Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hi exercitibus III mensum auctis et agrorum cuius destitutis. quod est principium euersionis et cladis. disperdent omnia et comminuent et uorabunt.

tum repente aduersus eos hostis potentissimus ab extremis finibus plagae septentrionalis orietur, qui tribus ex eo numero deletis qui tunc Asiam obtinebunt, adsumetur in societatem a ceteris ac princeps omnium constituetur.

hic insustentabili dominatione uexabit orbem, diuina et humana miscebit, infanda dictu et exsecrabilia molietur, noua consilia in pectore suo uolutabit, ut proprium sibi constituat imperium, leges commutet et suas sanciat, contaminabit diripiet spoliabit occidet: denique inmutato nomine atque imperii sede translata confusio ac perturbatio humani generis consequetur.

tum uero detestabile atque abominandum tempus existet, quo nulli hominum sit uita iucunda. eruentur funditus ciuitates atque interibunt non modo ferro atque igni, uerum etiam terrae motibus adsiduis et eluuie aquarum et morbis frequentibus et fame crebra.

aer enim uitiabitur et corruptus [*](EPITOME 2-20] c. 66, 3 s. 20—636, 8] c. 66, 4. ) [*](AUCTORES 2-20] cf. Dan. 7, 2 ss. 7. 8. 17. 23—25. § 5-12] cf. Apocal. c. 6 et \'Hippolyti\' libellum περì τη̌ς συντελείας tou ϰόσμου c. 8, in quo nonnulla traduntur ex eodem ut uid. quo Lactantiana c. 16 ss. fonte deriuata. 23—636, 4] cf. Orac. Sibyll. VIII 178-181. ) [*]( y BHSPJ 3 minuetur] minuetur regno (corr. m. 2) H 6 non—consumendum] non regendum P 7 hii* Cn er.) B coactis S agris cultoribus Heumannus; cf. Buenemannum 8 distitutis Bl, corr. B1 9 et (ante comminuent) om. P malim deuorabunt cum Epit. 66, 3 aduersu S 10 plagae (g ex c m. 2) P 11 quitribus P3 tun*c (i er.) B 12 societate S 13 hi*c (n er.) S 14 dictu et] dicta et H, dicet P 15 uolu*tabit (p er.) S 16 leges (alt. e ex i m. 3) P commutabit et suas sanciet H edd.: cf. Epit. 66, 3 et om. S 17 rdiripietl H2 spoliauit S 18 sedretlranslata H2 19 consequitur S 20 euertentur H 22 motis S diluuio P )

636
ac pestilens fiet modo inportunis imbribus modo inutili siccitate, nunc frigoribus nunc aestibus nimiis, nec terra homini dabit fructum: non seges quicquam, non arbor, non uitis feret, sed cum in flore spem maximam dederint, in fruge decipient.

fontes quoque cum fluminibus arescent, ut ne potus quidem suppetat, et aquae in sanguinem aut amaritudinem mutabuntur.

propter haec deficient et m terra quadrupedes et m aere uolucres et in mari pisces. prodigia quoque in caelo mirabilia mentes hominum maximo terrore confundent, et crines cometarum et solis tenebrae et color lunae et cadentium siderum lapsus.

nec tamen haec usitato modo fient, sed existent subito ignota et inuisa oculis astra. sol in perpetuum fuscabitur, ut uix inter noctem diemque discernat, luna iam non tribus deficiet horis, sed perpetuo sanguine offusa meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum aut siderum cursus aut rationem temporum agnoscere: fiet enim uel aestas in hieme uel hiemps in aestate.