Epistulae

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

I. LVCIFERI PANCRATII HILARII AD EVSEBIVM EPISCOPVM EPISTVLA.

DOMINO HONORIFICENTISSIMO EVSEBIO EPISCOPO LVCIFER EPISCOPVS PANCBATIVS PRESBVTER ET HILARIVS.

Calcato capite diaboli et suggestionibus prauis, domine sancte, gratiam tibi a domino nostro concessam rogamus noli negligere, sed ut quantocius inuadente (te) effugetur Arrianorum dogma, iam accelerare dignare. scit enim dominus et Christus eius quia sicut in aduentu beatissimorum apostolorum glorificatur dei nomen in ruina Simonis, ita Valente expulso in aduentu tuo dissoluta blasphemantium Arrianorum machina destruatur. nos, domine sanctissime, a prima die qua Vercellas uenimus religionem tuam usque in hodiernum cupimus et dominum rogamus, ut in hac ecclesia restaurationem perpetuam laudent sancti omnes tuamque spiritalem uirtutem debita laude prosequantur. quod credimus peruenturum, quia passionem saluatoris superari non posse confidimus. Christus dominus te gloriosum conseruet, sanctissime ac beatissime. [*](I. Hanc epistulam ex Coletorum editione recepi; exstat ■etiam apud Baronium ad annum 355 m. VIII 10 inuadente te scripsi, inuadens coni. Coleti 18 spiritaalem uel specialem uulgo )

320
II. LIBERII PAPAE AD LVCIFERVM IN EXSILIO CONSTITVTVM EPISTVLA.

LIBERIVS EPISCOPVS DILECTISSIMO FRATRI LVCIFEEO.

Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos tamen acceptissimos in domino sacerdotes egregia et singularis fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram glorias: martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis exsultatione merita uirtutis uestrae proferam positus inter: moerorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire non possum, nisi quod scio hinc me probabiliora uobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul uobiscum esse detrusum. denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio uestro durior necessitas interim u distrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi. prior pro omnibus impendi, ut exemplum gloriae per me magis uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis illustrem gloriam ueneritis. quaeso igitur dilectionem uestram.: ut me praesentem uobiscum esse credatis atque eo me affectu absentem non, esse sentiatis et intelligatis dolere me satis. quod sum interim a uestro consortio disparatus. quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis. quod si qui in persecutione coronati sunt solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt, contra. uos deuoti per omnia dei milites etiam falsos fratres inimicos experti de I perfidia uictoriam pertulistis, quorum quanto uiolentia in [*]( n. \'Apud Hilarium? exstat haec epistola fragm. VI. ex mss. Remig. et Pith. nec non apud Baronium ad an. 355 n. 32 et Stephanum Ferrerium e tabulis Ecclesiae Vercellensis et Vaticano codice exscripta\' Coustantius Epist. Summ. Pont. 7 acceptissimos cod. Pith. et Ferr., acceptissimi Bar. in domino] deo Ferr. 8 ostendit scripsi, ostendet v 25 si qui] qui Bar. et Ferr. 26 cruentos gladios Bar- fructus gladio Pith. et Ferr., strictos uel ctudos gladios fort. )

321
saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti securi, et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate, ut superuenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus, ut inuiolata fide saluo statu ecclesiae catholicae parem uobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro sanctitatem uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dignemini, ut additamentum maius uel ipse animus qui diuersis rumoribus cruciatur uel uires corporis ipsius quae iam extenuatae sunt de cohortatione uestra possint sentire. [et alia manu] deus uos incolumes custodiat, domini fratres.

III. FLORENTII AD LVCIFERVM EPISTVLA.

DOMINO BENIGNISSIMO LVCIFERO FLORENTIVS.

Nomine tuo codicem quidam domino et augusto nostro obtulit; hunc ad sanctitatem tuam perferri mandauit et cognoscere desiderat, si idem codex a te destinatus sit. id ergo, quod in fide ueri est, perscribere debebis et codicem remittere, ut possit aeternitati eius denuo offerri. [*]( 9 congressione] congregatione Bar. 13 uerba et alia manu non scribentis esse patet; huius clausulae loco [leguntur apud FerreriÚm: dens te incolumem custodiat, domine frater charissime: item ipse etmei memor esse digneris III. Hanc epistulam quam Constantius imperator Luciferi libris de S. Athanasio acceptis scribi iussit et reliquas codex V fol. 162 sq. hoc ordine exhibet IXCIPIT EPISTOLA. FLORENTI AD LUCILFERŨ BPISCOPUIC 21 debebis v, debeo is V, ) [*]( XIIII. ) [*]( 21 )

322
IIII. LVCIFERI AD FLORENTIVM EPISTVLA.

FLORENTIO MAGESTRO OFFICIORVM LUCIFER EPISCOPVS.

Codicis perlatorem quem memorat honorificentia tua nomine meo adisse imperatorem a mea fuisse destinatum mediocritate, ipsum quoque codicem, ut es admonere dignatus, sollicite inspeetum atque Bonoso in rebus agenti perferendum traditum his formanda fuit religiosa prudentia tua, fili carissime. iam tuae erit generositatis agnitum a me sine ulla cunctatione i defendere. nos etenim propitio deo contra ea quae in nostram parantur necem stare laetos, cum causas cur tali scripserim\' modo discutere coeperit, inueniet.

V. ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA.

DOMINO DILECTISSIMO FRATEI LVCIFERO EPISCOPO ET CONFESSORI ATHANASIVS IN DOMINO SALVTEM.

Deo fauente corpore ualentes misimus etiam nunc carissimum nostrum Eutychetem diaconem, ut tua quoque religiosa sanctitas, quod est nobis optandum et desiderabile, de tua incolumitate tuorumque omnium certiores nos efficere dignetur. uobis namque confessoribus ac semis dei uiuentibus credimus statum catholicae ecclesiae renouari et quod haeretici conscindere temptauerunt hoc dominum nostrum Iesum Christum per uos ad integrum restituere. quamquam enim praecuraores [*]( IIII. JSpistulam exh. V fol. 162 inscribens: FLORENTIO MAGISTRO OFnciORUM LUCEFER ΕΡ̃S 8 informanda coni. Tilius 11 letus r, em. 9 talia Papebrochius in tom. IV Maii Balland. cap. 2 comment. hist. de S. Lucifero ) [*](V. Epistulam exh. V fol. 162b inscribens: DONINO — SALVTEM 18 daconen 19 obtandtun )

323
antichristi per potentiam huius mundi omnia egerint, ut extinguerent lucernam ueritatis, tamen diuinitas per uestram confessionem clariorem eius lucem ostendit, ut neminem latere possit eorum fallacia. antehac uel simulare poterant, n.unc antichristi nominantur. quis enim non exsecretur? quis eorum communionem tamquam maculam ac uirus anguis non fugiat? omnis ubique ecclesia luget, omnis ciuitas gemit, senes episcopi in exilio laborant et haeretici dissimulant, qui dum negant Christum, publicanos se effecerunt sedentes in ecclesiis et exigentes uectigalia. o nouum genus hominum et persecutionis quod adinuenit diabolus, ut ipsis ministris ad malefaciendum et tanta crudelitate uteretur! sed et si haec tanta agunt et superbias et blasphemias extenderunt, confessio tamen et religio et sapientia uestra non modicum, sed maximum solarium et magna consolatio est fraternitati. peruenit enim ad nos scripsisse sanctitatem tuam Augusto Constantio, et magis magisque miramur, quia in medio tamquam scorpionum habitans animi tamen libertate uteris, ut uel monendo uel docendo uel emendando errantes ad lumen ueritatis adducas. rogo igitur, regant mecum etiam omnes confessores, ut digneris nobis exemplum destinare, ut non tantum auditu, sed etiam ex litteris perspicere possint omnes animae tuae uirtutem fideique fiduciam et libertatem. salutant sanctitatem tuam qui mecum sunt, saluto omnes qui tecum sunt. diuinitas te incolumem uegetum memoremque nostri semper tueatur, domine dilectissime ac uere homo dei. [*]( 1 egeri///t ,5 . enim eos nos Pap.. qui Vv, em. Papebr. 7 luguet 8 disimulant 10 g exentes u iectigalia V, exigentes tributa Papebr. 12 et V et Tilius in notis, et hi v et hi — uterentur Papebr. 13 et superbias om. Papebr. 15 magna ow. Papebr. 19 errantem Baronius ad annum 356 n. LXXIV lucem Papebr. 21 destinere 1 24 saluta fort. 26 dei] add. V: his acceptis litteris beatus lucifer misit libros. quos ad constantium scripserat quos cum legisset athanasius hanc infra epistulam misit domino gloriosissimo: etsi credo etc. ) [*]( 21* )

324
VI. ATHANASII AD LVCIFERVM EPISTVLA.

DOMINO GLORIOSISSIMO AC MERITO DESIDERANТISSIМO COEPISCOPO LVCIFERO ATHANASIVS IN DOMINO SAXVTEM.

Etsi credo peruenisse etiam ad sanctitatem tuam de persecutione, quam etiam nunc aduersus fraternitatem facere conati sunt inimici Christi quaerentes sanguinem nostrum. possunt tamen etiam carissimi nostri referre religioni tuae; in tantum enim rabiem suam per milites extendere ausi sunt ut non solum ciuitatis clericos effugarent, sed etiam ad here mias exirent et funestas suas manus aduersus μονάξοντας inmitterent. inde factum est ut etiam ego me longius abducerem, ne etiam qui nos susceperunt negotium ab eisdem paterentur. cui etenim parcent Arriani qui nec animis suis pepercerunt? quando autem possunt recedere a suis nefandis; actibus, dum permanent negando dominum Christum unicum filium dei? haec est radix eorum prauitatis, hoc suo arenoso fundamento aedificant peruersas suas uias, sicut scriptum inuenimus in tertio decimo psalmo: dixit insipiens in corde suo: non est deus, et mox sequitur: corrupti sunt et abominabiles facti sunt in operibus suis. inde Iudaei negantes filium dei digni fuerunt audire: uae, gens peccatrix, populus plenus de. lictis, semen malignum, filii sine lege. unde sine lege? quippe quia dereliquistis dominum. inde beatissimus Paulus cum I coepisset non tantum credere in filium dei, uerum etiam praedicare deitatem ipsius, scribebat: in nullo mihi mali con. I scius sum. ita iuxta uestram confessionem etiam nos optamus I [*]( 15 Pa. 18, 1 16 Ps. 13, 2 18 Es. 1, 4 22 I Cor. 4, 4 ) [*]( VL Hanc epistulam ex antiquis Galliae codicibus inter notas ad Vigilium Tapsensem p. 109 sq. edidit Chiffletius et inter Athanasii opera I 2 p. 965 Montfauconius DOMINO - SALVTEM inscribit V 6 fraternitatem nostram Chiff. 10 heremias (\' m. 1) V, heremias coda Ven: quo Coleti utebantur et Chiff. 11 monazontes V (em. t) 12 ego om. Ven. 14 cui etiam parcerent Yen. minia Ven. ut alia mendoee 21 iudaei s. I. 26 scribebatj dixit Chitf. )

325
tenentes apostolicam traditionem uiuere iuxta diuinae legis mandata, ut possimus uobiscum inueniri in choro illo, in quo nunc exultant patriarchae prophetae apostoli ac martyres. licet igitur Arriana insania cum extranea potentia ita se monebat, ut non liceret nec fratres, quantum illi saeuiebant, libere aerem uidere, tamen iuxta orationes tuas deo fauente etsi cum labore et periculo uidere potui fratrem, qui solet tam necessaria quam epistulas tam sanctitatis tuae quam aliorum destinare. accepimus itaque epistulas et libros religiosissimae ac sapientissimae animae tuae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam, fiduciam propheticam, magisterium ueritatis, doctrinam uerae fidei, uiam caelestem, martyrii gloriam, triumphos aduersus haeresem Arrianam, traditionem integram patrum nostrorum, regulam rectam ecclesiastici ordinis. o uere Lucifer, qui iuxta nomen lumen ueritatis ferens posuisti super candelabrum, ut luceat omnibus. quis enim exceptis Arrianis non peruidet ex tua doctrina ueram quidem fidem, maculam autem Arrianorum? ualde, et admirabiliter, ut est lumen a tenebris, ita separasti ueritatem a calliditate et hypocrisi haereticorum, defendisti catholicam ecclesiam, probasti nihil esse sed tantum phantasiam Arrianorum uerba, docuisti calcandos esse frendores diabolicos. quam bona et iocunda hortamenta tua ad martyrium, quam desiderantissimam ostendisti mortem esse pro Christo filio dei, quam futuri saeculi et uitae caelestis amorem manifestasti! uideris esse uerum templum saluatoris qui in te habitans haec ipse per te loquitur, ipse qui tantam gratiam praebuit sermonibus tuis, quippe qui ante eras apud omnes amabilis, nunc tamen tantus est amor affectionis tuae in animis omnium conlocatus, ut Heliam te temporibus nostris nominent. et non mirum; si enim qui deo placere uidentur filii dei nominantur, [*]( 14 iuxta nomen glossema habet Gallandius 15 lucem Papebr. 16 luceas Ven. pernidet, quod ex — Arrianorum ualde — separasti u. a c. et a prauitate haereticorum ita scribit et distinguit Chiff.\' 18 ualide. Papebr. 19 hypochriai 20 fantasiam 21 frendores] praesides Chiff. 28 desiderantissimã (ã ex e m. 1) V, desiderantissimd Chiff. moriendum esse Chiff. codd. et Ven. 25 uere ahiff., 26 haec ipsa cod. Sang. 27 suis V m. 1 aput amabiles, )
326
tanto magis participes prophetarum confessores et maxime appellare dignam est. crede mihi, Lucifer, non tu solus haec locatus es, sed spiritus sanctas tecum. unde haec tanta memoria scripturarum, unde sensus et intellectas earundem integer? unde talis ordo sermonis compositus? unde tanta hortamenta in uiam caelestem? unde fiducia contra diabolum et probationes aduersus haereticos, nisi spiritus sanctas collocatus esset in te? gaude igitur in eo te esse iam peruidens. in quo etiam praedecessores tui nunc sunt martyres, hoc est in choro angelorum. gaudemus etiam nos habentes te exemplum uirtutis patientiae et libertatis. nam de his quae scripsisti de nomine meo erubesco aliquid proferre, ne uidear adulator; sed scio et credo ipsum -dominum, qui sancto et religioso animo tuo reuelauit omnem notitiam, redditurum tibi etiam pro hoc labore praemium in regno caelorum. quia ergo talis! es, precatorem te esse pro nobis per orationes ad dominum petimus, ut iam inspicere dignetur, ut est misericors, ecclesiam catholicam et eripiat omnes famulos suos de manibus persecutorum, quo etiam hi omnes qui propter metum temporalem ceciderunt leuare se tandem possint et reuerti ad uiam iustitiae, a qua seducti uagantur, nescientes in qua fouea sint miseri. specialiter autem ego peto, si aK here minus a me dictum est, ignoscere digneris; a tanto enim fonte quod potuit inperitia mea uix haurire ualuit. de fratribus autem nostris, si minus potui uidere eosdem, iterum ignoscas peto. est enim ipsa ueritas testis optasse me et desiderasse hob inpetrare et tantum habuisse dolorem quod non potui; nam nec lacrimae cessauerunt ab: oculis nec gemitus ab animo, quia nec fratres [*]( 1 particeps v, principem coni. Poncius confeseorem Tilius in notis confessorom et martyrum te coni. Poncius 2 credimos quod non tu Chiff. 5 compositus est Ven., compositi Papebr. 6 fiducia 8 per fidem Chiff. falso; gaude enim inquit cumperuideas te esse 9 praecessores Chiff. 10 te Chiff., et Vx 11 et patientiae v ia 18 adolator sed et scio et Ven. 16 Hd om. Vv; tuas ad add. Gall. 18 enat 20 cecedernnt m. 1 21 fb quam 24 mea codd. ChiN. et Ven., ea Vv 25 sin v 26 inpetrasse m. 1 )
327
permittimur uidere. testis est autem 547q quia nec parentes quos habeo potui uidere, ex quo persecuntur nos. quid enim non faciunt Arriani? itinera obseruant, crura agunt de proficiscentibus et exeuntibus de ciuitate, naues quaerunt, henemias gyrant, domos perturbant, concutiunt fratres, singulis negotia concinnant, sed deo gratias, dum haec agunt, tanto magis et plus execrantur ab omnibus et cognoscuntur uere, ut dixit sanctitas tua, mancipia esse antichristi; et ipsi miseri, dum in odio habentur, durant in malignitate stra donec morte am sui Pharaenis et ipsi damnentur. salutant religionem tuam qui mecum sunt; dignare salutare qui tecum sunt. diuina dei gratia incolumem te, memorem nostri, semper beatum conseruet, merit. home dei, farnule Christi, particeps apostolorum, solatium fraternitatis, magister ueritatis et in omnibus desiderantissime.

VII. LIBERII EPISTVLA.

GLORIOSISSIMO CONSTANTIO AVGVSTO LIBERIVS EPISCOPVS.

Opto tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possim mansuetu dini tuae mentis meae propositum aperirè. de Christiano etenim imperatore et sanctae memoriae filio Constantini hoc ipsum sine cunctatione merear impetrare; sed in eo me laborare intellego, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuam in gratiam [*]( 1 parmittimus Vv, em. Tilius in notis, permittemur Von. 3. agunt] habent cod. Sang. 4 V, eremitas Chiff. 5 negotiis v 7 dicit t) 12 semperque Paperb. 18 famulae 14 et sed Chiff. ) [*]( . YH. Epistula praeter codicem V Hilarii fragmento cod. Pith. sup- peditdttit, itnde Coustantius eam edidit; Baronius ad ann. 364 *. 2 eahibet, bibl. patr. Paris. eam exscripsit ex editione Tilii GIORIO- SISSIMO — EPISSOPVS imcr. V 19 qpto V, obsecro Coust. 20 possit — apparere Coust. 21 enim Coust. 23 quia Coust., qui Vx )

328
meam reuocare non possum. sermo enim pietatis tuae iam dudum ad populum missus me quidem quem patienter omnia ferre necesse est plurimum lacerat, sed animum tuum qui lenitati semper uacat, qui numquam ut scriptum est in occasum diei iracundiam seruat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est. ego enim, religiosissime imperator, tecum neram pacem requiro, quae non sit uerbis conposita interna dispositione fallaciae, sed praeceptis euangeliorum rationabiliter confirmata. non Athanaaii tantum negotium, sed multa alia in medium uenerunt, propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus, ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga deum sincera deuotio, cum fidei causa in qua prima nobis spes est ad deum diligenter fuisset tractata neg(otia) eorum qui nostram circa deum obseruantiam mirari debent possent finiri. et dignum fuerat dei cultore, dignum imperio tuo quod Christi pietate regitur et augetur specialiter hoc ipsum pro reuerentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec inpetranda praestare.

Sed multi ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina eius quem dicebantur condemnasse apud omnes paterent, quasi illas litteras episcoporum orientalium et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur. at satis omnibus clarum est nec quisquam negat nos orientalium litteras intimasse. legisse ecclesiae, legisse concilio atque ad haec etiam orientalibus respondisse, qui (bus) fidem et sententiam non commodauimus nostram, quod eodem tempore LXXV episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter [*]( S ferj** necesse* V, litteras hodie perditas quas asteriscis indicani legit uel recte suppleuit e 4 semper uacat v, ∗∗∗∗∗∗∗∗∗ V 5 retine 9 confonnata coni. Latinius 14 negotia scripsi, nee Vr, et coni. Poncius, tunc coni. Coust. 20 sappraessisse dicebant fort. 21 condempnasse apnt quasi (= scilicet) ex cod. Pith. recepi» quae Vv, per coni. Lat.; Quai illas litteras ? Episcoporrim dist. Covst. 22 orietalium et egyptiorum 23 adsatis 25 adque ad om- Coust. 26 quibus coni. Latinius, qui Vv, quia iis coni. Coust. 27 octoginta Coust. )

329
recitauimus atque insinuauimus episcopis Italis. unde contra diuinam legem uisum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio maior existeret, in parte aliqua commodare consensum. haec scripta, si deo fidem debet, Theosebius qui missus fuerat festinans ad Africam nobis reliquit, quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum ceteris legatus missus fuerat Arelatum pertulit.

Videt igitur prudentia tua nihil animum meum introisse quod deo seruientibus non dignum fuerat cogitare. testis autem est mihi deus, testis est tota cum suis membris ecclesia me fide et metu in deum meum cuncta mundana, ita ut euangelica et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse; non furore temerario sed constituto atque obseruato iure diuino atque in alio ministerio ecclesiastico uiuens nihil per iactantiam, nihil per gloriae cupiditatem quod ad legem pertinebat impleui; atque ad istud officium, testis est mihi deus meus, inuitus accessi, in quo cupio quidem sine offensa dei, quam diu in saeculo fuero, permanere, et numquam mea statuta sed aposto.lica ut essent semper firmata et custodita perfeci. secutus morem ordinemque maiorum nihil addidi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum et illam fidem seruans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres extiterunt, inlibatam custodiri semper exopto. Denique iam aperire meam causam\' pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa deuotio persuadet. significant orientales paci se nostrae uelle coniungi. quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quattuor episcopi Demofilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo cum [*]( 3 consen*** haec 4 Eusebios Coust. m∗ssus 5 reliquid quae tamen v, c***** V 6 cocilium 7 post fuerat uerba featinana ad africA nobis reliquid quae tamen postea omnia scripta ne — legatus falso repetiuit Arelate Lat. 9 in animum Coust. 11 eatotota 12 meta Ooust., me Vv; et me exp. Lat. 18 praecipit fort. 15 ecclesiasticuB 18 quo] co 21 addi Lat, et Coust. 24 exobto 25 aperire coni. Lat., me aperire Cotut., perire V mea V om. Coust. 27 paci se coni. Latinius, pacis et Vv, paci Coust. )

330
apud Mediolanium Arrii haereticam sententiam noluissent damnare, de concilio iratis animis exierunt? horam si fas est sententiis quale sit aut quid habeat commodare consensum aequitas et clementia tua poterit aestimare. non est nouum quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii adtemptatur, manent litterae Alexandri episcopi olim ad Siluestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significant ante ordinationem Athanasii undecim tam presbyteros quam etiam diacones, quod Arrii haeresem sequerentur, se ecclesia eiecisse, ex quibus nunc quidam extra ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula inuenisse, quibus adseueratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. quae ergo potest pax esse, tranquillissime imperator, si exhibitis epi* scopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium senlentiis oboedire ?

Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. manent tegatorum litterae qui ad clementiam tuam fuerant destinati quae nuper uenerunt, quibus significant propter turbationem quidem omnium ecclesiarum se quidem ante succumbere sententiis orientalium uoluisse, proposuisse tamen conditlonem, ut, si idem Arrii haeresem condemnassent, hoc genere esseut inclinati eorum sententiis oboedire. placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur. itur in concilium, acci. piunt cum deliberatione responsa Arrii doctrinam se damnare non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione esse priuandum. hinc iam clementia tua hoc quoque consideret, recte catholicae religionis iure seruato an hominis catisa debeat diligenter excusseque tractari. [*]( 1 apot mediolanum v her***cam noluissent Vv 2 damnari fort. fiмmisss.Ua1equid|∗∗∗∗∗∗∗∗∗ cOD1ll1o.łueqales sint aut quidqitid. habeant lort. 4 c∗mt∗a stimare 5 L. et Goust., nο̃ Vv athanasi 8 9 ex ecclesia fori. 18 exhibitis Coust., ex∗ibiti T1 Mn. v in (non in notis) et Baronius 16 alint paciebter 18 qbe turbaetionem 20 proposuisset tn. i 21 condempnasset essent scripsi, se Vv, om. Cbuit. 92 obedirent Coust. 18 consillum 25 cemmunionS ee 27 rectae 28 diligen*** r )

331

Vnde iterum atque iterum mansuetudinem tuam, animum tuum deo deditum rogo per eius uirtutem, qui se in defensione tua quantus sit uniuersis mortalibus adprobauit, habens ante oculos eius beneficia qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facito omni cum consideratione tractari, ut pacatis per te deo fauente temporibus tranquillitate tua consentiente sic omnia discutiantur, ut quae fuerint iudicio sacerdotum dei confirmata, cum constiterit omnes in expositione fidei, quae inter tantos episcopos apud Niciam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, uniuersos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri, ut ipse saluator qui desuper mentis tuae propositum intuetur in tanta rerum expeditione laetetur causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non inmerito praeposuisse. ad exorandam igitur mansuetudinem tuam, ut beniuolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum uirum Luciferum cum Pancratio conpresbytero meo et Hilario diacono placuit proficisci, quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. [*]( 1 mansuaet∗∗∗∗∗∗ J tuum atque animum Coust. rogamus Cousi. 2 uirtute. . . . | litterde quas Tiluis uidit in fine 6 linearum papyro coopertae hodte legi nequeunt 3 sis adpro. . . . | habend V. ut hafoens Coust.; ut Otfl. etiam v 4 tuum......... I 5 facit . . . . . . . . . I sideratione facito coni. Lat., facias Coust. (facit etiam v) 6 tractari Óoust., testari Vv łauen. . . . . . [ tranquillitate 7 disc | ut 8 iuditio contiterit Coust., constituerint Vv 9 expositionem Coust. 10 aptA psentae 11 possent 12 cusdodiri 13 laetetur te exspectes 17 prancatio conpresbitero V, presbytero Coust. 20 consilium , 22 auguste. EXPLIC. )

332
VIII. ATHANASII EPISTVLA. ATHAKASIVS SOLITARIAE VTTAE SТVDENТIВVS ET IN FIDE DEI BOBOBATIS AC DILECTISSIMIS FRATRIBVS IN DOMINO SALVTEM.i

Domino quidem gratias ago qui donauit uobis in eum credere, ut cum sanctis etiam uos habeatis uitam perpetuam. quia autem sunt quidam qui quae sunt Arii sapiunt circumeuntes monasteria propter nihil aliud, nisi ut quasi ad uos uenientes et a nobis reuertentes simplices seducant, quidam autem sunt qui adfirmant quidem non se sapere illa quae sint Arii, pergunt autem et pariter orant cum ipsis, necessario hortantibus sincerissimis fratribus scribere studui, ut piam fidem quam in nobis dei gratia operatur sincere et sine dolo custodientes non detis occasionem scandali fratribus; cum enim quis uos n Christo fideles uiderit communicare cum talibus uel cum eis pariter orare, utique opinantes indiscretum hoc esse incidunt in caenum impietatis. ut ergo nihil tale fiat, sit uestra cura, fratres carissimi, eos quidem qui sapiunt quae sunt impieta(tis Arrianae a)uertere, eos autem qui putantur quidem non sapere quae sunt Arii, orant autem cum impiis deuitare, et maxime quia quorum sensus execramur horum etiam communionem conuenit fugere. si quis itaque uenit ad uos, si quidem adfert secundum beatum Iohannem rectam doctrinam, dicite huic aue et sicuti fratrem hunc talem suscipite; si quis autem is mulat quidem confiteri se rectam fidem, apparet autem communicare illis, huiusmodi hominem hortamini quidem abstinere se a tali consuetudine et si quidem promiserit habetote et hunc quasi fratrem. si uero contentioso animo perseuerauerit et hunc quoque uitate. possibile quidem erat mihi etiam per I [*]( VHL INCIP EXEMPLU EPISTULAE ATHANASI DB GRECO DT LA TRASLT 8 estndentib; 12 sci///bere 18 sincerem 15 cum v, ***n V 16 hoc v, *** V * un ncidit 17 uestra cura fratres suppleui, ne j - ***** V, uobis noluntas v 18 impieta| ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗ uertere V, impietatis Arii auertere v 27 habitote )

333
multa extendere epistulam adponenti ex scripturis diuinis formam huiusmodi doctrinae, sed quia prudentes existentes praeuenitis eos qui scribunt et magis abstinentiae intenti idonei estis et alios docere, propterea breuiter tamquam diligens ad diligentes dictaui, confidens quia sic degentes puram sinceramque fidem seruabitis et illi iam uidentes quod non cum eis pariter oratis percipient utilitatem, timentes ne forte tamquam impii et qui (quae) illorum sapiunt deputentur. [*]( 8 qui quae (an qui quae illorum sunt?) scripsi, qui Vv rapiunt V m. 1, sapiant v BIPLICIT\' )
334