Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uerum nos faciamus quod ille debuit. uirtus est iram cohibere, cupiditatem conpescere, libidinem refrenare: id est enim uitium fugere. nam fere omnia [*](AUCTORES 13] ep. I 1, 41. ) [*](BRHSPVj 1 fallit S 2 illte1 B9 cupitas P 3 scientia r m. 2) B 4 quia B2 (quod Bl) S, quid H scientia* (m er.) B uirtute* (m er.) B 6 uolumptas BI, corr. B3, uoluptas S 7 quem] qurale B* 8 ita ut (exp. m. 2) P fest1 S2 9 sicrclum B2 sic cum — scientia om. R scientia* (m er.) B 10 scientia (~ m. 3) B 11 prodeest B cognitio nisi et] cognitionised B\', corr. B3 consequatur BH, subsequatur scientiam (scientiam s. I. add. P2) SP 12 ho* Hatius (no er.) H 13 fugire Bl, corr. BJ proma Bl, primS B3 \'librariorum errore aut uerba et sapientia prima adiecta sunt aut uerba stultitia caruisse (Horat. uers. 42) omissa* uix recte Fritzschius, immo stultitia caruisse omisisse Lact. ipse uidetur; cf. 9-12; 498, 16 14 eam rel contrario PJ 16 ne uitium — scio om. R utrum P1 (corr. Pl)V igitur om. R ind(i)glet (et in ras. ex 2 litt., quarum prior a, m. 3) B liri definitione (in in ras. tn. 2, exp. m. 3) B 17 ut om. B ut aut utrumque H 18 sit necesse est (exp. m. 3) B quid B1, corr. B1 19 debuit om. B\\ noluit B7 conspicere B\', ras. et s. I. corr. B3 20 uitium bis pI, alt. del, PJ fugire Bl, co-rr. B3 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 32 )

498
quae fiunt iniuste atque inprobe, ab his oriuntur adfectibus.

si enim commotionis huius quae ira dicitur impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur, nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum.

item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et uastet aliena.

item si ardor libidinum conprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem, nemo quidquam pudendum aut patietur aut faciet.

ergo uniuersa scelera et flagitia his commotionibus uirtute sedatis ex hominum uita moribusque tollentur. quae sedatio commotionum et adfectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus.

omne igitur uirtutis officium est non peccare. quo profecto fungi non potest qui deum nescit, quoniam ignoratio eius a quo bona oriuntur, inprudentem inpingat in uitia necesse est.

itaque ut breuius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est deum nosse, uirtus colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur.

Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem.

qui autem quid esset summum nescierunt, et in ceteris bonis malisue, quae summa non sunt, [*]( 21 in libro tertio] c. 7 ss. ) [*](BRHSPVj 1 oriunt(u)r B 2 inpeutus (di er.) B 3 omnis B, omnium H contentione pI, s add. Ps, contentione Y male BIPI, V V corr. B*P3, malo S sopiuntur R, sopient* (t est -tur) S 5 crassabitur S exercitu (~ m. 3) B 6 sibi S 8 uniuerse pI, corr. PJ 9 commonitionibus V sedatas (alt. a ex i) B3 10 uit*a (i er.) B moribusq.1 B\' tolleWtur B9 adfectuWm (aff- P) BzPi, adfectu V 11 recte B omne] om̃s S2, omnem P1, alt. m del. P3, omne V 12 quod BH non potest fungi (corr. na. 1 ?) B ungi Pac (f postea add. m. Pl) V 14 inpinguat V 15 significatius H 16 deus Bx, deu corr. B2 sapientia* (m er.) B 18 dixi* (t er.) B scientia B 19 quid sit] quia est R in s. I. in ras. B3 id om. R 20 ubreuiter (et ? er.) B 21 poene BJ, corr. B3, paena R declaratu (~ m. 2) B 22 quid] qui R 23 malisquaeque Bv, malisuequae B3 sunt.] ltelnelnt, te in ras. ex 2 litt. et ne s. I. m. 2, sunt corr. m. 3 B )

499
errauerint necesse est: quae non potest uero iudicio examinare qui fontem ipsum non tenet unde illa descendunt.

fons autem bonorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona malaque oriuntur.

quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenisque demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum.

num igitur dubium est quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraueriut, qui nec deum nec aduersarium dei scierunt?

itaque finem bonorum ad corpus et ad hanc uitam breuem retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est, non sunt progressi ulterius, sed omnia eorum praecepta et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur.

pertinent enim non ad uitam homini conparandam, sed ad quaerendas uel augendas opes honores gloriam potentiam: quae sunt uniuersa mortalia, tam scilicet quam ille qui ut ea sibi contingerent laborauit. hinc est illud:

  1. uirtus, quaerendae finem rei scire modumque
  2. .
[*](AUCTORES 21] cf. pag. 495, 7. ) [*](BRHSPVJ 1 erraueriwt B, erraueriint (exp. m. 2) P quae (a in ras. ex 2 litt. m. 3) B ruer01 B3 2 unde B2 3 scilicet ille S, rillel scilicet V nomini R 4 ab om. H hiis B principiis om. R, principibus H 8 auocatos R terrenis B demersos R ad eras. B poena. (m er.) B interficiat B sempiterna\'* (m ir., distinctionem 1 add. WI. 2) B 10 omines sic H quid — malum] quod et malum sit bonum H esset1 B1 11 aduersarium] aemulum H dei] humani generis B, om. R scierint SPV 12 et] sed B1, corr. B2 ad om. SPl, s. I. P1 rettulerunt R, retulerint V quam] quod P 14 sed] et Bx, corr. Bl illorum R et] ut edd. 15 inrhaJerent (h s. l. m. 2, am. 3) B et om. V humani Bx, humi corr. B7 quoniam] quod P1, quod (i. e. quoniam) P2 cum∗∗ (in er.) B 16 *oriuntur (m er.) B 17 homini* Cs er.) B cojparandum Bl, corr. B3 uel] et R 18 prae] quae B1, corr. B5 tam1 B3 19 eas (exp. m. 3) P hinc B3 20 illa (a ex ud) B3 21 cf. ad pag. 495, 7 uirtutis H quwerendwe (pr. a s. I. m. 3, alt. a fll. 2) B, quaerende S, quaerende (\\ m. 3) P rfineml B3 modum f-dum, B) BS, modum quae R\' ) [*]( 32* )
500

praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis.

non potest ergo uirtus esse in iis rebus quaerendis in quarum contemptu uis ac ratio uirtutis apparet, nec ad ea ipsa transfugiet quae magno et excelso animo calcare ac proterere gestit, neque fas est animam caelestibus intentam bonis, ut haec fragilia sibi conparet, ab inmortalibus suis opibus auocari, sed potissimum in iis rebus conparandis uirtutis ratio consistit quas nobis nec homo ullus nec mors ipsa possit auferre.

cum haec ita se habeant, illut quod sequitur uerum est:

  1. uirtus, diuitiis pretium persoluere posse
  2. .
qui uersus idem fere significat quod primi duo. sed ne- . que ipse neque quisquam philosophorum scire potuit pretium ipsum uel quale uel quod sit. id enim poeta et illi omnes quos secutus est putauerunt recte opibus uti, hoc est frugi esse, non instruere conuiuia sumptuose, non largiri temere, non [*](AUCTORES 8] cf. Cic. de off. m 5, 24. 14] cf. pag. 495, 8. ) [*](BRHSPY] 1 upraecipiunt (ad er.) B enim] etiam H familiares BV2 e, s. I. sit V mala H, malae V huius mundi H 3 sapienti\'** (\' distinctionem add. m. 1, add. m. 3) B est opes - ergo uirtus (6) om. R 4 nostra S 5 quaesitu Heumannus, quaestu BRSPV. quaestus H obtentus H 6 iis R, his cett. 7 contemtu (m in ras. ex n m. 2) B apparet (alt. a in ras. ex 3 lilt., quarum tertia e, tn. 2) B ▼ 9 protegere B, pro*iterere (p er., t vi. 2) P animum P intentam (corr. m. 3) P 10 bona* (m er.) H iab iamortalibus B* immortalitatibus H opibus cum codd. recent. Buenemannus, operibus C 11 iis R, his cett. conparendis P1 (e in a corr. P7) V uirtutis (tis ex tib; m.2?) S 12 posset B, potest H 13 est] sed H 14 cf. ad pag. 565,11 diuitiis] ac uitiis R praemiu (miu in ras. ex tiu ut uid. m. 3) B, ptium SV possit H 15 fere om. B primo pI, in ras. corr. P3 16 ad ipse fort. conferendum pag. 396, 1 (409, 16); an poeta addendum ? pro quo Lucilius coni. SchoeUius et Thilo 17 ipsum uel om. R id] idem H enim B1 olli P 18 frigi P1, corr. P1 19 sumptuosi Bl, corr. Bl, sumptuese S, sumptioso (alt. o minus cert.) Px, sumptjose Ps, sumptiose V temere (pr. e ex i m.2) P )
501
effundere in res superuacuas aut turpes rem familiarem.

dicet aliquis fortasse: \'quid tu? negasne hanc esse uirtutem?\' non equidem nego, contraria enim uidear probare, si negem, sed ueram nego, quia non sit illa caelestis, sed tota terrena, quandoquidem nihil efficit nisi quod remaneat in terra. quid sit autem recte opibus uti et qui sit ex diuitiis fructus petendus decla-. rabo apertius, cum de pietatis officio loqui coepero.