succurrat mortis. dilacerari toto corpore urique nos patimur, probantes nihil congruere sapientium grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito depelli, sed esse utillimum pro deo cruciari, et emori non posse deo mancipatos, (per) perpetua uinci tormenta, sed te magis prosterni atque deduci ad nihilum. accipe in uicesimo sexto psalmo positum: dominus inluminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus defensor uitae meae, a quo trepidabo ? dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas. qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. si exsurgat aduersus me proelium, in hoc ego sperabo. unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo dei per omnes dies uitae meae. igitur, cum iustitiae uirtus in his perficiatur passionibus, cum, quia Christus in nobis patitur, nec sentiamus supplicium, propterea quod ubi deest culpa nec poena sit, quomodo his te rebus uincere deo dicatos deuotosque potuisse [*]( 20 Ps. 26, 1-4 ) [*]( 1 nos v, non V 8 sascribtionis 10 interceptu 12 saenieris in nos, crudeliuB ita distinguitur uulgo 15 nihil magis interpolauit OaXIandius 17 utilissimtnn v 18 per addidi, nam non posse etm ad uinci pertinet 28 aedant 26 ho peti 80 proterea )

301
arbitratus es, quibus augmenta uirtutis inuicta praebeat fides? credo equidem nec me ueritas fallit, quod, licet adhuc totis tuis eo incumbas carnificinae uiribus, ut membra diuellas . artusque laniatos in sanguinem nostrum saeuiens diu tortor exares, quod uincere tamen numquam dei possis familiam, numquam exercitum superare Christi ualeas, non doloribus subicere, non poenis angentibus poteris flectere. Christiani nullos cruciatus nullamue mortem recusamus; non tyrannicas tuas iussiones, non iudicum tuorum gladios tremere possumus, quia gladio dei armati tibi resistamus. beatus apostolus, de cetero, dicit Ephesiis, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite arma dei, ut possitis stare aduersus remedia diaboli, quia non est uobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed contra potestates, contra huius mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae. arma indutos dei tu, per quem omnes in nostram necem saeuiunt daemones, superare quia non potes, hortamur tandem te nobis tradas, ne cum istis quos describit apostolus in cuncta torquearis aeua. sic non in tenebras carceris tui filii possint uinci lucis a tenebrarum filio, tamquam tenebras sentire possint hi in quibus inhabitare dignatur ille qui sit lucis conditor. perferat uirtus necesse est quod ferendum natura mortalis edocuit; si enim ignibus consumere nostros artus temptaueris, te magis in nostra corpora sentiemus exuri quam nos, qui cum libenter ac prompte curramus ad mortem pro fide, non nos amittere uitam posse, sed magis conquirere et quidem post fragilem aeternam praesumamus. stat semper nempe gladii tui acies stricta parata Christianorum neci, et tamen omni. plumbo crudior esse nobis uidetur iste mucro gladii tui, sicut et acies animae tuae. toleramus omnia in passione securi, uelut ingeramus supplicia quae patimur, quoniam qui [*]( 4 cf. Cypr. ib. m 37, 17 11 Eph. 6, 10—12 ) [*]( 5 erares V, uexares v; artus laniatos tortor exararet Cypr. I. c. 6 Christi superare v 8 crutiatos 11 efesiis 12 induite v, induti V 15 spiritaliae -18 quos v, quod V 23 artos 28 stricta coni. Latinius, eitricta Vv 29 crodior scripsi, gurdior V, curnior v )
302
per te in nos saeuit nostra fide prosternitur. non enim morte in perpetuam malignitatem inlata deleri nos posse nouimus, \' qui in Christum uitae aeternae tributorem unicum uerum dei filium crediderimus; sed credentes sumus et bene praesu-, mentes quod ad lucem uitamque perennem etiam corpora sint resurrectura quae tu nunc uris torques ac lanias. si enim, : posteaquam per te interficimur, nihil nos esse futuros seire- i mus, prefecto stultissimi essemus non huic uitae consulentes. \'I\' ut esset quam diutina et commodis omnibus plena; quod contingere nobis. poterat, si tibi magis quam dei decretis temperandum censuissemus. ac nunc cum, per te si uita praesens auferatur, inmortalis sumatur, hanc praesentem nitam propter dei filium cum bonis suis contemnere sernos eius necesse est, siquidem omnis huiusmodi iactura inmortalitate pensetur.

Quanta uirtus, quantum robur animi, qualis fuerit firmitas fidei eorum quos interfecisti et sit horum qui adhuc tuo sacrilegio resistunt, aduerte, Constanti, stetisse ant illos beatos martyres quos iam dei potentia in caelestibus regni: esse constitutos cernimus aut hos quos adhuc interficere non ualuisti contra te inmanem feram, qui fanda atque infanda nobis comminando non desinas, cum multo tolerabilius audire semper desiderans fueris ac sis, aduersum te aemulos surgere principes quam Christum dei filium confitentes existere uictores. placuerat enim tenebris omnium errorum obsesso cordi tuo et profunda caligine caecato animo nos omnes per tuam haeresem a deo conuerte(re), primo tuos clientes efficere. deinde consatellites. sed uicit te et ipsum in te, ista qui fuerit machinare molitus, ueritas; ualet enim ui sua. expectantes denique sumus momentis omnibus super ista quae iam intulisti tormenta; adhuc addas constituendo saeuiores carni fices, ferociores ultores, qui deuotos deo milites aduersus [*](y y 2 inlata]. illam Coleti 3 ueram otn. v 11 per tecum 13 C\\1Dtempnere 22 multo uel multos coni. Tilws, multi V, multis c aUdire scripsi, audere Vv 27 conuertere scripsi, connerte V, conuertens v, conuertentes coni. Latimus 32 ferotiores )

303
edicta feralia tua resistentes, quo minas et cruciatus et tormenta fidei uigore per dei misericordiam calcemus, possint uel gladio inuadere uel crucifigere uel igni torrere uel quolibet inaudito genere poenarum uiscera nostra ac membra laniare; ut stamus nunc usque per dominum inmobiles staturi semper, si quidem non nos simus qui tuos frendores uincamus, sed ipse in nobis cuius auxilio regimur, cuius uirtute seruamur. quantus enim tu es aut qualis, qui possis spoliare nos his bonis quae sunt in nos conlata diuinitus? rapis nos, [negas,] egenos facis, damnas, uincis, uris, miseris etiam modis necas, et tamen uincere Christianorum inuictam fidem non uales. per quod intellegere debuisti factum, quia et tu erroris crudelitatisque tuae sis recepturus supplicia, et contra nos, quod per hanc propositam difficultatem angustissimus trames ad inmortalitatis praemium sublimiter ducat, non poterimus cedere tuae crudelitati, qui nouimus quod sit martyrium dominicae fortitudinis singularis imitatio. laboris quidem et difficultatis plena satis et ardua martyrum adeo uia est, ut non quis humanis implere ualeat uiribus; sed nos qui auxilio diuinae suffragationis iuuamur calcemus te semper, ut nunc calcamus, necesse est. hinc est quod libitum sit nobis non solum non te timere dei religionis aduersarium, sed et ultro prouocare. prouocaris, cum semper ut non miserearis inmisericors sed ut interficias expectaris. hinc est quod non possit capere diuisionem felicitas nostra, quia, et cum occidimur pro dei filio, ipse dilectione uiuat in nobis, ipse qui est in pressura et excitatio, in persecutionum proeliis fortitudo. quibus etenim uelis te modis exeras aduersus dei cultores, numquam tamen poteris euacuare signatam uirtutem, quippe cum mundana non inuitent, non terreant tormenta.

Cum haec ita sint, te dei domus persecutorem quid aliud dicam quam miserum, qui praedonum tuorum daemonum instigationibus pareas, quorum stimulis actus haec fueris [*]( 1 aedicta qui fort. 2 uigores 10 negas uncinaui, relegas coni. Q non Latinius 15 dicat 22 solum DOn23 cum Vv, enim coni. Gallandius 27 exercitatio v (corr. in notis) 32 aliut )

304
perpetrare machinatus, per quos inhaerente cordi tuo persuasione tua sacrilega libenter erras. faueas stultitiae tuae tibi ingenitae. atque utinam cum solis Arrianis conblasphemis tuis errare ae desipere uelis! nos etiam in consortium malorum tuorum rapere conaris, proscribis, expolias; sed nouimus maximae felicitatis genus esse propter Christum quaesitam paupertatem. infers, carnifex, mortem; at nos non solum non ceruicem subducimus, sed et damus, ut propter dei unicum filium igulemur. quorsus haec retuli ? ut scires poenas tuas nullas habere contra Christi seruos uires et quod expauescere non possumus id quod uenturum semper expectamus. indigne fers cur dicaris haereticus, et audes tamen dicere non conparari posse uel exaequari patri filium; nos qui unam deitatem patri et filio defendimus filium aequalem dicimus patri, credimus, ut credidit beatus Paulus apostolus qui dicit de filio: qui cum in forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo. quid est qui cum in forma dei esset ? nisi quod sit filius, ut est deus pater, incommutabilis inconuertibilis inaestimabilis inenarrabilis aeternus perfectus. quid est qui cum in forma dei esset? nisi quod ipsam inaccessibilem lucem habitet filius quam et pater, nisi quia una sit diuina sublimitas patris et filii. sanctus spiritus in beato manens apostolo corda uestra omnia haereticorum iam tunc conspiciens addidit interpretationem quid sit in forma dei esse filium: qui cum in forma dei esset non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo. apostolus beatus aequalem filium patri dicit. unam deitatem manifestans patris et filii; et tu audes cum sacrilegae audaciae tuae satellitibus atque sacrilegii tui conparticipibus dicere: non enim nos possumus aequare aut con- [*]( 15 et 25 Phil. 2, 6 ) [*]( \'2 ingenitae scripsi, ignitae et Y, ignitae v, ignotae coni. Latinius 4 disipere uellis non 7 inferas coni. Gallandius mortem; at nos dist. et scr. Latinius, mortem ad nos Vv 8 damus coni. Latinius, manos V, manus v iugulemus 9 quorsum v 11 expectemus v d| indignae 22 sancti v (corr. in notis) 24 qui )
305
parare filium patri. aut cur dominum dixisse arbitraris: qui me uidit uidit et patrem, et: ego et pater unum sumus, nisi quod una sit potentia patris et filii? tu dicis, quod habeat filius initium; at nos dicimus sine initio esse, siquidem omne quod habet initium et finem possit habere necesse est. igitur cum credamus unicum dei filium aeternum esse, hoc est coaeternum patri et uos hostes dei negetis, nonne rectissime dementes et omni uecordia saginatos filios pestilentiae uos nuncupamus? de quibus clamat beatus apostolus, ut tunc de Iudaeis: et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conueniant, et ad Philippenses: coimitatores mei estote, fratres, et obseruate eos qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. multi enim ambulant, quod saepe dicebam uobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus, quorum deus uenter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt, et ad Timotheum de te, Constanti, ac tibi dilectissimis conperditis tuis: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquentium, cauteriatam habentium conscientiam suam. uos adhuc percutit atque interficit spiritus sanctus ore eiusdem beati apostoli Pauli: in nouissimis diebus aduenient tempora periculosa. erunt homines se ipsos amantes, cupidi, superbi, fastidiosi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine adfectione, sine fide, detractores, incontinentes, inmites, sine benignitate, proditores, proterui, inflati, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem pietatis, ueritatem autem ipsius negantes; et hos deuita, et infra: quemadmodum autem Iannes et Mambres resisterunt Moysi, sic et hi resistent ueritati, homines corrupti mente et [*]( 1 Ioh. 14, 9 . 2,,ib. 10, 30 9 Rom. 1, 28 12 Phil. 3, 17-19 18 I Tim. 4, 1. 2 23 n Tim. 3, 1-5 30 ib. 3, 8. 9 ) [*]( 1 quae 6 co*aeternum 8 uaecordia 14 quos Lucifer p. 199, 19 17 thimotheum 19 quidem 23 Pauli om. v 25 oboedientibus ingratis 30 Iamnes v restiterunt fort. 31 mente* ) [*]( XIITI. ) [*]( 20 )
306
reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; insipientia corum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit, et infra: erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes aures et a ueritate quidem auditum auertent ad fabulas autem conuertentur .

Deserens apostolicam fidem, conuersus ad fabulas. ut cancer ita sermo tuus quod serpere possit, cum praedixerit ore apostoli spiritus sanctus, catholicos dicis erraticos et paulo post ipsam quam catholicam dicebas quamque nos suscipere cogebas dicis esse blasphemiam. item post paululum quam nunc adstruxeras apud Antiochenos contra Adoxium faciens fuisse blasphemiam, ipsam iterum nunc firmas catholicam: unde et Adoxium Constantinopoli esse censueris, quod enim ipsum probaueris catholicum. scias itaque ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipse cum sis. ut tibi uidetur, peritus habeasque dictatorum designatum numerum, tamen persuadere nulli nisi eis qui carnificinam tuam I timuerunt te potuisse aduertamus; nos uero, quibus ad loquen,I dum natura sufficit, alieni ab omni scientia ethnicalium litterarum, ad omnem destruendam haeresem ualemus, quia res ipsa et ueritas loquantur. tu ac tui adiutores litterarum ethnicalium plenam auxistis artem; nos sumus tantum sacra? scientes litteras. noster sermo est communis, contra uester politus ornatus, qui etiam dici mereatur disertus; et tamen: suadere dulcis per artem quaesitus sermo uester nulli potest! , Christianorum nisi ei qui non sit, sed tantum dicatur, ut tu. II qui cum sis lupus, unus esse de ouibus ab insciis iudiceris.I quis tam excors est nisi ut tu qui omnem hauseris amentiam? quis est dei famulorum qui nolit deuotionis obsequio morte [*]( 2 n Tim. 4, 3—5 8 cf. H Tim. 2, 17 ) [*]( 8 carcer 10 nos om. v 12 tunc coni. GaHandtus aput adoxum 14 adoxam 15 itaque V, utique v 20 ethnicalium scripsi, et hinc aliQ V, et hinc alieni,,; cf. Tertull. de spect. 5 de inatramentis ethnicalium litterarum 22 ac aeritas loquitur 23 ethnicalium scripsi, et hinc aliam Vv sacra. 29 ut tu qai «cry. w, , ut qui tu Vv, qui ut tu Coleti )

307
honestari ? quis est qui cruorem sanguinis sui pro Christo non sit desiderans fundere, cum huiusmodi mors integriorem faciat uitam, aeternam inueniat gloriam? stamus, ut aduertis, uirtute dei protecti, praeceptis euangelii calciati, fixo inmobili gradu, ne possint per te praecipiti labe rapi uestigia. stamus scutum fidei tenentes, ut in totum non possint per te iacta fumantia hostis concrescere iacula, quippe quae semper in te repercutiantur. munita sunt nostra capita casside salutis, est in ore uerbum domini, ut hostis in te conlocatus gladio elidatur spiritali, sternatur pariterque dissipetur. esse aduertes sanctam fidem quam nos abicere cogebas animae nostrae clipeum et fortem et inpenetrabilem et contextam loricam, quam nulla diaboli possint tela per te perforare inlata. tantam perseuerantiam cernens Christianorum, defendendum est, inquis, et a me semel susceptum Arrianum dogma; dicis talia honesta uoluntate errans. sentis enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi; defendis gladio, at nos defendendam nouimus religionem non occidendo, sed moriendo pro deo uniuersaque mala haec quae tu ingeris sustinendo. tali genere defendentes religionem quae tua crudelitas poterit uincere? si enim quilibet militum tuorum in hac fragili imperii tui militia tibi mortali mortalis fidem seruauerit in aliquo egregio facinore, et acceptior fit et carior; si perierit apud te inanem hominem, summam consequitur gloriam, quod pro te duce suo morte occubuerit. quanto magis deo aeterno imperatori fides est seruanda a nobis eius clementiae militibus. cum haec nos agere susceptum cogat officium deuotionis, tu, quia caecus sis Christum uerum . deum ueri dei filium esse non credendo, quia sis simpliciter infelix, quod aeternae mortis tenebras minime euaseris, uolueras et nos redire ad ueterem caecitatem, ut tam non simpliciter, sed detestabiliter cum lumine uideremur amisisse prudentiam. nam et cum cognoscamus [*]( 2 Cypr. app. IH 30, 19 3 cf. Cypr. ep. II 664, 16 sq. ) [*]( 4 inmobiles v 12 inpaenetrabilem 13 paer 14 defendenda (cf. p. 148, 20) 16 nihi 21 ac 24 aput 26 clementiae eius v y y 28 dfli nerom 30 ue*terem (r eras.) 31 tam] iam coni. Latinius, tamen fort. 32 uiderenrar scripsi, uideremus Vv ) [*]( 20* )
308
unam mortis damnationem esse tibi, quia credere nolis, et geminatam malum esse nobis. si reiecta nostra credulitate ad interitum redire maluerimus. quomodo nos posse tuis praesumperas ant falsis obsequiis quae magis. dum inliciunt. interficiunt aut omnibus tormentorum crudelitatis generibus dei caritate separari ? quis tantam sibi oblatam felicitatem respuat nisi qui sit te infelicior. cum uideat confessione uocis unius Christianus sum aduersa succumbere, laeta prouenire.! patefieri regna, aeterna parari imperia? dicis: negate dei filium, aut interficiet uos uirtus regni mei. quam melius est: ab hoste Christi interfici quam a Christo! quam est optimum a te antichristi amico mactari et a Christo uiuificari! quis nolit particeps ac socius patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum cunctorumque iustorum inueniri quam Iudae. cuius tu extitisti imitator? in carcere per Herodem compestilentem tuum punitus est baptista Iohannes; Iacobum saeuitia Herodis interfecit. in insulam relegatus apostolus Iohannes. crucifixus est beatus Petrus, alligatus est beatus apostolus Paulus. reclusus est carceribus. flagellatus est et saepe lapidatus, interfectus est postremo. sed hi cuncti illa gratissime sustinendo quod amici dei fuerint facti, qui aduertimus. et ipsi crudeli manu tua mactari malumus quam tuae cedere carnificinae. cur nos exosos habes, cur tanta saeuitia persequeris? nempe quia nos Christianos fatemur; et illi beati quorum fecimus mentionem pro unico sunt interfecti a contyrannis tuis dei filio, cur se eius seruos dixerint. dicit ore religiosi Dauid sanctus spiritus ex nostri persona populi: si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum, nonne deus requirit ista ? ipse enim nouit absconsa cordis; quoniam propter te mortificamur tota dic, [*]( 8 Cypr. app. III 46, 16 27 Ps. 43, 21—23 ) [*]( 2 crudelitate V, em. v 4 quae coni. Coleti, qui Vv 5 crudelitafc 0 generibus ex crudelitatibus corr. m. 1 9 parare 10 nos f fA, alt.) 11 obtimum 13 sotius 17 insula religatus 23 persequaeris 24 fateamur v 27 spiritus sanctus v 30 abscondita v )
309
aestimati sumus ut oues occisionis; et tu Constantius Arrianae idololatriae mancipatus interea imperator, metuite, inquis, frendores recrudescentis in uestram necem insaniae meae et estote mecum apostatae.

Haec audiens non uulneribus tuis mederi uis, sed magis pergis caeco et inrationabili furere illorum instinctu, qui insinuant se menti tuae et instigant nescium furore. hi sunt spiritus, quibus tu, quod dei unicum filium neges, sacrificare dinosceris, qui quia per se nocere nobis nihil possunt — protegimur enim magnitudine dei — per te nos satellitem suum persequuntur quos sibi inimicos esse infestissimos sentiunt exercentque per te amatorem suum saeuitiam quam uiolentissime possunt, existimantes interuentu tuo carnificis se nostram uiolaturos fidem. doctrina cunctarum est sacrarum scripturarum in dei filium credere primam et consummatam esse iustitiam. hinc est quod te uicto quaestionario illi daemones in te uincantur, quia uictoriam non nostrorum fragilium nobis praestet corporum uirtus, sed illius clementia. ille sufficit uires, ut inter omne tuae carnificinae instrumentum duremus inmobiles, ut non doloribus uulnerum, non ictibus quaestionum frangamur sed potius erigamur; hinc uerus est dei cultus, in quo mentes colentium se ipsas deo inmaculatas uictimas sistunt. et arbitraris dei esse cultorum quemquam tam segnem ac stolidum, ut non illum ardor tanti cupidinis excitet et non armet, non instiget, non stimulet, non denique illis facibus amoris inflammet, quibus sunt sancti inflammati prophetae apostoli ac martyres? quem, inquam, nostrorum non inpingat animus inter manus tuas crudeles pro Christo interfici ? quem ad martyrii gloriam et culmina non tantum per haec quae tu ministras, sed etiam per crudeliora non peruenire urgeat? quippe cum facile superentur tua supplicia, [*]( 2 idololatriam F, em. v 6 fnrere scripsi, furore Vv 7 furere coni. Latinius hi sunt scripsi, his Vv, hi coni. Latinius 8 spiritus sunt coni. Latinius furere his spiritibus coni. Coleti distinctione cum v sublata 12 uiolentissimae 16 quot 18 praestat coni. Coleti post clementia distinxi 19 omnS 23 quequem 24 tantae exspectes quod Latinius inuexit 31 urgead )

310
si ipsorum suppliciorum ante oculos proponatur gloria. nec enim id quod lacerat consideratur, ubi poenae merces tanta praestetur. mercedibus incorruptibilibus tua, Constanti, tormenta uincuntur et cruciatus obteritur, mors subigitur, quae cum inferatur, magis uita reparatur. dolerent, imperator, uulnera per te inflicta, si statim non dei amicos efficerent; ac cum tunc uere uicturos nos praesumamus, si a te propter dei plectamur filium, tunc nihil salutis amissuros, qui fieri potest ut tuis inanibus cedamus frendoribus ? tuo nos potuisse ac posse uigore subigi es arbitratus et credo adhuc frustra arbitreris. quousque tandem abuteris dei patientia, Constanti? quin immo hortor, haec pellens ex tenebrosis sensibus tuis illas insulsa mens tua recipiat meditationes, quae te possint in uiam statuere, quae ducant ad dei regnum. adprehende amoeniter quod te ducat ad conuiuium Abrahae Isaac etIacob, dei amicorum. tu qui ausus fueris homo totius iniustitiae iustum te aestimare, omnibus te praeponens dei iudicio sanctae ecclesiae constitutis episcopis fidemque sanctam quam semper tenuit ac tenet ecclesia reprobans, fueris nisus blasphemiam consacrilegi tui Arrii ore prolatam nunc per satellites tuos nunc edicto tuo, nunc spiritibus inmundis referso ore tuo praedicare, et uis te perfectum cultorem dei et omnia sancte agentem uocitare, cum adhuc te neque crudelior neque detestabilior neque in blasphemiis maior umquam quisquam eorum regum qui tyranni nuncupantur fuisse reperiatur. quae ita se habere in libro qui titulatur de regibus apostaticis quia iam aperui tuae inprudentiae, nunc illud te scire uolo, quia.I nisi te mature conuerteris. nisi credideris, ut nos, unicum filium dei semper cum patre regnasse et numquam fuisse patrem sine filio, unum etiam esse regnum patris et [*]( 1 oculo 4 uincitur 6 ac] . At coni. Latinius 8 quei Gd, quin Vv, quine fort.; cf. p. 291, 31 11 arbitraris exspectes 13 illa v 14 ducunt v 15 ameniter 21 referto v 22 uis te scripsi, iuste Vv, iure te coni. Gall.. sanctae 28 athuc 24 biasphemis Vv, em. Gall. maior umquam scripsi, maiorum quam Vr, maior quam Gall. 25 repperiatur 27 illut )
311
unicieius filii unamque deitatem possidere patrem et filium, in aeternum te periturum, siquidem Arrius magister tuus creaturam dixerit dei filium et tu eiusdem ad caelum extuleris usque laudibus blasphemiam. nos te urgemus, rogamus, inpellimus deo fieri amantissimum, et tu te iniuriam pati a nobis quereris. sic inanem dignitatis tuae tueris censuram, tamquam haec sit te a perpetuis ereptura cruciatibus; erigis super domini sacerdotes superbum caput, non aduertens scriptum: omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur . apostolus, qui cum in forma dei esset, dicit de unico quem in nos persequeris dei filio, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in habitu inuentus ut homo; humiliauit se usque ad mortem, mortem autem crucis. ille qui in forma patris semper et fuit et est et futurus est, quippe uerus filius, quippe inmutabilis et inconuertibilis, quia deus sit totum potens filius omnipotentis, propter nostram tamen salutem sese humiliare dignatus est, ut nos iacentes atque depressos erectos exaltatosque efficeret; quae eius sancta humilitas te canem rabidum fecerit latrare contra eius diuinam maiestatem, sola uidens de sacris scripturis quae propter susceptam humilitatem scripta sunt, praeteriens ea quae aeternam narrent eius diuinitatem.\'

Quid ad haec respondes, Constanti, cui crebro sunt adclamantes Arrianae dogmatis tuae episcopi episcopum te esse episcoporum, morientes propter deum unicum filium credis an non credis regnum possessuros caelorum? si credis, cur ad eius aeternitatem nos inpellis negandam? cur non desinis persequendo, non quiescis credentes in eum? cur nobis es semper inquietus et semper infestus, praebens te [*]( 9 Luc. 14, 11 10 Phil. 2, 6—8 ) [*]( 6 quaereris 8 aput (° 1n. alt.) aduertans m. 1 scribtumad 17 nostra 21 gr V, praeter v 22 scribta 24 haec respondis 25 arriani dogmatis tui v 29 ñ quiescis V (scil. persequendo), nos qui sumus v 30 semper inquietus V, perinquietus v )

312
persecutorem uiolentum, sub pacis uero titulo hostem subdolum? doleo I quod tanta tibimet adquisieris mala; lugeo te quod sis omni ex parte positus sine spe uitae aeternae. ceterum licet tu non gladiis tantum scindas nosmet, sed et dentibus tuis sis mandens, tamen tuam rabiem quod a deo protecti superaturi sumus certum tene, nec in eo nos despicere digneris. quod uideas corpora nostra fragilia; quod est enim potissimum, sapientia erecti ac muniti ualemus, habentes ornatus ac munimenta in cordibus ac sensibus nostris. unde nunc nos ornatos uidemus? unde munitos ac tutos esse sentimus? unde nos sapientes cognoscimus? nisi quia et blasphemiam tuam uitemus et mortalia corpora nostra tuo ensi gratanter propter dei filium tradamus, scientes quod, cum terrenum nostrum domicilium interficere ualueris, caeleste quod habeamus quia interficere non possis. idcirco etenim bona nobis malaque proposita esse nouimus, ut uis omnis prudentiae nostrae in discernendis bonis malisque uersaretur. quid stultius nisi te metuere, deum negare? quid sapientius quam nefandum tuum calcare caput et deo propter hoc placere factum? hinc est quod perspicis omnibus nostris uiribus nos stare paratos in agone iustitiae, fide integra, uirtute deuota, mente incorrupta ad aciem stare quae per te indicta est, dei uiui milites interritos. fortiter etiam portatur a nobis scutum fidei, unde et protegente deo quidquid manibus tuis diabolus iaculatur extinguitur, quia calciati sunt nostri euangelico magisterio et armati pedes calcari(bu)s. tu licet sis augustus, sed in te obteritur rugiens in nostram insontium necem serpens, siquidem mordere et subplantare per te carnificem suum non praeualeat; premi etenim nos per te uult deus, non utique ad hoc. ut fidem iterque deseramus patriarcharum apostolorum ac martyrum, sed ut coacti a te unicum negare filium dei mortem etiam subire non recusemus. non sumus ut tu adeo stulti [*]( n 3 spae 4 scidas 6 dispicere 8 sapientia erecti scripsi, sapientiae recti Vv 11 rapientes 12 uitem 15 non s. l. tll. alt. 17 quod te metuere, deum scripsi, temet uere deum Vv 22 dei uiui V, diuini v 26 calcaris sed scripsi, et Vv, tamen Gallandius )
313
ac peruersi, ut malimus salutaria excutere, mortalia uero suscipere; non sumus praesidium caelestis medicinae fugientes. prospicimus, quod enim licet ferro medicus secet, cauterio urat, sinapis incendio ad omnem dolorem aegrum deducat, tamen nec secari inuri exedi morderique esse inimicum; quippe quod idcirco bonum sit, quia dolores inutiles auferat per adhibitos salutis causa dolores. uult nos deus mortem morte dissoluere, tormentis temporariis aeterna cruciamenta discutere, supplicia futura perpetua tuis suppliciis euacuare; hi uidelicet qui, cum uitam abstuleris a nobis, praesumamus magis posse conferri et quidem propter temporariam aeternam, propter fragilem et caducam incorruptibilem perpetuam. non sufficere tibi censes confitentes se Christianos tantum gladio esse plectendos, nisi. omnia genera suppliciorum eorum inflixeris corporibus. nihil interest quo genere mortis nos punire digneris, dum per haec ad uitam perfruendam admittamur aeternam, dum per haec tua mortificetur rabies, nos contra uiuificemur. si enim miserum putas, quod malim quouis crudeli subplicio pro dei interfici filio, ut omittam aeternam beatorum martyrum gloriam, quocumque genere esse moriendum scio. dabo denique tibi multos qui in lectulis crudelius pereant, quos interior aliqua suppuratio inflauit et neruorum secum luctantium dolor contraxit. interest ex qua causa, non ex quo pendeam stipite.

Quid dicis, rex stultissime? inique in ista supplicia, in huiusmodi poenam mittor a te an iuste? si inique, tua figentis erit crux, non mea quem fixeris; si iuste, culpa me criminis mei, non poena tua torquere incipiet. ceterum quantum ad exitum nihil interest, clauo per te an lancea moriar, restrictis post terga manibus an porrectis sparsisque, utrum pronum incuruum an rectum et editum, nihil refert utrum quiescentem me in lectulo occidas an ceruicem mihi stanti [*]( 3 cf. Tertull. adu. Gnost. scorp. c. 5 (II 154 Migne) ) [*]( 5 seccari 9 tiis (u m. alt.) 18 quot 23 dolor scripsi, dolore Vv 26 et 27 iustae 27 me] mea me v )

314
incidas gladio an securi caput auferas, ad palum me an ad crucem alliges, igne torreas an uiuum humo condas, saxo praecipites an in maria mergas, labandagine magnis uiribus conatus uno uastissimo ictu longe a me meum caput excutias an omni subtilitate subtiliore sagitta diutissime figens in meo corpore ludas, centum milia licet formas poenarum crudelitas tua faciat, ex his omnibus ad me sola per istam morteminlatam a te perueniet inmortalitas. non possum nisi gaudere cum talia ingesseris, quandoquidem per haec supplicia sciens sim quod possit omne finiri supplicium. nam et illa quae extrinsecus sunt et accidere posse per tuam saeuitiam arbitror, nihil iudico ad me pertinere, alitesne an canes meum corpus lanient, haereant corpori meo, ferae luminibus illis crudelibus te spectante adsiliant, iacens humi unguibus dentibus ad ossa usque redigar, cum post haec omnia deo saluus sim. cum enim corpus meum talibus ac (tan)tis ferinae inmanitatis tuae uiribus consumpseris, reficiet atque reparabit rerum con. ditor et quidem ex corrupto in aeternam incorruptibilitatem. tibi uero iniustissimo persecutori nostro uenturum sine fine supplicium scire debes nec te putes inpune laturum qui nomen unici dei filii uestigiis tuis subiciendum censueris impie nefarieque calcandum. beati apostoli uox est: quod non stiti condignae passiones huius temporis ad superuenturam golriam. quam uidelicet sumus possessuri, si per te interfici quam negare dei elegerimus filium. quae reuelatio ac claritas cum super omnes nos credentes fulserit, famuli eius futuri beati semper in eius collocati regno; tu contra, si durandum censueris in tua perfidia, futurus in tenebris exterioribus, desertor [*]( 22 Rom. 8, 28 ) [*]( 1 ad V, an ad v 3 labandagine] a pendigine coni. Cangius in gloss. 5 subtiliore scripsi, subtiliora (a exp. m. alt.) V, subtilior P 11 extrinsaecus per tuam] perpetuam v 12 aliterne 13 fere 14 spectante coni. Latinius, expectante Vv adsiliant scripsi, ansiliaiit V, insiliant v 16 ac tantis scripsi, actis Vv 20 latur\' 21 De. fariaeque 23 condigne 25 eligerimus 26 futuri] sumus add. Cokii )
315
quippe militiae atque expugnator ueritatis, uoluntatem qui feceris diaboli, unde necesse sit te, nisi temet ab eius extraxeris laqueis, cum ipso inexstinguibili igne torqueri, sicut scriptum est. haec dicimus non quidquam ex nobis; de uobis enim praeuaricatoribus, de uobis blasphemis unicum dei filium uerum illum esse filium negantibus et de omnibus in eum credere detrectantibus legimus apud sanctissimum prophetam positum: uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur . futurus semper tu, si in hac manseris amentia, in inextricabiles tenebras. ut enim qui dei confitemur filium inmortalitatis consecuti praemia perenni luce potiemur, sic te eius negatorem necesse est ad occasum et tenebras deferri aeternas; deduceris illam quam tenes uiam, non, ut Arriani tibi mentiuntur, ad caelum, sed ad (in)uisam mundi arcem, ad laeua malorum et ad impia tartara; est enim refugae illius cuius omnem uoluntatem tu satellis illius implere repereris, est, inquam, illius serpentis qui te ab itinere uertit caelesti ad hanc tenendam iniustitiae uiam. haec est illa lata et spatiosa quam narrat dominus in Euangelio dicens: quam lata et spatiosa est uia quae ducit ad interitum. si itaque tibi consulere nolueris, te esse inter illos dubitari non potest quos beatus \'Iohannes percutit dicens: iam autem securis ad radicem arborum posita est;. si quis non fecerit bonum fructum, excidetur et in ignem mittetur. tu ergo et omnes conparticipes tui, quoniam estis amarissimae arbores fructus portantes mortis quippe peccantes in deum, nisi ad caeleste feceritis iter transitum, excidemini et praecipitati uenietis dicto citius in altitudinem profundam, unde uisurus sine dubio tu eos quos nunc iniuste persequeris, ut tunc ille uidit diues Lazarum in sinu [*]( 8 Es. 66, 24 19 Matth. 7, 13 22 Luc. 3, 9 ) [*]( 4 nequaquam coni. Latinius 6 illum s. l. 8 moriuntur 13 deducique per coni. Lat., deduceris enim per Gall. 14 inuisam coni. Gallandius, uisa V, uisam v arcem] partem fort. 15 laeuam v refuge 16 satelles v reppereris 26 coelestae 27 et coni. Lat., ut Vv )
316
Abrahae Isaac et Iacob amicorum dei et omnium prophetarum apostolorum ac martyrum. non eris, Constanti, illa euasurus supplicia, nisi primo in loco unicum dei filium uerum esse dei filium credideris, deinde, ut crebro dictum est, quod semper cum patre regnauerit ac sit regnans, hoc est sine initio ac fine confessus fueris atque te ad catholicam ecclesiam de nefando Arrianorum coetu transtuleris, de morte scilicet ad uitam, et confessus fueris ut nos confitemur catholici patrem et filium et spiritum sanctum perfectam esse trinitatem et unam habere deitatem.

Sic odis Christianos et omnibus persequeris modis. tamquam possit maliuolentia tua eos uincere qui durum asperumque iter ingressi, contemptui licet derisui odioque apud te sint, tamen in omni uita praesenti pauperes humiles ignobiles subiecti iniuriis tuis esse uelint, credentes omnia quae amara esse noscuntur propter deum perferentes se uenturos ad eximia praemia illa quae apostolus narrat consequenda illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in m hominis ascendit, quae praeparauit dominus diligentibus St.\' igitur, quia illa diligentibus se repraesentabit deus, diligentes deum cum tibi displicemus, cum plectimur a te, deo nos placere praesumimus. neque enim potest aliquam auctoritatem i habere tua funesta sententia ad nos in aeternum puniendos. cum qui damnas damnandus sis et quidem ad hoc, ut tu perpetuas luas poenas. ceterum nos quos torques lanias interficis aeterna suscipient gaudia, ingens habebit et inmensa felicitas perpetuaque accipiet beatitudo. nobis igitur scias magis datam diuinitus potestatem, ut te, dum damnare nos I putas, damnemus, dum punire nos posse praesumis, te Constantium sacrilegum puniamus, siquidem ille quem negas dare nobis episcopis suis fuit dignatus auctoritatem, ut quae ligauerimus in terris sint ligata et in caelis. sustinemus propter deum temporalia mala, ut possimus consequi aeterna bona: . [*](18 I Cor. 2, 9 ) [*]( 13 aput 28 poniendos 25 torqaes scripsi, torquens Vt 31 quaecumque v 82 legata )

317
fugimus temporalia quae a te ueluti bona offeruntur nobis, propterea quod illa bona tua aeterna mala subsequantur. idcirco praesentia quae putas nobis nocibilia delegimus sustinere, ut, inlustris confessio dum perseuerat in nobis, aeterna et inmortalia consequi mereamur bona, sicut et tu cum eis, qui te metuentes uoluntati tuae inueniuntur paruisse et mandata deseruisse dei, quoniam quidem praesentia magis bona fuerint eligere dignati et futura contemnere, inmortalia sis incasurus mala. desiderabilia enim super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et fauum. etenim seruus tuus custodit ea, in custodiendo illa retributio multa. nouimus hanc uitam quam magnopere auferre laboras esse breuissimam; nouimus et bona istius uitae et mala esse breuia, illius uero uitae aeternae bona quae consequi sumus desiderantes quod sempiterna sint; nouimus enim quod pro bonis his breuibus quibus tu delectaris ac frueris mala sint aeterna successura tibi et nobis Christianis, quos despicis quosque omnibus uirtutibus imperii tui laniando non desistis, quod sint pro his malis breuibus bona aeterna successura. haec ita se habere legisti in CXXV psalmo: magnificauit dominus facere cum illis, et infra: qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos, et in CXXVIII: beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius. labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit. erit profecto in aeternum bene eis qui non negauerunt dei filium, qui labore sanctae confessionis suae potientur; contra tibi, si in hac amentia qua uiuis nunc semper censueris manendum, erit male perpetuo, illa percipiens quae nunc percipit Scarioth ludas. tunc te uisuri nos supplicem, [*]( 9 Ps. 18, 11. 12 20 Ps. 125, 2 21 ib. 125, 5. 6 24 ib-. 127, 1. 2 ) [*]( 7 desuruisse 12 laboras (a ex e m. 1) 15 sit nouilllmus 16 sint coni. Latinius, lllin V, in v, om. Tilius in notis 18 desisti 23 potantes 28 ac m. 1 )
318
et tamen omnis lamentatio paenitentiae tuae futura inefficai. quoniam quidem hic aut adquiratur uita perpetua aut mors. haec semper uoluere corde nostro, haec diebus ac noctibus cogitare scire te uolumus, tua supplicia perpetua et praemia ac merita dei seruorum aeterna, quid neganti tibi persecutori nominis sui comminetur ad poenam, quid autem e contrario confitentibus polliceatur ad gloriam sempiternam. [*](8 de nos V, corda nostra coni. Coleti (sine causa, supplendum Mia n-nos) 5 negan EXPUCIT MOKIUITOU PRO DI FILIO )