Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at isti uno naturae nomine duas res diuersissimas conprehendunt, deum et mundum, artificem et opus, dicuntque alterum sine altero nihil posse, tamquam natura sit deus mundo permixtus. nam interdum sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi et mundus sit corpus dei, quasi uero simul esse coeperint mundus et deus ac non ipse mundum fecerit.

quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et esse sine mundo, si uelit, possit, siquidem deus est diuina et aeterna mens, a corpore soluta et libera. cuius uim maiestatemque quoniam intellegere non poterant, miscuerunt eum mundo id est operi suo.

unde est illud Vergilianum:

  1. totamque infusa per artus
  2. mens agitat molem et magno se corpore miscet.

ubi est ergo illud quod idem ipsi aiunt, et factum esse diuina prouidentia et regi? si enim fecit mundum, fuit ergo sine mundo; si regit, non utique sicut mens corpus regit, sed tamquam domum dominus, nauem gubernator, auriga currum, nec tamen mixti sunt iis rebus quas regunt.

nam si haec omnia quae uidemus dei membra sunt, iam insensibilis ab his constituitur deus, quoniam membra sensu carent, et mortalis, [*](EPITOME 11J cf. c. 63, 7. ) [*](AUCTORES 12 s.] cf. I 5, 25. 16 s.] Aen. VI 726 s. ) [*](BHPj 1 alterum sine altero] altera H quicquam addidi, cf. nihil posse 7, (esse) posse Parrhasius 2 malim (sed) quomodo esse idem (corr. m. 1 ?) B idem] id enim H 3 idem/Iii (m ex n, 1 uel 2 litt. er.) P lutum om. H 4 uidebitur B 5 uer*issimas (s er.) H 7 nihil (ihil in ras. ex 2 litt. m. 2) B permixtus P, terminatus BH; cf. 14 (miscuerunt) 17. 22; 589,16.22 8 confundiuntj H2 9 dei] di quasi di (exp. m. 3) P 11 esse fabricatum] cf. pag. 582, 8 12 uix uel ante uel post esse excidit deus est om. B 13 mens] meus dicatur B ruim\' B7 maiestatem B1 (que s. I. B2) H 14 noniiitcllegere (corr. m. 1 ?) B eam P 16 totamque (que in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 2) B 17 magniOj H2 18 ipse Bl, corr. B2 19 fecirV P3 22 iis edd., his G 23 sint H1 an iis ? 24 sensu. (m er.) B )

589
quoniam uidemus membra esse mortalia.

possum enumerare quotiens repentinis quassatae motibus uel hiauerint terrae uel desederint in abruptum, quotiens demersae fluctibus et urbes et insulae abierint in profundum, frugiferos campos paludes inundauerint, flumina et stagna siccauerint, montes etiam uel deciderint abrupti uel planis fuerint adaequati; plurimas regiones et multorum fundamenta montium latens et internus ignis absumit.