Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ita qui se caeno inmerserit, caeno sit oblitus necesse est. et corpus quidem cito ablui potest, mens autem contagione inpudici corporis inquinata non potest nisi et longo tempore et multis bonis operibus ab ea. quae inhaeserit conluuione purgari.

oportet ergo sibi quemque proponere duorum sexuum coniunctionem generandi causa datam esse uiuentibus eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent.

sicut autem dedit nobis oculos deus non ut spectemus uoluptatemque capiamus, sed ut uideamus propter eos actus qui pertinent ad uitae necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendae subolis accepimus.

huic diuinae legi summa deuotione parendum est. sint omnes qui se discipulos dei profitebuntur ita morati et instituti, ut inperare sibi possint.

nam qui uoluptatibus indulgent, qtii libidini obsecuntur, hi animam suam corpori mancipant ad mortemque condemnant, quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem.