Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec est religio caelestis, non quae constat ei rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit.

id autem ipsum quomodo consequendum, quomodo praestandum sit, docebit huius libri disputatio. nihil enim tam praeclarum hominique conueniens potest esse quam erudire homines ad iustitiam.

aput Ciceronem Catulus in Hortensio philosophiam rebus omnibus praeferens malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. quae sententia non utique Catuli, qui illut fortasse non dixit, sed Ciceronis est putanda, qui scripsit, credo ut libros quos de officiis erat scripturus commendaret: in quibus ipsis nihil esse testatur in omni philosophia melius et fructuosius quam praecepta uitae dare.

quodsi hoc illi faciunt quibus non est ueritas cognita, quanto magis nos facere debemus qui a deo eruditi et inluminati possumus uera praecipere! nec tamen sic docebimus ut quasi prima uirtutis elementa tradamus, quod est infinitum, sed tamquam docendum susceperimus eum qui aput illos iam perfectus esse uideatur.

manentibus enim [*](EPITOME 5-8] c. 53, 4. ) [*](AUCTORES 9] Hortens. frg. 47. 14] cf. de offic. I 2, 4; III 2, 5. ) [*](EXJPILATORES 3 s. (hic — sistit)] Lucifer pag. 309, 21-23. ) [*](BRHSPVj 1 naturaiis BlS, naturales B2, naturali B3, natura H nonestjtate BI, hones*jtate B3 3 e om. V hinc uerus est dei cultus cod. Luciferi 4 se* (o er.) B ipsa S, sed cf. Lucifer. mentes colentium se ipsas — sistunt 5 consequendum quomodo om. P 6 praest*andum (r er.) V cuius Bl, corr. B* disputio S 8 in om. V ortensio////// (3 uel 4 litt. er.) B 9 filosophia (~ m. 2) B omibus P praefere*t (n er.) B marMe B 10 paruo JB\', paruuln1 corr. B* 11 seditiose B1Pac, corr. B2P19 12 catulum Bl, corr. B1, catulli S 13 rutl B1 14 scribturas (sic) fuerat R 15 omne B\', corr. B3 16 dare* (t tr.) H 17 ueritas1 P1 18 possimus R 19 docebimus (ebi in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 3) B, docemus R ut om. S tradimus R 20 tam** quan* (post m er. en; N ras. ex NT i. e. nt corr., post NT fuisse uid. 0 nunc er.) B docendo B\', corr. B1 21 illis BI, corr. B1 perfectus in susceptus corr. B3, perfectos R )

485
praeceptis eorum quae solent ad probitatem recte dare, ignota illis superstruemus ad perficiendam consummandamque iustitiam, quam non tenent.

ea uero quae possunt cum illis esse communia praetermittam, ne quid ab iis uidear mutuari quorum errores coarguere atque aperire decreuerim.

Duae sunt uiae per quas humanam uitam progredi necesse est, una quae in caelum ferat, altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt.

et quidem philosophi alteram uirtutum esse noluerunt, alteram uitiorum, eamque quae sit assignata uirtutibus; primo aditu esse arduam et confragosam: in qua si quis difficultate superata in summum eius euaserit, habere eum de cetero planum iter, lucidum amoenumque campum et omnium laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos;

quos autem primi aditus difficultas deterruerit, eos in illam uitiorum uiam labi atque deflectere, quae primo ingressu sit quasi amoena multoque tritior, deinde cum in ea paulo [*](EPITOME 6-10] c. 54,1. ) [*](AUCTORES c. 3 ss.] cf. Doctrin. XII Apostolor. c. 1, 5 (epist. Barnab. c. 18 ss.) et fragm. latin. ab Oscario a Gebhardt inuentum ap. Harnackium, DieLehre der zwolf Apostel (1884) pag. 275 ss., Funkium quoque in edit. Doctrinae (1887) pag. XV s., LXIII ss., pag. 102—104 passim in adnot. ) [*](BRHSP(-11)Vj 1 prouitate B1, probitate B2, probitatẽ B3 ignorat B 2 supra instruimus B, superstruem S, super strueremus P1, re del. P3 perficiendam consummandamque] perficiendamque B1, perficiendamiconr s\'ummandum1 B3 3 ea] es ut uid. B1, in ras. corr. B3 4 his BHSV 5 perire BIRpJ, corr. B3P2, aperiri H 6 post uiae hoc constantine imp. RS; cf. Prolegomena quas (as in ras. ex 2 litt., quarum posterior m ?, m.2) B humana uita B1, corr. B3 7 unaqurale B2, unaq: (i. e. -que) P1, nnaq: (i.e. -quae) PJ una om. V alteraque B1 (corr. B2) S ad om. SJ, i in mg. S2 8 et afilosofi VIIC 9 induxerint B1, corr. B3 uirtutem B1 (corr. B3) HSP1 (corr. P3) V 10 uolunt P alterum B1, corr. B7 adsignata (d ex s) B2 11 primo (o in ras. ex um ? m. 3) B a primo in eadem pagina statim ad mittit est enim pag. 489, 8 transilit P aditu C er.) B, additu V in Schoellio, mihi eius 12 eiciendum uidetur; an pro eius scribendum enisus ? 12 difficultate* (m er.) B in om. B 14 omnium Heumannus, omnes C iocundos (pr. o ex u) V2 15 illam (1 ras. ex u) B 16 uiam] qua V laui B1, corr. B2 ingressus BarSarV 17 amaena BI, eorr. B2 multoque B3 in ea] ea B, in eam H )

486
ulterius processerint, amoenitatis illius speciem repente subduci, exoriri autem uiam praecipitem, nunc saxis asperam nunc obductam sentibus nunc gurgitibus intercisam uel torrentibus rapidam, ut laborare haerere labi cadere sit necesse.

quae omnia eo proferuntur, ut appareat in uirtutibus capiendis labores esse maximos, in perceptis autem maximos fructus et solidas atque incorruptas uoluptates, uitia uero quibusdam delenimentis naturalibus inlicere animos hominum et inanium iucunditatum specie captos ad acerbas amaritudines miseriasque perducere.

sapiens prorsus disputatio, si uirtutum ipsarum formas ac terminos scirent. non enim didicerant uel quae sint uel quid eas mercedis a deo maneat: quod nos his duobus libris docebimus. hi uero quia ignorabant aut dubitabant animas hominum inmortales esse, et uirtutes et uitia terrenis honoribus aut poenis aestimauerunt.

omnis ergo haec de duabus uiis disputatio ad frugalitatem ac luxuriam spectat. dicunt enim humanae uitae cursum Y litterae similem, quod unus quisque hominum cum primae adulescentiae limen adtigerit et in eum locum uenerit, partis ubi se uia findit in ambas, haereat nutabundus ac nesciat in quam se partem potius inclinet;

si ducem nactus fuerit qui dirigat ad meliora titubantem, hoc [*](EPITOME 4-16] c. 54,1 sed hoc — rettulerunt. ) [*](AUCTORES 19] Verg. Aen. VI 540. ) [*](TESTES 16] Hieronym. comment. in Eccles. c. 10, uol. III 469 C Vall.: Firmianus quoque noster in praeclaro Institutionum suarum opere Y litterae meminit et de dextris ac sinistris plenissime disputauit. ) [*](BBHSV] 1 amaenitatis Bl, corr. B* subduxi Bx, corr. B3 2 exoriri (0 in ras. ex 2 litt. m. 3) B 3 intercisa V 4 labore S cedere V 6 *efglse (s er., corr. m. 2) B pceptis (p ». e. per ex p ». e. prae m. 2) S \'fructos B 7 delenimentis BiS, delenimentur Bl, delent mentis R, deliniamentis H, delinimentis V 8 iucunditatein ut uid. BI, corr. B1 9 species H 10 atque B 11 quae B3 iStint B3 12 doceuimus B1, corr. B1 13 aut] et B aut dubitabant om. R 14 et ante uirtutes eras. B 15 aestimauerint V omnes Bl, corr. JBJ 16 ud1 B3, id S fragilitatem Bl, corr. B3 ac] ad JB1, corr. B3 17 Y. s. I. B3 simile BI, corr. B1; esse similem edd. 18 adolescentiae R attingerit V 19 euenerit H partis om. V se] a se S 20 notabundus Bl, corr. B* ac] aut B quam] qu Y parteW B3 21 nanctus RHV derigat B\' (corr. Bt) V )

487
est si aut philosophiam didicerit aut eloquentiam aut aliquid honestae artis quo euadat ad bonam frugem, quod fieri sine labore maximo non potest, honestam et copiosam uitam disputant peracturum;

si uero doctorem frugalitatis non muenent, in sinistram uiam quae melioris speciem mentiatur incidere, id est desidiae inertiae luxuriae se tradere, quae suauia quidem uidentur ad tempus uera bona ignoranti, post autem amissa omni dignitate ac re familiari in omnibus miseriis ignominiaque uicturum.

ad corpus ergo et ad hanc uitam quam in terra ducimus fines earum uiarum rettulerunt. poetae fortasse melius, qui hoc biuium aput inferos esse uoluerunt, sed in eo falluntur quod eas uias mortuis proposuerunt. utrique ergo uere, sed tamen utrique non recte, quia oportuit uias ipsas ad uitam, fines earum ad mortem referri.

nos igitur melius et uerius, qui duas istas uias caeli et inferorum esse dicimus, quia iustis inmortalitas, iniustis poena aeterna proposita est.