Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

At ego ne Peripateticos quidem accessisse ad ueritatem puto, qui uitia esse concedunt, sed ea mediocriter temperant. [*](EPITOME 23-540, 18] c. 56, 2 s. ) [*](B(G)RHPVJ 2 tangimur (exp. m.3) B dolemur PV si] sicut Heumannus 4 quoniam] quoniam et ipsam R, quo ex qua P putabant HP3 (ba 8. I. add.) 5 concruebat B1, corr. B3, congruebant H 6 indigent R, indigentiral P eum ex cum P1 motum H 9 ortPandi B3 10 toisdem B3, hisdem PV inposita] inposita edicere B aut] aut nihil aut edd. 13 hinc fere incepit codicis G pag. 143 (159) ter scripta, in qua nihil legi poterat 14 dicunt H perpetua (~ m. 2) B 15 uoro R 16 animam B*ni- mTam B3 letJ B3 cautiojjem B2 17 esse censent] essent R rsedl B3 18 nominata tummodo H ilmutant B; immutantur ? Thilo maneant B 19 ego V reuolbuntur Bl, corr. B* quod H peripateticjj B3 perueniimit B3 20 medie P, mediae (alt. e in ras. B3) BHV, medietartel R1, temperanda* B 21 sirtft B2 ergo errant R efficiunt Bl longiQi B2 an 22 eodem fo del. et expunx. et a s. I. add. m. 1, n add. m. 3) B 23 ergo V 24 qui* (\'& ? er.) B ea* (m er.) B, ex P1 (in ras. corr. P2) V )

540
carendum est enim uitiis etiam mediocribus.

quin potius efficiendum fuit primum, ne uitia essent: nec enim quicquam uitiosum nasci potest, sed uitia fieri, si male utamur adfectibus, uirtutes, si bene;

deinde monstrandum, non ipsos adrectus, sed eorum causas esse moderandas. \'non est\' inquiunt \'nimia laetitia gestiendum, sed modice ac temperate.\' hoc uero tale est, quale si dicerent non esse currendum concitate, sed gradiendum quiete. at potest et qui graditur errare et qui currit rectam uiam tenere.

quid? si ostendo esse aliquid ubi non tantum modicum, sed uel punctum gaudere uitiosum sit, et aliut contra in quo uel exultare laetitia minime criminosum, quid tandem nobis ista mediocritas proderit?

quaero utrumne sapienti laetandum putent, si quid inimico suo mali uideat accidere, aut utrumne laetitiam frenare debeat, si uictis hostibus aut obpresso tyranno libertas et salus ciuibus parta sit.

nemo dubitat quin et in illo exiguum laetari et in hoc parum laetari sit maximum crimen. eadem de ceteris adfectibus licet dicere.

sed, ut dixi, non in his moderandis sapientiae ratio uersatur, sed in causis eorum, quoniam extrinsecus commouentur, nec ipsis potissimum frenos inponi oportuit, quoniam et exigui possunt esse in maximo crimine, et maximi [*](EPITOME 18-541, 4] c. 56, 3 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 quirnl B1 2 ne (n in ras. ex 2 litt. m. 3) B 3 potest] docent Heumannus uix necesse est uel simile post fieri intcrcidit 4 uirtutib: part. in ras. ex uirtutes Pl inde B post monstrandum s. 1. f (i. e. est) Pl adfectos B\', corr. B* 6 laetitia nimia PV modicum B temperare B\', corr. B3, temperante (exp. m. 2) P 8 at] an ut uid. B\', quia B3 ei (post potpstj B\', corr. B* 9 ostendero tdd.; cf. de opif. dei 4,2 esse om. B aliquid esse H 10 punctu B 11 laetitiam|inime B7 hinc fere incepit codicis G pag. 144 (160) ter scripta, in qua primae litterae uersuum 24-31 kgi poterant 12 quirae 2?1 prodeerit B 13 tutrumnft B3 sapientiae в-rH putet (-ent Bl) B3 14 fcccidere1 B3 aut om. H refrenare BH; cf. pag. 537,13 si* (c er.) B 15 aut] ac BI, corr. B* oppressio V cibus P1 (corr. PS) V parata BH 16 debitat P1 (corr. P3) V rinl B3 exiguam B*, corr. B3 et (om. in) hoc parum laetari in mg. H1 17 parem Bl, in ras. corr. B1 rsitl B3 post crimen 8. I. eras. est ut uid., quod add. m. 2, B 18 iis R 21 pr. et om. BPV possunt — maximi, sed om. esse, in mg. V3; esse om. etiam P )

541
possunt esse sine crimine, sed adsignandi fuerunt certis temporibus et rebus et locis, ne uitia sint quibus uti recte licet.

sicut enim recte ambulare bonum est, errare autem malum, sic moueri adfectibus in rectum bonum est, in prauum, malum.

nam libido si extra legitimum torum non euagetur, licet sit uehemens, tamen culpa caret, sin uero adpetit alienum, licet sit mediocris, uitium tamen maximum est.

non est itaque morbus irasci nec cupere nec libidine commoueri, sed iracundum esse morbus est, cupidum, libidinosum. qui enim iracundus est, etiam cui non debet aut cum non oportet irascitur, qui cupidus, etiam quod non opus est concupiscit, qui libidinosus, etiam quod legibus uetatur adfectat.

omnis igitur ratio in eo uersari debuit, ut quoniam earum rerum inpetus inhiberi nec potest nec debet, quia necessario est insitus ad tuenda officia uitae, derigeretur potius in uiam rectam, ubi etiam cursus offensione ac periculo careat.