Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

homo autem quia subiectus est passioni, subiecta est et sapientia eius errori, et sicut hominis uitam multae res inpediunt, quominus possit esse perpetua, ita sapientiam quoque eius multis rebus inpediri necesse est, quominus in perspicienda penitus ueritate perfecta sit.

ergo nulla est humana sapientia, si per se ad notionem ueri scientiamque nitatur, quoniam mens hominis cum fragili corpore inligata et in tenebroso domicilio inclusa neque liberius euagari neque clarius perspicere ueritatem potest, cuius notitia diuinae condicionis est. deo enim soli opera sua nota sunt.

homo autem non cogitando aut disputando adsequi eam potest, sed discendo et audiendo ab eo qui scire solus potest et docere.

ideo Marcus Tuiuus sententiam Socratis de natone transferens dicentis uenisse tempus ut ipse migraret e uita, illos autem aput quos causam suam perorabat agere uitam, utrum melius sit, inquit dii immortales sciunt, hominem arbitror scire neminem.

quare necesse est omnes philosophiae sectas alienas esse a ueritate, quia homines erant qui eas constituerunt, nec ullum fundamentum aut firmitatem possunt habere quae nullis diuinarum uocum fulciuntur oraculis.

Et quoniam de philosophorum erroribus loquimur, Stoici naturam in duas partes diuidunt, unam quae efficiat, alteram quae se ad faciendum tractabilem praebeat: in illa prima esse [*](EPITOME 2-21] c. 62, 4 s. (a qui quia). c. 3, 1—19] cf. 62, 8. A) [*](UCTORES 14 ss.] Tusc. I 41, 99; cf. Plat. Apol. Socr. pag. 42 A. ) [*](BHP] 3 passioni* (s er.) H et s. 1. P2 errori (e ex o m. 1 uel 2) B et om. H 4 esse possit H 5 i*ta (s er.) P eius quoque B 7 scientiaeque P 9 iuclausa P neque liberius euagari owt. P 10 inspicere H notitiae P1, corr. P3 13 sed ex set H2 et (ante docere) om. H 14 Marcus om. H sententia H socratis (i in ras. ex e ? m..2) B platone* (m er.) B 15 tranferens H dicentis (alt. i ex e m. 2) B emigraret uita P 17 utrum autem sit melius codd. Cic. sit om. H diril Px hominem quidem scire arbitror neminem codd. Cic. 21 uocum] rerum H 23 unam om. H efficiant H efficiat alteram quae om. P 24 \'I!sse primS (signa erasa uid. quibus ordo uerborum restitutus erat) P )

588
uim sentiendi, in hac materiam nec alterum sine altero (quicquam) posse.