Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fingamus tamen illa uera esse quae otiosi et inepti senes fabulantur, ut eos suis potissimum sensibus et suis rationibus refellamus.

si hac de causa sunt homines congregati, ut mutuis auxiliis inbecillitatem suam tuerentur, succurrendum est igitur homini qui egeat auxilio.

cum enim praesidii causa homines societatem cum hominibus inierint et sanxerint., foedus illut a principio sui ortus inter homines tutum aut uiolare aut non conseruare summum nefas putandum est.

nam qui se a praestando auxilio remouet, etiam ab accipiendo remoueat necesse est, quia nullius opera indigere se putat qui alteri suam denegat.

huic uero, qui se ipse dissociat ac secernit a corpore, non ritu hominis, sed ferarum more uiuendum est. quod si fieri non potest, retinendum igitur omni modo uinculum societatis humanae, quia homo sine homine nullo modo potest uiuere. retentio autem societatis est communitas, id est auxilium praestare, ut possimus accipere.

sin uero, ut illi alii disputant, humanitatis ipsius causa facta est hominum congregatio, homo certe hominem debet adgnoscere.

quod si fecerunt illi rudes et adhuc fen homines et fecerunt nondum constituta loquendi ratione, quid putemus hominibus expolitis et sermonis rerumque omnium [*](EPITOME 10—20] c. 60, 4 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 non loquerentur] conloquerentur BlPlV, corr. B3P3 hinc fere incepit codicis G pag. 135 (72), in qua nihil legi poterat intellegit (it ex et) P3 3 eis P1 (corr. P3) V 4 suis om. PV defellamus P1 (corr. P3) V 5 inbe*cillitatem (c er.) B 6 succurrendus B 7 praersi\'dii P2 8 inierunt Bl, corr. B3 sancserint JB1, corr. B* a om. H inter eras. B 9 tutum PV, ///tum (tu ut uid. er.) B, ictum B, statum H 10 praestandi B, praestanduin R 11 (se) remoueat edd. opera indigere] opere BI, corr. B3 12 se indigere R qui* (ante alteri) ex quia B 13 post corpore fort. generis humani uel simile excidit 14 feralrum (ra add. m. 2) B uiuenduw B% 15 igitur] igitur est R, \'est1 (add. m. 2) igitur P humanae — societatis est (17) in mg. add. B3 16 homine] omne pI, co-rr. P3 20 adhuc feri] adueteri BI, corr. B3 f*eri (1 er.) P, fieri V 21 et] haec B fecerunt expunx. B3 loquendi constituta H ratione* (m er.) B 22 ante expolitis s. I. et P ab E[xpolitis] incipit codicis G pag. 136 (71) paene tota lecta sermonis — copulatis] sermonis latis, cetera om. R )

519
commercio inter se copulatis esse faciendum, qui adsueti hominibus solitudinem ferre non possunt?