Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed omittamus philosophos, qui aut nihil omnino sciunt idque ipsum pro summa scientia praeferunt aut qui non per-. spiciunt etiam quae sciunt aut qui quoniam se putant scire quae nesciunt, inepte adroganterque desipiunt.

nos ergo, ut ad propositum reuertamur, quibus solis a deo ueritas reuelata et caelitus missa sapientia est, faciamus quae iubet inluminator noster deus. sustineamus inuicem et labores huius uitae mutuis adiumentis perferamus nec tamen, si quid boni operis fecerimus, gloriam captemus ei eo.

monet enim deus operatorem iustitiae non oportere esse iactantem, ne non tam mandatis caelestibus obsequendi quam studio placendi humanitatis officio functus esse uideatur habeatque iam pretium gloriae, quod captauit, nec praemium caelestis illius ac diuinae mercedis accipiat.

cetera quae obseruare cultor dei debet facilia sunt illis uirtutibus conprehensis. non mentiatur umquam decipiendi aut nocendi causa.

est enim nefas eum qui ueritati studeat in aliqua re esse fallacem atque ab ipsa quam sequitur ueritate discedere: in hac iustitiae uirtutumque omnium uia nullus mendacio locus est.

itaque uiator ille uerus ac iustus non dicet illud Lucilianum: homini amico et familiari non est mentiri meum, sed etiam inimico atque ignoto existimabit non esse mentiri suum nec aliquando committet ut lingua interpres animi a sensu et cogitatione discordet.

pecuniam si quam crediderit, [*](EPITOME 15-24] c. 59, 7. 24-548, 9] c. 59, 2. ) [*](AUCTORES 21] ex libr. inc. frg. CXL. 23 lingua interpres animi] Lucr. VI 1149. ) [*](BRHPV] 1 qui aut] quia B 2 percipiunt P1 (persipiunt P3) V 3 etiam quae sciunt om. R 4 despiciunt H, \'d\'e\'si\'piunt P 5 prositum P W B3 7 deus om. PV 8 afcMumentis B3 9 & captemus R 10 oportere] debere H iactantem (1 ras. ex 1) B 12 pretium .om. PV 13 illius (11 in ras. ex a m. 2) P 14 cultores H debent H 15 illi R non] . Si non H mentiaturu quam H 16 aut nocendi om. R . Non est enim fas H ueritatem B 18 decedere B 19 uerus ac om. R uetus (e ex ic ? m. 2 ?) P 20 illum lucianum B 21 meum\' (\' est distinctio) B 22 eiistimauit BRH 23 suam BI, corr. B2 a* (n er.) B 24 et om. B quam] cui Dauisius ad Epit. LXIV adn. 8 (pag. 197) ) [*]( 36* )

548
non accipiat usuram, at et beneficium sit incolume. quod succurrit necessitati et abstineat se prorsus alieno.

in hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere. ut bonum faciat: plus autem accipere quam dederit iniustum est. quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ei alterius necessitate praedetur.

at iustus numquam praetermittet quominus aliquid misericorditer faciat, nec inquinabit se huiusmodi quaestu, sed efficiet ut sine ullo suo damno id ipsum quod commodat inter bona opera numeretur.