Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent.

sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.

nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.

[*](EPITOME 22-569, 18] c. 61, 8 sed sicut — teneatur. )[*](EXPLLATORES § 26] Isidor. orig. XI 2,19. 20 nulla-possis] Ps.-Seneca de moribus 4. )[*](B(G)BHPV] 1 iam] tum H desuescere R, descendere PV 2 merioribus Pl (corr. P3) V iucundiara V 3 itfhonesta B11, honesta R non R 4 ab Officia incipit codicis G pag. 151 (137), cuius in uerss. 1-9 pleraque legi poterant quae B\' (corr. B3) G 5 praescripto] intra (s. I. m. 2) praescriptos B, intra praescripto G terminauit B 6 neque ante seruam] nequam B 7 publici iuris R 9 maritum BI, corr. B2 auteiajsi ut uid. B\', autemlsi in ras. corr. B2 pluris RV, pϮu∗ris (l er.) P .10 matrimonio P 11 est in om. R 12 quisq; (i. e. -que) V compagem] partem B 13 foetii C" er.) H 17 possit B 18 multum Rpar duxerit PV qui R, quod H susceptu (~ m. 2) B 19 f*etu B idreol (1d in ras. corr. et eo add. m. 2) B 20 in om. B lise (Ii m. 2) V 21 tacere (post quod) R pudicitia (t ex a m. 2) V 22 laudantur Pl (n expunx. P3) Var)

569
seruanda igitur fides ab utroque alteri est, immo exemplo continentiae docenda uxor ut se caste gerat. iniquum est enim ut id exigas quod praestare ipse non possis. quae iniquitas effecit profecto ut essent adulteria, feminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam caritatem.

denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos — quae inter se natura conexa sunt.