Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo (factum) et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant.

denique Plato ne dei opus inbecillum et ruinosum faceret, in [*]( 17 paulo aute] c. 2, 3. ) [*](EPITOME 3 s. 18 s.] c. 63, 7. 14—17] c. 62, 9. ) [*](AUCTORES 3-5 (Epicurus)] cf. ad frg. 371 (pag. 250, 22). 7 s. 10 ss.] Lucr. V 156 s. 165 ss. 21 s. Plato] cf. supra c. 1, 6. ) [*](BHPj 1 idem] eadem B 4 inquit P 6 a diis] adõ (ad in ras. m. 2, 0 in ras. m. 3) B (conjstitutum sic ait add. B2 7 dicere orn. P porro\' (\' est distinctio) B 10 est om. P baeatis B 11 gratiam B nostra queat] nostram\'.q ad Bt, nostramqulid B2 quead H, quaeat pI, pr. a del. P3 largirier Bl cum codd. Lucr., largirierrel B2, largier H, largiri P 12 nostrS (- er.) B quidquam (d ex c et am inras. m. 2) B, quiquam H caus/r (~ er.) B, causa* (m er.) H gerere codd. Lucr., agere C 13 merito\' B; et merito edd. illi] illi iam H 14 esset\' P2 nonstrum H 17 adsumpsissent B2 18 factum add. Isaetts; cf. Epit. 62, 8 et ab eo mundum factum et hominum causa factum et pag. 591,1 s. \'et\' B7 20 adsumpscrunt H )

591
aeternum dixit esse mansurum. si hominum causa factus est et ita factus est, ut esset aeternus, cur ergo ipsi quorum causa factus est non sunt sempiterni? si mortales, propter quos factus est, ergo et ipse mortalis atque solubilis: neque enim pluris est ipse quam ii quorum gratia factus est.

quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.

qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?

quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.

qui autem dicunt semper fuisse mundum — omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt — sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem.