De Non Conveniendo Cum Haereticis

Lucifer, Bishop of Cagliari

Lucifer, Bishop of Cagliari. Hartel, Wilhelm von, editor. Luciferi Calaritani Opuscula. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 14, 1886.

Cum omnibus perniciosis tuis conatibus aduertisses itum obuiam cumque omnia machinamenta contra dei ecclesiam tua repperisses cuncto dei populo reuelata, dixisti nos fuisse atque esse inimicos pacis, hostes unitatis, aduersarios etiam fraternae caritatis. si inter dei cultores et eius religionis inimicos nihil esse debet inter, cur Moyses tempore quo uidit populum illum carnalem Iudaicum, cuius tu sapientiam tenes, idololatriae incurrisse reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, etiam stationem suam segregatam esse uoluit? quae ita esse accipe scriptum: et dixit dominus ad Moysen: dic filiis Israel, uos populus durae ceruicis, uidete ne aliam plagam inducens super uos deleam uos. nunc ergo deponite stolas gloriae uestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum uobis. et abstulerunt filii Israel ornatum suum et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum est tabernaculum testimonii, et fiebat ut omnis quicumque quaerebat dominum ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra. cum autem egrediebatur foras de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus speculantes unusquisque ad ostium tabernaculi sui. considerabant euntem Moysen, usque dum introiret tabernaculum; mox autem intro- [*]( 12 Ex. 33, 5—11 ) [*]( 2 INCIPIT DE NON COHTTEXIENDO CUM HERBTicis V; ad Constantium Imperatorem add. v 4 macmamenta m. 1 9 idololatriam 13 dure et ita non raro, in quibusdam vocabulis fere constanter ae pro e vel e pro ae 16 corep 17 ctstra m. 1 19 adbernaculum m. 1 20 egrediaebatur 23 moyse///nusq; (s eras. uidetur) antem] cum add. v ) [*]( 1* )

4
isset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis et stabat in ianua tabernaculi et loquebatur Moysi, et uidebat omnis populus columnam nubis stantem in ianua tabernaculi, et stans totus populus adorauerunt unusquisque ad ostium tabernaculi, et locutus est dominus ad Moysen palam palam, quemadmodum quis loquitur ad amicum suum. minister autem Hiesus filius Naue iunior non exiebat de tabernaculo. per quod factum ostensum est uos in deum peccantes uitandos secedendumque esse a uobis. sed inquit: ecce Moyses licet alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit populum, sed hortatus est eos corrigere uias errorum suorum deo propitio. nec hi qui tuo sacrilegio misceri recusauerunt desunt ab his officiis; dici etenim tibi cognoscis, nisi uias correxeris tuas, quod sis in aeternum periturus.

Id quod ergo intendere coeperamus quo penitus possumus perducere ad probationem, quotiens murmurauit populus contra deum et insurrexerunt in Moysen, legisti deum dixisse ad Moysen et Aaron: secedite e medio populi huius indisciplinati, contumaces, et disperdam eos ego. quid igitur nos uult facere nisi ut uos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul uobiscum sicut illi qui cum Chore Dathan et Abiron fuerant coadunati pereamus? aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? respice actus tuos circa domini exhibitos ecclesiam, et inuenies quam sis indisciplinatus atque contumax. in Deuteronomio dicit Moyses: non ponetis ad eos testamentum neque misereamini eis, neque tradetis eis filias uestras nuptum neque dabis filio tuo filiam illius; seducet enim filium tuum a me et seruiet diis alienis, et irascetur ira dominus in uos et exterminabit te cito. cum haec mandet fieri, quomodo possumus uobiscum conuenire, uobiscum pacem habere, cum negatoribus unici dei filii? quomodo potueramus istam tuam implere uoluntatem? cum deum uideas dixisse per Moysen [*]( 18 Num. 16, 21 25 Dent. 7, 2. 3 ) [*]( 7 exibat v 9 inquis fort. 15 paenitus 17 legisti v, dixisti V 18 aron m. 1 indisciplinati et v 19 contumacis Vx 21 core abiran 26 eis scripsi, eius V, eorum v nubtum 27 seducet )

5
de Moabitis, Ammonitis: non salutabitis eos pacifice omnibus diebus uitae tuae usque in aeternum. quomodo simul esse Arriani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere: non erit adultera ex filiabus Israel, et omni commoneat loco ut omnis adulter interficiatur productus ad portam lapidibus: et tolletis, inquit, inicum a uobismet ipsis. si carnale adulterium dicit ita execrari deum, ut iusserit omnes puniri adulteros, quanto magis adulterium uestrum spiritale execretur dominus necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi. cum apostaticis non potueramus conuenire Christiani, quando dixisse inueniamus spiritum sanctum per Moysen: aperiet tibi deus thesaurum caelestem optimum dare tibi pluuiam terrae tuae, in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis gentes multas, tu autem non feneraberis et proeliabis gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te dominus deus tuus in caput et non in cauda, et eris supra et non subtus, si audieris mandatum domini dei tui, quodcumque ego mando tibi hodie custodire et facere, et non discedere ab omni sermone quem ego mando tibi hodie dextra aut sinistra. quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arrianis nobis poterat conuenire, quando uideas non nos benedictos esse potuisse, nisi quia non abierimus post idololatriam tuam, nisi quia execrati fuerimus haeresim uestram Arrianorum, sicuti et omnium execramur haereticorum, nisi quia tales uos iudicauerimus atque habeamus quales et ethnicos, cultores uidelicet omnium daemonum, nisi quia sic te fuerimus abominantes quomodo et Iudaeos, qui inueniuntur esse sine deo, ex quo unicum negauerint filium dei ? apud Hiesum Naue, at ubi audiuit, inquit, populus uocem tubarum, iubilauit uniuersus populus iubilo [*]( 1 Deut. 23, 6 4 ib. 17 6 ib. 24, 7 11 ib. 28, 12. 13 28 Ios. 6, 19-22 ) [*]( 1 moabitidis ammanidis 4 adulter 8 exsecretur Latinius, eisecratur (s ex c corr.) V 10 conueniri 12 thesauro caeleste 17 mandatis scr. Coleti 18 mandabo v Mdiae sic pltrumque in hac voce 20 arrianis sic longe plurimis locis duabus, raro una r nomina Arrius Arrianus exh. V, quod scmel monuisse sufficiat 24 hereticorum .ita saepius 25 athnicos )
6
magno, et ceciderunt uniuersi muri ciuitatis in circuitu, et ascendit uniuersus populus in ciuitatem unusquisque coram aduersariis suis et inuaserunt ciuitatem et anathematizauerunt eam et quaecumque erant in ciuitate, a uiro usque ad mulierem, a iuuene usque ad senem et usque ad uitulum et usque ad subiunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus iuuenibus qui explorauerant dixit Hiesus: introite in domum mulieris et producite eam et quaecumque sunt eius. et introierunt duo iuuenes, qui explorauerant ciuitatem, in domum mulieris et eduxerunt Raab meretricem et patrem eius et matrem et fratres eius et quaecumque erant illius et omnem cognationem eius, et deduxerunt eam foras extra castra Israel, et ciuitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea, et infra: Raab meretricem et omnem domum patris eius uiuificauit Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem. quando igitur uideas omnes in ciuitate Hiericho inhabitantes ore punitos gladii, omnem incensam ciuitatem, quomodo putasti nos potuisse tecum conuenire cum haeretico, quandoquidem plus te atque tuos dignos esse anathema, quam illi fuerant, aduerteremus? quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae tuae conuenire Arrianis, quando uideas nullum ad uitam reseruatum in ciuitate in qua idololatres morabantur nisi tantum Raab, propterea quod crederet esse dominum nostrum totum potentem, idololatriam uero, in qua confidebat populus in Hiericho constitutus, quod fuisset errore inuenta humano ?

Quomodo potueramus uobiscum conuenire, quando in Regnorum tertio scriptum sit libro nec domos uestras esse calcandas nec cibos uobiscum sumendos neque aquam accipiendam a uobis? haec ita esse aperit sacra scriptura: et factum est, dicit de illo coapostata tuo, uerbum hominis dei, et infra: et extendit manum suam ad aram dicens: adprehendite eum, et arida facta est manus regis, quam extendit [*](14 Ios. 6, 24 29 m Beg. 18, 4 81 ib. 4-9 ) [*]( U 2 eorum 6 subitmctorio 11 queeumq; 18 nos] non 22 ciuita1® idololatrae « 24 idololatria exspectes 30 quoaposiata uerbum v, uerba V )

7
in eum, et non potuit reducere eam ad se, et sacrarium ruptum est et effusa est pinguedo eius a sacrario secundum quod dixit homo dei in uerbo domini. et respondit rex et dixit homini dei: roga a facie domini dei tui, ut reuertatur manus mea ad me. et rogauit homo dei faciem domini, et reuersa est manus regis ad eum, et facta est quemadmodum primum, et locutus est rex ad hominem dei et dixit: intra mecum in domum et prande, et dabo tibi munera. et dixit homo dei ad regem: nec si mihi dimidiam domum tuam, non intrabo tecum nec manducabo panem nec bibam aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi dominus in uerbo dicens: non manducabis panem et non bibes aquam, et non reuerteris in uia qua iueris in ea. quomodo uobiscum poteramus conuenire ad deum adorandum, cum iste homo dei qui a deo obiurgandum Hieroboam regem fuerat missus quoniam per illum, qui dictus est propheta, circumscriptus fuerit, tam grauis circa illum uindicta processerit? et abiit, inquit post haec scriptura de illo homine dei, per aliam uiam et non est reuersus per uiam quam uenerat in Bethel, et uenerunt filii eius et nuntiauerunt ei omnia opera quae fecerat homo dei die illo in Bethel et uerba quae locutus est regi, et auerterunt faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens: qua uia abiit? et demonstrauerunt filii eius uiam per quam ierat homo dei qui uenerat ex Iuda, et dixit filiis suis: sternite mihi asinam; et strauerunt ei, et ascendit super illam et abiit post hominem dei et inuenit eum sedentem sub arbore ilicis et dixit ei: si tu es homo dei qui uenisti ex Iuda? et dixit: ego sum. et dixit ei: ueni mecum et manduca panem; et dixit: non possum reuerti tecum neque manducare panem [*]( 17 m Reg. 13, 10-28 ) [*]( 9 dimidiam] dares add. verso ant., des Latinius 12 manducamus panem ex manducamus anem corr. m. 1 bi∗bes 13 uia (i ex tt) iberis V, ibis v potueramus v 14 ad obiurgandum exspectes, sed cf. Eugippii Vito Seu. V 3 uirum dei misit consulendum 15 fuerat v, fuerit V 16 dicturas Vv, em. Latinius 18 homini 19 qua v et — l. 22 auerterunt in ras. 20 operaque 21 in die illo bethel 28 habiit )
8
neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi in uerbo dominus dicens: non manducabis panem ibi et non bibes aquam ibi et non reuerteris inde per uiam quam ieris. et dixit ad eum: et ego prophetes sum sicuti et tu, et angelus locutus est ad me in uerbo domini dicens: reduc eum ad te in domum tuam et manducet panem et bibat aquam. et mentitus est illi et reduxit eum, et manducauit panem in domo eius et bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam uerbum domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit ad hominem dei qui uenerat ex Iuda dicens: haec dicit dominus propter quod exacerbasti uerbum domini et non custodisti praeceptum quod praecepit tibi dominus deus tuus, et redisti et manducasti panem et bibisti aquam in hoc loco, de quo locutus est ad te dicens : non manducabis panem neque bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum patrum tuorum. et factum est, postquam manducauit panem et bibit aquam, et strauerunt ei asinam et reuersus est et abiit, et inuenit eum leo in uia et occidit eum, et erat corpus eius proiectum in uia, et asina stabat ad eum et leo stabat ad corpus ipsius, et uenerunt uiri ciuitatis illius et locuti sunt in ciuitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum audissent qui reduxerant eum de uia, dixit: hic est homo dei qui exacerbauit uerbum domini; et abiit et inuenit corpus eius proiectum in uia. et asina et leo stabat super corpus, eius et leo non edit corpus illius neque insiluit in asinam. si illi hoc repraesentatum est, cur manducasset panem et potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, quid nobis repraesentatum fuisset, si tecum, quem scimus haereticum, quem nouimus esse negatorem unici filii dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias, si uobiscum Arrianis precem fudissemus, si denique passi nos fuissemus omnia quae celebramus domini sacerdotes cum pseudoepiscopis Arrianis tuis celebrare? interea sic te fuisse ad nos circumscribendos inmissum, ut ad illum dei hominem fuerit [*]( 4 prophetis sicut v 5 reduc* (e eras.) 17 ei 8. 1. m. 2 26 representatum (e pro ae in hac uoce plerumque) 27 sumsisset m. 1 aput 31 passi scripsi, passos Vv 82 caelebramus )
9
ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam se esse dicebat ad circumueniendum innocentem, ita et tu cum non sis Christianus, sed sis Arrianus, finxisti te Christianum ad nos inretiendos. deinde cum pacem semper habuerit domini ecclesia et uos atque omnium sectarum haereticos foras abiecerit, dixisti: pacem uolo firmari in meo imperio, cupiens uiolare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans dei populum, procurans haeresi tuae, ad quam nos omnes facere sis optans transitum; sic mentitus es dei te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae causa dixisti, quomodo et ille pseudoprophetes qui dicebat: redi mecum, quia et ego prophetes sum domini, et dixit mihi angelus. sic, inquam, mentitus es, quando dixisti quo potuisses deo placere hoc te adgressum facere, siquidem tu singulos catholicos episcopos communioni iungere fueris laborans Arrianorum.

Quomodo tecum ac cum tuis coarrianis potuit conuenire Christianis, quando ad Iosaphat regem deum haec dixisse cernas, cur Achab idololatrem in amicitias acceperit, cur ad bellum cum domini processerit inimico? posteaquam etenim ille Achab consacrilegus tuus secundum uerbum dei fuisset in bello letali percussus plaga et Iosaphat, quia ex toto corde, ad deum proclamauerat, fuisset domui suae repraesentatus, loquitur scriptura sancta exisse ante faciem eius Ieu filium Anani, qui fuerit uidens, atque dixisse talia: si peccatorem illum adiuuis et eorum qui oderunt dominum amicus es, in hoc super te irae a facie domini, sed sermones boni inuenti sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum dominum. si illi haec dicuntur, quae nobis dicerentur, si tecum cum haeretico dei aduersario amici [*]( 13 m Beg. 13, 18 26 n Par. 19, 2. 3 ) [*]( 3 circaeniendom 6 ecclesia/// 9 atquam 10 obtans 12 pseudoprophetis 13 prophetis 14 es ex est corr. 19 dm̃ V, dominum v dixisses 20 acab idolatrem V, idololatram v 26 annani 27 adiunas v 29 abstilisti 31 cum om. v )

10
esse maluissemus? aut numquid dicere audebis: ego non sum dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel? quomodo non es inimicus. qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis inpugnans religionem dei, sicut ille inpugnauerit, sic persequaris domum eius, sicut ille persecutus sit. quomodo tecum ac cum tuis potuit nobis conuenire, cum isti deo deuoto regi, cur Ochoziae regi Israel iunctus fuisset in amicitiis, fuerit per prophetam increpitum a deo? et iunxit, inquit, amicitiam Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, ipse inique coepit facere et communicauit eum secum ut faceret naues, quibus iret in Tharsis. et fecit naues in Asion Gaber, et prophetauit Elieser filius Oziae ex Marea super Iosaphat dicens : • in eo, quod communicasti Ochoziae, confregit dominus operam tuam, et contritae sunt naues tuae et non poterunt ire Tharsis. si illi illa dicuntur a domino, quod ad fabricam nauium socium habuisset uiae perditionis regem, quid nobis dici posset, si te destructorem domus eius, te catholicae fidei persecutorem amicum dei sacerdotes haberemus? si illius operam confregit, cur iniquo fuisset iunctus, uero nos iam ipsi fulmine fuissemus credo dissipati, cur tibi blasphemo nosmet iunxissemus. quomodo potueramus nos, cum simus serui dei, uos uero serui diaboli, in unum conuenire, quando sic inter nos et uos separatum esse uoluerit deus, quomodo inter lumen et tenebras, inter uitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter sanctos angelos dei qui sunt semper clementiam eius magnificantes et inter illos apostatas quos in aeternum tecum uisurus eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? quomodo, inquam, nos. uobiscum esse potueramus dei serui cum seruis antichristi? quando Amasiae regi fuerit dictum a deo in secundo Subrelictorum libro: non ibit tecum exercitus Israel, quia non [*]( 8 n Par. 20, 35—37 30 ib. 25, 7. 8 ) [*]( n 4 inpugnas 8 increpitns F, increpatum v 9 iosaphat; sic l. 12 israhel (plerumque isrf) 10 cepit eum exp. Tilius in sio notis ut v, et V 11 thar I Gabar v 14 potuerant fort. irae 15 sotium 20 ccedo m. 1 iuncxissem, 24 dulcem 29 fuerat v )
11
deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaueris praeualere in istis, in fugam conuertet te dominus ante inimicos, quia est uirtus a domino. quonam modo resisteremus contra diabolum, si in tanto scelere uestro curreremus uobiscum cum hostibus dei, cum hominibus inuentis sine notitia dei, cum deum non habentibus, in quos cateruam sciamus esse daemonum? neque enim potestis uos esse negatores unici filii dei sine daemoniis, cum blasphemare uos non faciant nisi illi qui uestra caecauerint corda, ne uidelicet possit a uobis ueritas conprehendi.

Numquidnam potueramus in uestra demorari parte, consentire uestris flagitiosissimis meditationibus, cum per Dauid gloriosum dicat spiritus sanctus non esse beatos nisi eos qui se abstraxerint a uobis unici filii dei negatoribus, eos qui serpentinis cogitationibus uestris non se miscuerint beatos tantum mansuros? beatus qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. quomodo esset uobis et nobis unius loci conuentioulum? cum audias item Dauid dicere in psalmo sexto: discedite a Me, qui operamini iniquitatem. si non operamini Arriani iniquitatem, iudica tu princeps in sacrilegio Arrianorum, qui cum dicamus nos Christianos., horribili animositate persequeris. recte igitur scias nos fecisse recedendo a nobis deo odibilibus. quomodo etenim nos in coetu uestro omnibus facinoribus infecto manere et non uos pestes ac lues fugere decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in uicesimo quinto psalmo: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et conplacui in ueritate tua. non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. si non est concilium [*]( 16 Ps. 1, 1 27 Ps. i5, 3 ) [*]( 1 effrem 3 quonam modo scripsi, qm modo V (i. e. quoniam modo), quomodo v 7 demonum m. 1 9 cecanerint et saepius in hac uoce 10 nobis v 11 numquitnam 16 habiit 23 nos* (t? eras.) 24 cetu 29 ecclesia 30 concilium v, consilium V )

12
uestrum uanitatis, conuince me. non est uanum concilium, in quo omne consilium non est, nisi ut dei negetur filius, ut deus pater non esse uerus pater defendatur, ut spiritus sanctus paracletus non esse uerus dei spiritus adseueretur, ut apostolica atque euangelica traditio destruatur, ut traditio Arrii firmetur? in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus haereticis et ethnicis atque Iudaeis possit laetitiam conquirere magnam; gaudent cuncti dei religionis execratores, quod enim te uideant imperatorem uoti sui rem exequentem, quod enim te extitisse unici filii dei negatorem et eius seruorum aduertant persecutorem. hoc est concilium quod magnopere omnibus uiribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc utique ut omnis auctoritas scripturarum sacrarum tui imperii auctoritate soluatur, ut omnis sepeliri possit ueritas, ut mendacia detestandae commentationis uestrae possint uideri uera. haec sunt meditationis uestrae in illo egregio concilio per tuam adunato potentiam. propterea odis nos, quia concilium uestrum malignantium exsecremur, propterea in exilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus; idcirco reclusi in tenebras custodimur ingenti custodia. huius rei causa nullus ad nos uisendos admittitur hominum, quia uidelicet noluerimus uobiscum impiis sacrilegis ullam scelerum uestrorum habere societatem, uobiscum de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad deum, ne scilicet uobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus segregati de uestro nefario concilio, de uestra iniqua conspiratione. ait enim in uicesimo septimo psalmo: exaudi, domine, uocem deprecationis meae, cum oro ad te, cum extollo manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum peccatoribus animam meam et cum operantibus iniquitatem [*]( 27 Ps. 27, 2-4 ) [*]( 1 consilium Vv 5 atque V, et v 6 alint 8 cunti M. 1 execretores m. 1 14 mendatia ut saepius 15 uidere 16 meditationes fort. 19 carce 22 uoluerimus 25 uofccum (uob in ras.) V, om. v )
13
ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. da illis secundum opera illorum et secundum nequitiam studiorum ipsorum, secundum operationem ipsorum manuum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. propterea odimur a te, Constanti, quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore prophetae de te ac tuis propter nequam uestram operam, quae , dicantur de Iudaeis quorum imitator extiteris. si non es tu Constantius imperator, qui finxeris pacem te facere, ut fuerunt mala cogitamenta, nisi ut dei negatus fuisset filius, nisi ut apostolica atque euangelica fides fuisset destructa, aedificata uero fuisset Arriana haeresis uestra, nisi ut omnes tibi non adquiescentes fuissent deportati, proscripti, uarie excarnificati, ad ultimum interfecti? et idcirco spiritus sanctus te ac tuos designans pariter ac percutiens dicit ex persona populi nostri: cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his qui locuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in corde eorum. nobis dicebas: pacem uolo fieri, et in corde tuo manens aduersarius religionis nostrae cogitabat\' per te facere nos idololatres; unde et uere recepturus eris secundum operam tuam, secundum nequitiam studiorum uestrorum, nisi tibi feceris esse prospectum. uitauimus ac sumus uitantes consilium uestrum, quod contra deum factum est ac fit, quorum tunc iam uidens meditationes spiritus sanctus dixerit ore Dauid in tricesimo secundo psalmo: dominus dissipauit consilia gentium., reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum. consilia uero uestra contra suam prolata ecclesiam reprobat deus; nec enim potest odire populum suum, hereditatem suam, et amare uos filios pestilentiae, uos persecutores seruorum suorum. [*]( 16 Ps. 27, 8 25 Ps. 82, 10, ) [*]( 2 suo ex tuo m. 2 6 qm in ras, 9 costantius 11 dettructa m. 1 12 heresis fere constawter uestrę 13 uariae 16 cum v, qui V 20 idololatras v 23 concilium fort. 25 xzxmo 28 prolatam )
14

Dixisti: facite pacem cum episcopis sectae meae Arrianis, et estote in unum ; et dicit dei spiritus per Salomonem in Prouerbiis: uias impiorum noli, noli exequi neque aemuleris uiam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, ne superuenias illuc. declina autem ab ea et demuta; non enim dormient, nisi male fecerint; ablatus est enim somnus ab eis, et non dormiunt. hi enim cibantur cibis impietatis, uino autem iniquo inebriantur. nam uiae iustorum similiter ut lux fulgebunt, procedunt et inluminant, donec corrigat dies. uiae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt. quomodo uobiscum Arrianis societatem poteramus habere, cum adulteris spiritalibus? qui scriptum retineamus: noli te intendere fallaci mulieri; mel enim distillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus inpinguat fauces tuas, nouissime autem amarius fdle inuenies et acutius magis quam gladius ex utraque parte acutus; insipientes autem pedes deducunt utentes ea cum morte ad inferos. sed quid dicis haec propter carnis adulteria dicta? si propter carnis adulteria esse adstruis haec dicta, quanto magis fugiendi uos estis spiritales adulteri, ne per Arrianam haeresim uestram meretricem spiritalem haec super nos quae dicuntur ueniant? dulce etenim quibusdam uidetur quod tibi regi in amicitias iungantur suscipiendo haeresim tuam, sed amarius felle sensuri, cum tecum torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi: uae nobis qui Constantium imperatorem deo praeposuerimus. conuenire nobis et uobis quomodo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon: eice de consilio pestilentiam, et exiet cum illo contentio, et: ne imitatus fueris malos uiros neque desideres esse cum illis; falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum locuntur, [*](3 Prou. 4, 14-19 18 ib. 5, 8--5 28 ib. 22, 10 28 ib. 24, 12. ) [*]( 5 demuta V, deuita v 12 nolite v, μὴ πρóσεχε LXX 14 inpingat m. 1 16 insipientiae coni, Latinius; τη̃ς yaq ἀϕροσὑνης oi πóδες ϰατἀyovσι zovs χρϖμένοvς αv̀τῃ̃ LXX 19fogienti m. 1 22 quotibi 24 gehenne 28 peatilentem v IIIa fort. 80 meditantur )

15
et: noli adplicare impium ad pascua iusti, neque seducaris saturitate uentris. septies enim cadit iustus et resurget, impii autem infirmabuntur in malis.

Cum superbis et praeuaricatoribus, cum eis qui uolueritis cum Iuda Scarioth inueniri quam cum beatissimis prophetis apostolis atque martyribus quomodo esse possumus? cum audiam in centesimo psalmo: deambulabam in innocentia cordis mei in media domo tua. non proponebam ante oculos meos rem malam, facientes praeuaricationes odiui, non adhaesit mihi cor prauum, declinantes a me malignos non agnoscebam; detrahentem aduersus proximos suos occulte, eum persequebar; superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam, et in psalmo centesimo octauo decimo: iniquos odio habui et legem tuam dilexi. cum sitis iniqui, quippe negatores unici filii dei, cum odiri uos oporteat a nobis, propterea quod uiam ueritatis relinquentes conprehenderitis omnium errorum, propterea quod relinquentes lumen ire delegeritis in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, tibi dei domus destructori, omnium iniquitatem operantium fomiti, potueramus esse carissimi ? quomodo familiares amici, ut sunt Valens, Vrsacius, Epictetus, Saturninus et ceteri? e quo numero tamenetsi uiderint in quam inciderint foueam, certi tamen tecum deligerent interire, dummodo regni tui inanem pulchritudinem una perfruantur tecum. nos quomodo tecum esse potueramus, qui ista quae illi tecum frui elegerunt habeamus exosa, homines qui ad illa consequenda tendamus quae sunt in perpetuum mansura? qua de re nobis ac uobis non conuenit? nempe quia noluerimus suscipere haeresim tuam, nempe quia Christiani noluerimus effici Arriani. quis est autem nisi qui sit, ut uos estis Arriani, inpos mentis, qui derelinquat domum dei et eat ad diaboli monumentum? [*](1 Pron. 24, 15. 16 7 Ps. 100, 2--.5 13 Ps. 118, 18 ) [*]( 1 et scripsi, tu Vo, tum Coleti 7 innocentiam 11 detrahentes 21 sint 28 deligerent scripsi (an delegerunt?), diligerent V 25 istam 27 tendamus scripsi, tendam V, tendant v di » 30 situt V, sicut v 31 eat ad diaboli scripsi, ead aboli V corr. m. 2, eam dat diaboli v )

16

Idcirco autem apud te odio laboramus, quia fuerimus metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis quae sunt dicta de illis desertoribus, hoc est Iudaeis quos incusat Hieremias dicens: audite uerbum domini, domus Iacob et omnis domus Israel. haec dicit dominus: quid inuenerunt in me patres uestri contumaciae, quod recesserunt longe a me et abierunt post superuacua, et frustrati sunt et non dixerunt: ubi est deus qui liberauit nos de terra Aegypti, qui eduxit nos ducatum praebens in deserto in terra inculta et ignota et in terra sine aqua et sine fructu, in terra in qua nemo commeauit uir neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit uos in Carmelum, ut manducaretis fructum eius et bona eius, et intrastis et coinquinastis terram, et hereditatem meam posuistis in exterminationem; sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me, et prophetae prophetauerunt in Baal, et post inutilia abierunt. noluimus haec audire opprobria, unde et fugiendum diximus te ac tuos. neque enim conuenire poterat dei domesticis uobiscum alienigenis, cum uideamus dictum a deo conperfido tuo illi populo carnali: auerte pedem tuum ab aspera uia et faucem tuam a siti. quae autem dixit: confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat. post uos ergo exteros, post uos allophilos non solum non ire uoluimus, sed et anathema uobis filiis pestilentiae ac tenebrarum diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque euangelica fide derelinqueremusque uiam quam tenuerunt Abraham Isaac et Iacob beatissimi, Abel Enoch Noe et cuncti prophetae apostoli atque martyres, haec etiam dicta fuissent a deo de nobis, quae dicta sunt de conblasphemis tuis Iudaeis: quemadmodum confunditur fur, cum conprehensus fuerit, sic confundentur filii Israel ipsi et reges eorum et principes ipsorum et sacerdotes ipsorum et prophetae. noluimus esse \' [*]( 4 Hier. 2, 4-8 20 ib. 2, 25 30 ib. 2, 26 ) [*]( 1 aput 8 egypti et fere semper 10 quame commea *uit 13 quoinquinafitis 16 impiae bahal 18 duxunus coni. Latinius 20 conperfido tuo scripsi, conperfidet no V, cum perfido tuo v illo v )

17
inter uos, ne etiam illa increpatio uocis diuinae nos cum Iudaeis et uobiscum haereticis argueret: ut quid loquimini ad me; omnes uos impie egistis, et omnes uos deliquistis in me, dicit dominus.

Quomodo uobiscum nobis conuenire poterat? cum legeris scriptum in libro Machabaeorum primo: tunc congregati sunt ad eos eonuentus fortis in uiribus ab Israel, omnis uoluntarius in lege. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis firmamentum. et constituerunt uirtutem, et percusserunt peccatores in ira sua et uiros iniquos in indignatione. et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent, et circuiuit Matathias et amici eius, et destruxerunt aras et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot inuenerunt in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae et prosperauit opus in manus eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cornum peccatori . uobiscum nos esse potueramus, cum uideatis quid illis fecerint ex toto corde qui deum inueniuntur timuisse? tu dicis, membrum iam tunc exsectum de corpore beatae ecclesiae, quando Arrianus factus es ex Christiano: estote uobiscum . et dominus dicit in euangelio: quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum et proice abs te; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat te, abscide illam et proice abs <e; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. secuisse se Arrium atque proiecisse secundum domini praecepta clamat ecclesia, et tu dicis: suscipite conpestilentes ac lues tuos; tu dicis: sinite uos eodem interire morbo, quo ego perierim. sic est de corpore ecclesiae excisus Sabellius, ut est et condetestabilis tuus excisus Arrius [*]( 2 Hier. 2, 29 6 I Mach. 2, 42--48 21 Matth. 5, 29. 30 ) [*]( 9 in firaamentum coni. Latinius 12 mathias 16 cornu fort., cor v 17 nos Y, ne v 18 illi v 19 corporae 25 abscinde v 27 gehenna 28 clamat Y, damnat v 29 taos Yv, suos scr. Coleti, ut nos fort. sinete ) [*]( xim. ) [*]( 2 )

18
iste, cuius sermo ut cancer in te fortissime adeo serpserit, ut totus iam cancer esse cernaris; nec poteris dicere te non Arrii cancerasse sermonem, cum fetor cancerationis tuae ad omnem peruenerit regni tui locum et cuncti te uitare statuerimus, ne et ipsi peste tua Arriana canceraremur. sic, inquam, sectus est atque proiectus tuus magister Arrius, ut est sectus et reiectus Sabellius, qui fuerit ausus unam esse personam patrem et filium et spiritum sanctum defendere, quia fuerit ausus dicere ipsum sibi et patrem esse et filium et spiritum sanctum; excisus est, quia dicere non dubitarit, quod enim ipse pater in utero uirginis incarnatus sit et fuerit passus. sic Marcion se excisum proiecit, qui noluerit dei filium hominem suscepisse confiteri de utero uirginis et per hoc hominem factum. sic excisus est atque abiectus Paullus Samosatenus Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus hominem tantum dei filium. sic et cunctarum sectarum haeretici sunt praecisi, ut est Arrius praecisus utque tu, qui propterea, quod dicas de dei unico filio: factus est ex nihilo et non est uerus filius, erat quando non erat, exscindi merueris. exscisi igitur estis cuncti blasphemi atque reiecti uirtute dei de ecclesia eius clementiae, quia non fueritis in ea manentes fide, in qua manserint patriarchae prophetae apostoli ac martyres. homo excisus cum omnibus comblasphemis tuis e corpore sanctae ecclesiae, iacens in diaboli sentina, audes dicere ad eam: esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo, quo sum et ipse consumptus. sic existimaueras nos potuisse uobiscum conuenire, tamquam non retineremus dixisse beatum Paullum: praecipimus autem uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre inquiete ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. quae efficere potuerat ratio, ut deserentes uiam quae ducit ad caelorum regna conprehenderemus uestram quae [*]( 28 n Thess. 3, 6 ) [*]( 3 sermone coni. Gallandius 5 canceraremus coni. Gallandius 11 enim V, etiam v 12 Marcion se scripsi, marcionem Vv 18 unico (ex unoco corr.) filio V, consilio v excindi 20 excissi v 23 cumblasphemis 26 nos] non v )
19
praecipitet ad gehennam? circumscribere nos te potuisse arbitratus es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et Euam, eximiis uerbis pulcherrimisque sensibus conscribens edictum, in quo omnia uenena tuae haeresis continentur. sed unde istud potueras efficere? cum nos contra tua atque patris tui uenena armauerit beatus Paullus dicens: hoc itaque dico, ut nemo uos decipiat in sublimitate uerborum, et iterum: uidete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. quomodo potueramus illis Arrianis tuis sacrilegis sensibus, uerbis sublimibus licet, seduci, cum inanem te philosophiam cognouerimus habere? unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem uiderimus tenentem traditionem Arrii, non beatorum apostolorum? ad quos dixerit iste quem negas, quod uerus sit dei filius: euntes baptizate credentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. quomodo tibi discipulo Arrii adquiesceremus Christiani deserentes apostolicam traditionem, cum te inueniamus dicere patrem non esse uerum patrem, sed appellari patrem, cum dicas non illum uerum habere filium, sed factum esse ex nihilo, sanctum paracletum spiritum cum dicas totidem constare ex nihilo, econtra uideamus. apostolos credidisse in unum deum patrem omnipotentem uerum patrem, propterea uerum patrem, quod uere, non putatiue habeat filium, et in unicum filium eius Iesum Christum, hoc est in uerum dei filium et in sanctum paraclitum spiritum, in uerum dei spiritum? quomodo quis potuerat ita credentium subplantari a diabolo per te Arrii blasphemiae fundatorem, cum fides apostolica et trinitatem confiteatur perfectam et unicam deitatem fateatur patris et filii et spiritus sancti, et Arrii hoc est tua blasphemia non teneat nisi id quod placuerit caro tuo [*](6 Col. 2, 4 8 ib. 2, 8. 9 16 Matth. 28, 19 ) [*]( 8 et 13 phylosophiam 28 et contra Latinius 25 quod t1, 4juo V 28 potuerat quia v ) [*](2* )
20
diabolo, cum tantum intersit inter beatae ecclesiae fidem et inter haeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras?

Recte uos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae sunt separatae a lumine, quia sitis tenebrarum filii, unde et tenebras de uipereis cordibus euomueritis uestris. sperasti nos deflectere a uia ueritatis, tamquam non sciremus praemonuisse spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem: nemo uos conuincat uolens in humilitate sensus et religione angelorum, quae uidetur ambulans sine causa, inflatus sensu carnis suae et non tenens caput ex quo omne corpus per conexum et coniunctionem productum crescit in augmentum fidei. quomodo te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore Arrii, inflatum sensu carnis tuae, apostatam factum sequeremur, cum apostoli praeceptum cogeret temet uitari? dixisti quod enim pacis causa coniungi desiderans fueris pseudoepiscopos sectae tuae nobis; sed quomodo istud facere potueramus, ut non deum, sed te eius audiremus inimicum ? non sumus ut uos excordes, ut dei deum negemus filium, sicut negant Iudaei caecitatis uestrae participes ac duces uestrae incredulitatis, quorum reprobationis exemplum beatus ostendens Paulus dicit ad Hebraeos: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius tamquam seruus in testimonio loquens, Christus autem tamquam filius in domo eius, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem et exultationem spei tenuerimus, propter quod dicit spiritus sanctus: hodie si uocem eius audieritis, nolite praedurare corda uestra, sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto, ubi temptauerunt patres tui in experimento; et uiderunt opera mea quadraginta annis. ideoque perosa mihi gens est, et dixi: semper errant corde. isti autem non cognouerunt uias meas, sicut iuraui in ira mea: si intrabunt in requiem meam. uidete, fratres, ne casu sit in aliquo uestrum cor malignum incredulitatis discedendo a deo [*]( 7 Col. 2, 18. 19 21 Hebr. 8, 5 — 4, 10 ) [*]( 8 rectae 10 coniunctione 12 Arii i. sensu uulgo coniungunt 18 apostata V; em. Coleti 15 secte 23 libertatem Sabatier 27 patris 28 anis )

21
uiuente, sed consolamini uosmet ipsos cotidie, donec hodie uocatur, ne praeduretur aliquis ex uobis in errore peccati. participes enim Christi facti sumus, siquidem principium substantiae usque ad finem firmum tenuerimus. dum dicitur hodie, si uocem meam audieritis, nolite praedurare corda uestra sicut in exacerbatione. quidam enim audito hoc non crediderunt; sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. qui autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui peccauerunt, quorum cadauera iacuerunt in solitudine? quibus autem iurauit non intraturos in requiem suam nisi contumacibus ? et uidemus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem. timeamus itaque ne casu derelicto mandato intrare quidam uestrum in requiem eius non posse uideantur. nam et adnuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit illis uerbum auditus, non temperatus fidei auditorum. intrabimus enim in requiem eius qui credidimus, ut dixit: sicut imaui in ira mea: si intrabunt in requiem meam, et cum opera ab origine mundi facta sunt. dixit tamen alicubi de die septimo: sic et requieuit deus in die septimo ab omnibus operibus suis. et in hoc iterum: si intrabunt in requiem meam. ergo quia superest reliquorum intrare in illam, et hi quibus prius praedicatum est non intrauerunt propter contumaciam. rursus aliam praefiniit diem hodie in Dauid dicendo post tantum temporis, sicut antea dictum est: hodie si uocem eius audieritis, nolite praedurare corda uestra, quoniam si Iesus illis requiem dedisset, non de alia dixisset. postera die ergo restat requies populo dei. etenim qui intrauit in requiem eius, et ipse requieuit ab operibus suis, sicut a suis deus. quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato apostolo, deserens fidem apostolicam suscipere temptet haeresem? quis eum negare audebit, quem uideat aeternam requiem tribuere potentem credentibus se, et uelit in illum credere cum quo incipiat in aeternum puniri? quis est talis nisi tu Constantius imperator, qui dereliquisti domini castra et [*](1 cotidiae 21 reliquorum] aliquos eorum fort., reliquos eorum coni. Gallandius; ἀπολεv̀πεται ttvas είςελϑει̃ν text. gr. 32 in se Latinius )
22
transitum fecisti ad diaboli domum? non delegimus ardere, sicuti tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed in requiem perpetuam intrare festinamus. quomodo tua astutia potueramus capi et a uia flecti ueritatis? quando adhuc hortetur apostolus ad requiem comprehendendam aeternam dicens: festinemus igitur intrare in illam requiem, ne aliqui in eodem exemplo contumaciae cadat. uiuidum enim uerbum dei et ualidum et acutum omni gladio acutissimum et penetrans usque ad diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum et scrutator animi et cogitationis cordis, et non est ulla creatio quae non pareat ante illum; omnia autem nuda et aperta oculis eius ad quem nobis ratio est. cum haec ita sint, quomodo potuerat quis nostrum transire ad uos in perfidia manentes Iudaeorum ? quae rerum ratio nos uobis possit iungere Christianos Arrianis, cum uideremus uos esse illius gentis imitatores omnis perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes ad domum dei? <cum> in Actibus apostolorum locutus ita sit Petrus beatissimus dicens: paenitentiam agite, et baptieetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est haec promissio et filiis uestris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus uester. aliis etiam uerbis plurimis contestabatur et exhortabatur eos dicens: eripite uos a generatione ista praua. nec poteris dicere non uos esse Arrianos generationem prauam, sicuti fuerint ac sint Iudaei, quando cernas tunc scribas Pharisaeos et principes Iudaeorum idcirco esse dictos praua generatio, quod enim et dei negabant filium et omnes in eius credentes diuinam maiestatem persequerentur. non, inquam, poteris dicere te atque cunctos Arrianos non esse generationem prauam et peruersam, » [*]( 5 Hebr. 4, 11-18 18 Act. 2, 38-40 ) [*]( 3 quomodo Latinius, quam V, quam cum coni. Tilius 7 cadant v 8 acutissimum scripsi, acutissimo Vv 15 imitatores omnis scripsi, imitationis V, imitatores coni. Tilius 17 cum in coni. Coleti, in Vv 19 nostri s. l. m. 1 21 promisio m. 1 22 noster Latinius 23 exortabatur 27 prauam generationem exspectes )
23
quando haec sitis gerentes quae et illi. si illi fuerunt unicum negantes dei filium, ita facitis et uos; si illi persecuti sunt seruos aeternae clementiae eius, persequimini etiam uos. quid igitur oportuerat nos facere, nisi secundum Petri beati praeceptum recederemus a uobis sacrilegis? unde enim uobiscum poterat conuenire? cum dixerit dominus in euangelio: adtendite uobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis.

Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis scribens dixerit beatus apostolus: omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat, et uos inflati estis et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio uestrum qui hoc opus fecit. si igitur apostolus huiusmodi opus operantem iusserit tolli e medio, ne uidelicet per illius societatem omnis corrumperetur ecclesia, quanto magis dignum fuerat, uos fugeremus blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto magis tunc uos iam traditos esse scire debetis, quando dei coeperitis negare filium? ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est in nomine domini Iesu, congregatis uobis et spiritu meo, cum uirtute domini nostri Iesu tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi, bona gloriatio uestra, nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, ut estis azymi. haec cum sit increpatio apostoli, poterant Christiani antichristi coniungi seruis ? quomodo enim non fuisset corruptus tantae blasphemiae uestrae uenenis, quandoquidem, siue in hypocrisi siue ex uero quis communicet uobis, sit in ingenti periculo? cum propter haeresim uestram scripsi a uobis, quomodo iterum adhaerere potueramus? cum uox sit dicentis apostoli: scripsi uobis in epistula non misceri fornicariis, non utique forni- [*]( 6 Luc. 12, 1 9 I Cor. 5, 1. 2 18 ib. 5, 3-7 31 ib. 5, 9-11 ) [*]( n 7 hypochrisis 16 sathanae quato 21 sathanae 25 conspersio v azimi 28 uaenenis hypochrisi. )

24
cariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idololatris alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si quis frater nominatur fornicator aut auarus aut idolorum cultor aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. si cibum uobiscum iubemur non sumere, credideras potuisse catholicos conuenire cum haereticis ad solemnia cuncta celebranda? uobiscum erraticis, uobiscum per diaboli uenenum ad omnem deductis ebrietatem esse potueramus dei cultores? quomodo fieri istud potuerat, ut inter mortuos uiui staremus? cum dignum esset magis uos, filii aduersarii nostri, congregatos in unum uideri et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla dubitatione ab omnibus deum diligentibus membra ac corpus meretricis uocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, si nosmet traderemus uobis. nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. aut nescitis quia qui se iungit meretrici unum corpus est. erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem iungit se domino unus spiritus est; fugite fornicationem. cuiusmodi uis fugere nos debere fornicationem? qui enim praeter uxorem aliam petere uoluerit fornicarius dicitur; item qui idolis seruierit fornicatus dicitur, quoniam quidem deum derelinquens idola adorauerit; similiter qui haereticus est fornicarius uocatur. quoduis de his cognosce grauius esse crimen haereticum fieri, idolis seruire an concommittere secundum carnem adulterium. quia ergo, siue gentiles siue uos haeretici idololatres dicimini, utraque pars idololatriam sit gerens necesse est, et tamen quia a carnali fornicatione, quantum dici non potest, quod uastiora sint illa duo crimina intelleges, conspice quibus te iugulaueris malis. clamat adhuc dicens sanctissimus apostolus: omne peccatum quod fecerit [*]( 15 n Cor. 6, 15-17 81 ib. 6, 18 ) [*]( 1mundiM?modiet11RIios 1 mundi ex modi m. 1 2 scribsi 7 erracis 11 filios malim, cf. p. 32, 30 20 cuiusmodi — fornicationem om. et in mg. inf. suppleuit m. 1 22 fornicarius scr. Gallandius 24 quod uis de his cognoscere coni. Gallandius 25 quam committere fort. 26 ego 28 a exp. Latmius 30 intellegis fort. intelliges. Conspice interpungit v )
25
homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat, et: non estis uestri; empti enim estis pretio. glorificate et portate dominum in corpore uestro. quomodo poteris portare deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem reiciendo haereticamque suscipiendo non te illius esse dixeris, cuius se dixerunt patres nostri Abraham Isaac et Iacob, sed et cuncti prophetae apostoli ac martyres? deinde si qui fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu, qui sis non per carnem tantum illud perficiens serpentis opus, sed et per ipsam animam? nescitis quia qui se iungit meretrici unum corpus est, qui autem iungit se domino unus spiritus est. cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis non mereremur esse domini famuli, sed iam ut uos serui diaboli, censuimus recedendum fuisse a uobis. uae tibi, qui nolueris domino coniungi, sed uolueris diabolo. sed et cum dicit: nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos conloquia mala, quid me iubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum peream?

Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? cum apostolum beatum Timotheo inueniamus dixisse: manus cito nemini inposueris neque communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua. sed quomodo essemus casti, qui uobis haerendo ut uos disrupti fuissemus per illos arissimos uestros, inmundos uidelicet spiritus a castitate fidei? quomodo non communicassemus alienis peccatis, quod si uobiscum manendum censuissemus, hoc essemus futuri quod estis uos, hoc est membra meretricis? quomodo nos Christiani esse potueramus uobiscum haereticis? cum item scripsisse apostolum Timotheo sciremus, ut nosmet abstraheremus a uobis haereticis: haec doce et exhorta.re, si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed [*]( \\ 2 n Cor. 6, 19 10 ib. 6, 16 16 ib. 15, 33 20 I Tim. 5, 22 - 29 ib. 6, 2-5 ) [*]( 13 mereremur non fort. 15 diabolo 16 mala V, prana v 28 cum V, cur v, cui scr. Coleti )

26
aegrotat circa quaestiones et uerborum rixas ex quibus nascuntur inuidiae contentiones blasphemiae suspiciones conflictationes malae hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum. a te itaque non ita credenti, ut credit populus dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici filii dei apostoli, a te non adquiescente sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi uoluimus uiuere segregati, a te expugnatore doctrinae quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos per inimicum nostrum, a te nihil ueri scienti sed aegrotanti circa quaestiones, a te per cuius nefandos conatus natae esse specialiter nostris diebus inueniantur rixae uerborum, mortiferae contentiones, malignae conflictationes, per te uidelicet hominem mente corruptum, ueritatis interpolatorem. recedendum censuimus a te atque a conuiperinis tuis secundum apostoli praeceptum. dicit enim infra: hominum mente corruptorum et a ueritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem, discede ab huiusmodi. unde tecum esse potueramus? cum etiam in clausula huius epistolae hortetur te fugiendum esse, te qui excideris a fide: 0 Thimothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et oppositiones scientiae falsi nominis, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. oportuerat nos uitare te profanas uocum nouitates proferentem. siquidem cognosceremus te illam sacrilegam uocem instinctu protulisse diaboli, illam, inquam, uocem, per quam expresseris uenena dogmatis tui dicens: erat quando non erat, et factus est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii. haec non spiritus sanctus per te protulit, sed inmundus ille diabolicus. quomodo itaque secundum apostoli mandatum custodire depositum potueramus, si tecum in concilio maledicto uestro mansissemus, cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum apostolicam tenere fidem, istam scilicet quam apud Niciam retinemus scriptam contra tuam blasphemiam et contra omnium haereticorum tuorum execrabiles conatus? [*]( 15 I Tim. 6, 5 19 ib. 6, 20. 21 ) [*]( 1 questiones . 2 suspitiones 10 conatos 11 mortifere 19 thimothee 24 expraesseris 25 docmatis tuae (an tui edicens?) )
27

Quomodo in concilio uestro Arrianorum esse nos potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praecessores conseruos nostros segregatos fuisse ab illis qui iuxta edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicauerant < audiuerimus): ludas autem Machabaeus, qui decimus fuerat et secesserat in desertum ibique cum feris uitam in montibus cum suis agebat, faeni cibo uescentes morabantur, ne essent participes coinquinationis. cognoscis hoc in uno testimonio nos recedere oportuisse a uobis, ne et nos participes fuissemus coinquinationis. quomodo uobis iungeremur? cum item dicat dominus ad apostolos: adtendite uobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, quam uidelicet aut tunc illi Pharisaei aut Sadducaei aut nunc uos omnium sectarum proferitis haeretici, nobis manifestaret, sequitur scriptura dicens: tunc cogitabant inter se dicentes, quia panem non habemus. quibus cogitantibus dixit Iesus: quid cogitatis inter uos modicae fidei, quia panem non habetis? nondum intellegitis neque meministis quinque panum et quinque milium hominum et quot cophinos sumpseritis neque septem panum et septem millia hominum et quot sportas sumpsistis? quare non intellegitis, quia non de pane dixi: adtendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? tunc intellexerunt, quia non dixit a fermento, sed a doctrina Pharisaeorum intenderent sibi. item ad Corinthios scribens cum dignetur apostolus instruere recedendum a uobis haereticis et omnibus alienigenis, quomodo praesumpserat cor tuum in omnibus uarium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae ingenti stabilitum robore, nos potuisse tecum pacem uel cum [*]( 5 ll Mach. 5, 27 11 Matth. 16, 6 15 ib. 16, 7-12 ) [*]( 1 arrianorum V, ariani v 2 praedecessores v 3 fuisse] legeramus Tilius, legerimus Latinius add. 4 anthioci audiuerimus addidi 6 ibi coni. Gallandius 8 quoinquinationis 12 saducaeorum 14 propheretis V, proferetis v; proferitis quam proferretis scribere malui 17 modice 19 quofinos 20 quod 21 atendite o 22 a V, de v saducaeorum 24 corinthiis )

28
tuis habere? nolite iugum ducere eum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo dei cum idolis? uos enim estis templum dei uiui; scriptum est enim: quoniam inhabitabo in illis et inter illos ambulabo, et en) illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quomodo, cum tua praecepta orta uideantur esse contra has domini promissiones, demorari uobiscum fideles potueramus cum infidelibus? currentes in uia lucis uobiscum possemus stare hominibus iter conficientibus in uia tenebris errorum repleta omnium? quis enim tam stultus est, ut cum audierit deum dicere: quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus; propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis, et ego recipiam uos et ero uobis in patrem, et uos mihi eritis in filios et filias, dicit dominus omnipotens, quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se deum inhabitare, qui nolit se receptum a deo reputari inter eos quos filios appellare dignatus est, ut non fugiat te inmundum per haeresim tuam effectum? non aequum nobis uisum est, ut uobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit aequum homines morari cum serpentibus. aut negabis unici filii dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? si negare non potes, aduerte recte nos egisse fugere uos serpentes. legisti apostolum Thimotheo dicentem: profanas nouitates uocum deuita; multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. existimasti tecum, cuius sermo ut cancer est, esse dei homines potuisse? item beatus cum praecipiat Iohannes uos fugiendos dicens: gauisus sum ualde quod [*]( 1 n Cor. 6, 14-18 16 ib. 6, 16-18 29 H Tim. 2, 16. 17 33 II I0. 4-11 ) [*]( 3 beliab 4 que 9 patre 20 patre 23 ut] ? aut fort. 29 nouitatis )
29
inueni de filiis tuis ambulantes in ueritate sicuti mandatum accepimus patre. oro te, domina, non sicut mandatum nouum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos alterutrum; et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius. hoc est mandatum sicut audistis ab initio ut in eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo qui non confitentur Iesum Christum uenisse in carnem; isti sunt fallaces et antichristi. uidete eos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis. omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet. si quis uenerit ad uos et hanc doctrinam non adfert, nolite accipere eum in domum et am nolite dicere ei; qui enim dicit ei aue communicat operibus eius malignis. quomodo fieri potuerat, ut nos tecum atque cum tuis essemus dei milites cum militibus antichristi, quandoquidem nec salutari uos permiserit spiritus sanctus, dans haec praecepta per beatum apostolum?

Sed fortassis dicere audebis: numquid ego in carnem uenisse nego dei filium, ut unus nuncuper ex antichristis? non quidem tu, Constanti imperator, uenisse in carnem negas dei filium, sed dicis illum quem nos confitemur in carne uenisse esse creaturam, dicis factum illum ex nihilo, non illum esse uerum. dei filium adfirmans. nos contra qui istius beati apostoli tenemus traditionem credimus uerum dei filium, credimus unam habere deitatem patrem et hunc unicum eius filium. quod ita esse dominus in sacris suis euangeliis manifestat dicens: qui me uidit uidit et patrem, et: ego in patre et pater in me; et : ego et pater unum sumus. saepe diximus quia, eum sint. duae personae pater et filius et tamen dicat: ego et pater unum sumus, et: qui me uidit uidit et patrem, et: ego in patre et pater in me, nihil aliud nos illum uoluisse. adsequi, nisi quia una sit aeternitas patris et filii, una sit claritas, una potentia unaue magnitudo. idcirco etenim etiam [*]( 27 Io. 14, 9. 10 27 ib. 10, 30 80 ib. 14, 9 31 ib. 14, 10 ) [*]( 3. scribena 6 aeclo 18 carne v 20 came v 32 asseqmmur coni. Gallandius 33 unaque Latinius )

30
apostolus in hac dicit secunda epistula: omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut per doctrinam colligentes sacrorum euangeliorum dei patris et unici filii eius unam crederemus deitatem, hunc habere deum qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina, hoc est et ego et pater unum sumus — utique cum sit plurale, et duas ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, hoc est patris et filii — ergo dicit apostolus: qui recedit et non manet in doctrina Christi deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille et patrem et filium habet, ut crederemus filio dicenti dei: ego et pater unum sumus, quod utique una sit deitas patris et filii. constat itaque te, qui ita non teneas quomodo tradiderit apostolis dominus et apostoli episcopis, te non habere deum, quia et apostolus uolens et patris et filii unicam diuinitatem manifestare dicebat: qui recedit a doctrina eius deum non habet; qui autem manet in doctrina eius ille patrem et filium habet. te inquam constitutum sine deo, te neque filium habentem neque patrem rectissime fugisse cognoscimus, siquidem non fuisset dignum habentes deum cum inimicis eius demorari diuinae magnitudinis. sed quam sis deo odibilis cognosce, ut nec aue tibi dicere fuerimus permissi. quomodo uobiscum Arrianis Christiani esse potueramus? cum dicat apostolus Paulus: stultas quaestiones et genealogias et contentiones et lites legis deuita; sunt enim inutiles et uanae. haereticum hominem post unam correptionem deuita, sciens quoniam peruersus est et peccat, cum sit a semet ipso damnatus. cum haereticis a semet ipsis damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa uox percuteret, sicut Galatas beati Pauli percutit: currebatis bene; quis uobis impediuit ueritati non oboedire? cognoscentes uos [*](1 H Io. 9 7 Io. 10, 30 9 H Io. 9 12 Io 10, 30 16 n lo. 9 24 Tit. 3, 9-11 30 Gal. 5, 7 ) [*]( 4 collegentes 14 quomodo 16 unam m. 1 20 cognoscimur Latinius 21 demorari Latinius, demo rare v, demorarg V, demoraren I fort. 25 genealogas 30 galathas )
31
esse unici dei filii hostes, fugimus nefaria consilia uestra temperantes uoci apostoli qui, nemini, inquit, consenseritis, suasio uestra ex deo est qui uocat uos. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. noluimus uos uermes Arrii recipere nos serui Christi in societatem, ne fuissemus eo ueneno diaboli quo uos estis consumpti. noluimus uobiscum ire, cum hominibus uidelicet, qui adhuc uideamini esse extra dei notitiam, qui adhuc sub diaboli sitis constituti potestate. noluimus mortuis coniungi uiui, quia tales uos esse cognoscamini, quales fuerimus ipsi antequam credidissemus in unicum dei filium. haec ita se habere manifestat apostolus Ephesiis scribens: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in concupiscentia carnis nostrae, facientes uoluntates carnis et consiliorum; et eramus naturales filii irae, sicut et ceteri. cum adhuc uos tales sitis, quales nos fuisse antequam credidissemus refert sanctissimus apostolus, utique fueratis uitandi, homines, in quibus operentur et per quos gerant principes potestatis, aeris huius spiritus, omne desiderium suum; eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne uobis haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur. noluimus esse uobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam dei adepti quam iam nos sumus consecuti. noluimus societatem habere uobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur iste beatissimus Paulus priusquam credidisset, quem meminimus dicere: nemo uos seducat inanibus uerbis, propter hoc uenit ira dei in filios diffidentiae. nolite itaque fieri participes eorum. eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, sicut filii lucis ambulate; fructus enim luminis est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quid sit acceptum deo, et nolite communicare operibus infructuosis \\ [*]( 2 Gal. 5, 9 12 Eph. 2, 1-3 28 ib. 5, 6-11 ) [*]( 7 irae 12 effesiiB 15 uos 27 istae 28 uerbus 32 iusticia 33 acceptandom v deo om. v )
32
tenebrarum, magis autem redarguite. noluimus, quia haec mandata acceperimus, uobiscum demorari ducti inanibus uestris uerbis, ne scilicet ueniret super nos ira, sicuti etiam uenit et uentura est in uos, in te atque tuos, in uos filios diffidentiae. noluimus effici participes tenebrarum, siquidem. iam credentes in unicum dei filium mandatis eius maiestatis parere cupiendo ex illis euadentes tenebris lux facti fuerimus in domino; unde nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset sceleratum filios lucis tuum facere opus tenebrosi, quia et fructus luminis sit ambulare in iustitia et ueritate et in omni bonitate.

Dicis nos facere inique, quod nolimus haeresim suscipere tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae amicitiae. accipe quod Moses fecerit de alienigenis tempore, quo iubere est ei dignatus deus, ut mittens certum numerum Israelitarum ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et Moab; qui destinati ad proelium interfectis omnibus maribus, quod sexui pepercerint femineo occurrenti, increpat Moses Israel filios, cur non etiam sexum femineum delessent, et iubet coram se easdem interfici, adfixmans quod enim ad idola adoranda possent populi inlicere mentes. si itaque et nos sic execramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si sic et quidem dei gladio interfici cupiamus haereses omnium uestrorum errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, si ita uos fugiamus religionis dei aduersarios, ut ille fugit idolorum cultores, existima nos facere recte abstrahendo nosmet a uobis. quomodo etenim conuenire nobis uobiscum potuerat, cum ad Philippenses dixerit: uidete canes, uidete malos operarios ? uos canes, malos operarios quis dei seruorum non fugeret nisi qui se non meminisset Christianum? uobis, aduersarii dei religionis, serui Christi potueramus esse coniuncti, cum exhortetur Iudas gloriosus apostolus frater Iacobi [*]( 27 Phil. 8, 2 ) [*]( 11 noluimus v 12 aeterne 13 amiticiae 14r ei dignatus est v 15 israhelitarom 18 israhel eciam deleuissent v 25 existima scripsi, existimas V v nos V, nos non v 26 uobis] nobis 27 filippenses 30 aduersariis mali-, cf. p. 24, 11 )

33
apostoli, ut te atque similes tibi uitaremus et in suscepta fide usque ad mortis exitum maneremus? Iudas Iesu Christi seruus, frater autem Iacobi his qui in deo patre dilectis et in Iesu Christo conseruatis uocatis. misericordia uobis et pax et caritas multiplicetur. carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi uobis de communi nostra salute deprecor, ut perlaboretis semel traditae societati. subintrauerunt enim quidam homines, olim quidem praescripti ad hoc iudicium, impii, qui dei gratiam transferunt ad inpudicitiam et qui est dominator noster et dominus Iesus Christus eum negantes. cum negatoribus uobis blasphemis fuerat nefas conuenire, cum adhuc eorum qui transgressi sunt mandata domini praeponens exempla urgeat corda nostra manere in ea fide in qua ipse uideatur mansisse. admonere itaque uos uolo dicens, scientes omnia, quoniam deus populum suum de terra Aegypti saluum fecit; secundum autem non credentes perdidit, angelos quoque qui non seruauerunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum suum, in iudicium magni dei uinculis. eos sanctorum angelorum sub tenebras seruauit. Sodoma autem et Gomorrha et quae circa eas erant ciuitates, his simili modo cum adulterium fecissent et carnem secutae essent, cinis propositae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. similiter itaque et isti somniantes carnem quidem coinquinant, dominationem autem spernunt. et infra: uae illis, quoniam in uiam Cain abierunt et in seductionem Baal mercede effusi sunt et in contradictionem Coreb perierunt. hi sunt in caritatibus uestris maculae sine timore semet ipsos regentes, nubes sine aqua omni uento circumferendae, arbores autumnales sine fructu, mortuae a radicibus euulsae, fluctus feroces maris, despumantes turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus [*]( 2 Iud. 1—3 14 ib. 5-8 24 ib. 11—13 ) [*]( 8 prescribti 9 inpuditiciam 11 fuerit v 12 proponens coni. Gallandius 18 iuditium et sic fere semper diei Gall. 19 tenebris v gomorra 25 bahal 26 Choreb v 28 circumferendo 29 ferocis maris dispumantis V, feroces m. dispumantifl v; em. Gall. ) [*]( <XIIII. ) [*]( 3 )
34
tenebrarum in aeternum seruatum est. et infra: uos autem, fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Iesu Christi, quoniam dicebant : in nouissimis diebus erunt inrisores, euntes secundum uoluntates suas impias. hi sunt secernentes, animales spiritum non habentes. in his omnibus malis quia esse conspectus es, Constanti, uitatae sunt a nobis tuae interficere laborantes amicitiae, ne uidelicet tecum ad illa fuissemus praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos quorum tenens es iter narrat praecipites datos. [*]( 1 Iud. 1, 17-19 ) [*]( 4 se post secernentes add. Latinius 5 his s. I. m. 1 7 amititiae ucb de iroir CONUeNIeNDO//// (o ex ux corr.) cu. HAeaetics eiPLICIT )
35