Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

abscondi enim tegique mysterium quam fidelissime oportet, maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus.

uerum illi hanc taciturnitatem nostram ueluti malam conscientiam criminantur: unde etiam quasdam exsecrabiles opiniones de pudicis et innocentibus fingunt et libenter iis quae finxerint credunt.

Quoniam decursis propositi operis septem spatiis ad metam peruecti sumus, superest ut exhortemur omnes ad suscipiendam cum uera religione sapientiam, cuius uis et officium in eo uertitur, ut contemptis terrestribus et abiectis erroribus quibus antea tenebamur, fragilibus seruientes et fragilia concupiscentes, ad aeterna caelestis thesauri praemia derigamur: quae ut capere possimus, quam primum omittendae sunt huius praesentis uitae inlicibiles uoluptates, quae animas hominum perniciosa suauitate deleniunt.

quanta felicitas aestimanda : est subtractum his labibus terrae proficisci ad illum aequissimum [*](EPITOME 2] c. 68,1 (prophetarum). 11 s.] c. 61,1. c. 27,1— 11. 15] c. 68, 2-5 (—adquirat). ) [*]( m BHSPj 3 sequi*ur B uel qui S 5 deride*nt (n ?? er.) B non S 6 non om. S ac] ac id H 7 abscondito edd., cf. 10 nostram (m add. m. 2) S 8 aduersum P 9 inclementer deum] iuclemendom H 10 eius om. S contemptione H certe S 11 tetigique S maiimeque H 12 nomen] ñ (i. e. non) S fidei] dei H, sed cf. Epit. 13 mala H cviminantur B3 15 his HSP finxerunt edd. 17 prouecti P eihortemus H suspiciendas sic H 18 ueram Pl, m del. P3 19 *ut (a er.) B 20 ante H tenetoamur B, tenebatur H 21 theWsauri B3, thenrslauri P dirigamur HSP 23 inlicibiles (e ex i m. 2) P 24 deliniunt P existimanda H 25 iis B )

668
iudicem parentemque indulgentissimum, qui pro laboribus requiem, pro morte uitam, pro tenebris claritatem, pro terrenis ac breuibus bonis aeterna et caelestia largiatur: cum qua mercede acerbitates ac miseriae quas perpetimur in hoc mundo facientes opera iustitiae, conferri et coaequari nullo modo possunt [*](BHSP(g)] 4 aceruitates Bl, corr. B3 rquasl Ps perpetimus H 5 et om. P post possunt in Sg locus hic: (11) Sed omnia iam, sanctissime imperator, figmenta sopita sunt, ex quo te deus summus ad restituendum iustitiae domicilium et ad tutelam generis humani excitauit quo gubernante Romanae rei publicae statum iam cultores dei pro sceleratis ac nefariis non habemur, iam emergente atque illustrata (ex illustrante S) ueritate non arguimur nt iniusti qui opera iustitiae facere conamur. nemo iam nobis dei nomen exprobrat, nemo inreligiosos (sic scripsi, inreligiosus {irr- g] Sg) ulterius appellat (sic scripsi, appellatur Sg; uix nemo (nostrum) inreligiosus ulterius appellatur corrigcndum uidetur), qui soli omnium religiosi sumus, quoniam contemptis imaginibus mortuorum uiuum colimus et uerum deum. (12) te prouidentia summae diuinitatis ad fastigium principale (principalS, er. ~, S) prouelit, qui posses uera pietate aliorum male consulta rescindere, peccata corrigere, saluti hominum paterna clementia prouidere, ipsos denique malos a re publica submouere,1 quos summa potestate deiectos in manus tuas idem deus tradidit, utĮ esset omnibus clarum quae sit uera maiestas (magestas S). (13) illi enim, qui ut impias religiones defenderent, caelestis et (et om. S) singularis dei cultum tollere uoluerunt, profligati iacent, tu autem, qui nomen eius defendis et diligis, uirtute ac felicitate praepollens immortalibus tuis gloriis beatissime fnleris. (14) illi poenas sceleris sui et pendunt et pependerunt: te dextera dei potens ab omnibus periculis, protegit, tibi quietum tranquillumque moderamen cum summa omnium gratulatione largitur. (15) nec immerito rerum dominus ac rector te potissimum delegit (edd., dilegit Sg) per quem sanctam religionem suam restauraret, quoniam unus (ras. ex unius S) ex omnibus extitisti qui praecipua uirtutis et sanctitatis exempla praeberes, quibus antiquorum principum gloriam (gloria S), quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aequares, sed etiam, quod est maximum, praeterires. (16) illi quidem natura fortasse tantum similes iustis fuerunt: qui enim (tm̃ t. e. tantum g) moderatorem uniuersitatis deum ignorat (ras. ex ignorant S), similitudinem iustitiae assequi potest, ipsam uero non potest. (17) tu uero et morum ingenita sanctitate et ueritatis et dei agnitione in omni actu iustitiae opera consummas (consumas S). erat igitur congruens ut in formando (firmando ex formando S, sic; an reformando ? cf. VII 14, 6; de formando homine cf. IV 16, 4; 17, 14) l\' generis humani statu (stat., corr. m. 2 S) te auctore (an adiutore?) ac ministro diuinitas (diuinitatis S) uteretur. cui nos cotidianis precibus )
669

proinde si sapientes, si beati esse uolumus, cogitanda et proponenda sunt nobis non tantum Terentiana illa:

  1. molendum esse usque in pistrino, uapulandum, habendae compedes,
sed his multo atrociora, carcer catenae tormenta patienda, sustinendi dolores, mors denique ipsa et suscipienda est et ferenda, cum liqueat conscientiae nostrae nec fragilem istam uoluptatem sine poena nec uirtutem sine diuino praemio fore.

uniuersos igitur oportet operam dare, ut uel se quam pnmum ad rectam uiam dirigant uel susceptis operatisque uirtutibus et huius uitae laboribus patienter exactis consolatorem deum habere mereantur.