Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ita qui se caeno inmerserit, caeno sit oblitus necesse est. et corpus quidem cito ablui potest, mens autem contagione inpudici corporis inquinata non potest nisi et longo tempore et multis bonis operibus ab ea. quae inhaeserit conluuione purgari.

oportet ergo sibi quemque proponere duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent.

sicut autem dedit nobis oculos deus non ut spectemus uoluptatemque capiamus, sed ut uideamus propter eos actus qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae subolis accepimus.

huic diuinae legi summa deuotione parendum est. sint omnes qui se discipulos dei profitebuntur ita morati et instituti, ut inperare sibi possint.

nam qui uoluptatibus indulgent, qtii libidini obsecuntur, hi animam suam corpori mancipant ad mortemque condemnant, quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem.

unus quisque igitur quantum potest formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur: nec tantum legibus publicis pareat, sed sit supra omnes leges qui legem dei sequitur.

quibus bonis si [*](AUCTORES 1-3 (docetque)] I Cor. 6,16. ) [*](BRHPV] 2 praecipit B, praecepit cett. 4 c\'a\'eno (ante sit) B3 5 cOfporis [inpudici] B 6 temporis B 7 inhra\'eseri+t (a m. 3, n er.) B, inhaeserint Px, alt. n del. P3, inheserunt V conlubione Bx, corr. B3 8 quemquem Bl, alt. m del. B3 propoenere V 10 adfectibus HPV 11 expectemus B ad uoluptatemque capiamus in mg. J qua capiamur m. post. R 12 actos Bx, corr. B3 14 effigiendae P1 (effigiandae P3) V suboles Bx, corr. B2 huic -legi om. Bx, huic s. I. add. B3 15 diuina* (m er.) H legis R est] ut B rsiutl B3, sintque R 16 rutl B3 inperare B, imperare cett. 17 nam (am in ras. ex 3 uel 4 litt., quarum prima o, m. 3) B 18 obsequntur B, obsequuntur HPV hft1 B2 ad mortemque] morteque B 19 adflxerunt R quo BV 21 pudoremque BPV conscientiam B 22 mente r exters.) B 23 omnis RPV rdeil B3 )

568
adsueuerit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam praua et inhonesta peioribus.

nondum omnia castitatis officia exsecutus sum: quam deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat, ut cum quis habeat uxorem, neque seruam neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio fidem seruet.

non emm, sicut lUns publici ratio est, sola mulier adultera est quae habet alium, maritus autem etiamsi plures habeat, a crimine adulterii so-

lutus est, sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit.

nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent.

sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit.

nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.

[*](EPITOME 22-569, 18] c. 61, 8 sed sicut — teneatur. )[*](EXPLLATORES § 26] Isidor. orig. XI 2,19. 20 nulla-possis] Ps.-Seneca de moribus 4. )[*](B(G)BHPV] 1 iam] tum H desuescere R, descendere PV 2 merioribus Pl (corr. P3) V iucundiara V 3 itfhonesta B11, honesta R non R 4 ab Officia incipit codicis G pag. 151 (137), cuius in uerss. 1-9 pleraque legi poterant quae B\' (corr. B3) G 5 praescripto] intra (s. I. m. 2) praescriptos B, intra praescripto G terminauit B 6 neque ante seruam] nequam B 7 publici iuris R 9 maritum BI, corr. B2 auteiajsi ut uid. B\', autemlsi in ras. corr. B2 pluris RV, pϮu∗ris (l er.) P .10 matrimonio P 11 est in om. R 12 quisq; (i. e. -que) V compagem] partem B 13 foetii C" er.) H 17 possit B 18 multum Rpar duxerit PV qui R, quod H susceptu (~ m. 2) B 19 f*etu B idreol (1d in ras. corr. et eo add. m. 2) B 20 in om. B lise (Ii m. 2) V 21 tacere (post quod) R pudicitia (t ex a m. 2) V 22 laudantur Pl (n expunx. P3) Var)

569
seruanda igitur fides ab utroque alteri est, immo exemplo continentiae docenda uxor ut se caste gerat. iniquum est enim ut id exigas quod praestare ipse non possis. quae iniquitas effecit profecto ut essent adulteria, feminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam caritatem.

denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos — quae inter se natura conexa sunt.

nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare.