Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget.

sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur.

apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur.

rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.

respondendum est hoc loco philosophis maximeque Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fe-\' cerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?

ingens ad disputandum locus, sed ut in transcursu [*](EPITOME 21-25] cf. c. 63, 1 (ab atquin) s. 25—595,9] cf. c. 24. ) [*](AUCTORES 22] Acad. prior. II 38, 120. ) [*](. BHPJ 1 *ut (a er.) tantummodo B 5 post capiat s. I. usu J31 aliquid H 7 elaborantur ? Hartelitis 9 lumine lunae] lumine P, lunae BH spiratione P 10 *umore (t er.) H, toumore P3 caret H 13 his HP 14 causa* (m er.) H 15 iis edd., his C constant P 16 possent P 17 his HP subministrantur H cetera animantia H 18 ficta H 19 datae Isaeus, data C 22 nostra BP (sed i in ras. ex a ? P1) cum plurimis optimisque codd. Cic., nostri H cum rell. codd. Cie.; cf. pag. 591, 9. 597, 6 sua causa; de ira 13, 1 nostra causa; al. 24 tam] tanta B1, corr. B3 cur mortifera tam multa perniciosa codd. Cic. 25 disputandus (~ m. reccm) locus (exp. m. reeens) sic P 25 transcursum II )

595
breuiter stringendus est. quoniam homo ex rebus diuersis ac repugnantibus configuratus est, anima et corpore, id est caelo atque terra, tenui et conprehensibili, aeterno ac temporali, sensibili atque bruto, luce praedito atque tenebroso, ipsa ratio ac necessitas exigebat et bona homini proponi et mala, bona, quibus utatur, mala, quae uitet et caueat.