Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.

Platonis argumenta quamuis ad [*]( 19 superius] c. 6, 1. ) [*](EPITOME 5 s.] c. 63, 8; 64, 6. 20-23] c. 65, 7 (immortalitatem-mentis). 24-609, 6] c. 63, 8; 64, 6. ) [*](AUCTORES § 13 (Epicurus)] cf. ad frg. 341 (pag. 228, 21). 14 s.] cf. Lucr. III 978 s. ) [*](BRHSPJ 2 duxit H capessandam B 3 aristo toleo R, cariston H, aristoteles S deseruit H 4 falsus om. R uoluptati* (s er.) S 5 male S pecudum B 6 fereades S 7 dicearcus BS 8 democritus B 10 discretarsl B2 illorsl P3 12 locis om. RS 13 palam] plana B 14 poenas quae] intel sic R feruntur (pr. u ex a) 82 17 nequiuerant R 18 rati R non quadrauit] inquadrauit S qui S senseuserant R 20 summumum bonunum R immortalitas (s in ras. ex tis ?) S 21 ad hanc] et ad (ad s. I. S2) SP \'tendimus om. P 22 ad S2 24 documenta S quamuis] quamuis argui H )

609
rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et inplendam ueritatem, quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat in unumque collegerat nec summum bonum conprehenderat. nam licet uerum de animae inmortalitate sentiret, tamen non ita de illa tamquam de summo bono disserebat.

nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus.

Plato autem sic argumentatus est: immortale esse quicquid per se ipsum et sentit et semper mouetur; quod enim principium motus non habet, nec finem habiturum, quia deseri a semet ipso non potest. quod argumentum etiam mutis animalibus aeter-. nitatem daret, nisi adiectione sapientiae discreuisset.

addidit ergo, ut effugeret hanc communitatem, fieri non posse quin sit inmortalis animus humanus, cuius miranda sollertia inueniendi et celeritas cogitandi et facilitas percipiendi atque discendi et memoria praeteritorum et prouidentia futurorum et artium rerumque innumerabilium scientia, qua ceterae careant animantes, diuina et caelestis appareat,

quia et origo animi, qui tanta capiat, tanta contineat, nulla reperiatur in terra, siquidem ex concretione terrena nihil habeat admixtum: sed necesse esse in terram resolui quod est in [*](EPITOME 8—610, 4] c. 65, 1. ) [*](AUCTORES 8-12] Phaedr. 245 C ss. (cf. Cic. Tusc. I 23, 53; de rep. VI 25, 27). § 5 s.] Cic. Tusc. I 27, 66 (ex Consolatione). ) [*](BRHSPj 1 rem multum] remedium Stamen om. P approbandam (om. ad) S probandam] pro I R 3 collegerat (pr. e ex i m. 3) P 6 elicere BH 7 ancipiti] a principio R, accipiti Hac suspitione R collegimus H sed - cognouimus in inf. mg. P2 11 qui H deseri a] desidelria Bl, desiderajria sic Blf semet] se* (\'d er.) B 12 animalirbuls P3 13 addit S 14 ergo] igitur P potest H 15 cu (~ ut uid. er.) ius P 16 et (ante facilitas) om. H 17 memoriam H, memoria (~ er.) S 18 ret prouidentia futurorum\' PJ prudentia R, prouidentiam H plerumque BHP, sed cf. Epit. 65, 1 et Buenemannum 19 carent RS diuinaet1 B2 21 capiat tanta om. P cupiat B in terra om. B 22 congregationem P 23 esse] est B terra R ) [*]( XVIlli. Lact. 1. ) [*]( 39 )

610
homine ponderosum et dissolubile, quod autem tenue atque suptile, id uero esse indiuiduum ac domicilio corporis uelut carcere liberatum ad caelum et ad naturam suam peruolare.

haec fere Platonis collecta breuiter, quae aput ipsum late copioseque explicantur. in eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradidit primum de aeternitate animarum disputauisse.

qui omnes licet eloquentia excellerent, tamen in hac dumtaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus, adeo ut res ipsa de qua inter se pugnabant in dubium uocaretur.

denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest —.

uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit.