Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum.

qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant.

sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum.

deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet [*]( 3 in ultimo libro] c. 20. 24. ) [*](EPITOME 5 s. 9 s.] c. 38, 2. ) [*](AUCTORES 7] ler. 1, 5; cf. Cyprian. pag. 55, 16. 7 s.] locus in Sacra Scriptura non inuenitur, sed accedit quodammodo ad sententiam eorum uerborum quae apud Ierem. subsequuntur (ex interpret. ltala ap. Cyprian.): et priusquam exires de uulua, sanetificaui te et prophetam in gentibus posui te. 9 s.] qui cum — carnem] Cyprian. pag. 73, 3 s. ) [*](BRHSPV] 3 quod del. R sempiternum est P 4 libro add. H1 uero om. R 5 illum om. H 6 inde H hieremian RH, hieremia S 7 item SV, item alibi B, item apud eundem R, et item apud ipsum P, om. H creatus Heutnannus 8 contingit BPi, n del. P3 9 /po • B filius dei om. PV, sed cf. Cyprian. quod cum a principio filius dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem 10 *mrtiuitas (e er.) S 11 errorem] rorem H circumfu*dit(qu)ae (n ? tr.) B 12 tenebris BI, corr. B1 is iis R, h* (corr. tn. 2) B, his HSP, hi V quae B\', corr. B3 uerae] diuinae R, uera P1, e ltdd. P3 13 id om. V lucideque H, dilucideque (11 ex e m. 3) P monstrauimus V 14 amaiores V qa uidit S1, qaudi|uit∗∗ S2 15 deril B2 conciperet V 16 extimet S alicuius] cuiusfqua1 R 18 solus adhuc esset] solus sit BSP se permiscere H 19 cum bis R )

296
efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare.

sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur.

quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus.

sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.

ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex dei ore processit sicut [*](EPITOME 10 s. sermonem] c. 37, 2. ) [*](AUCTORES 2-5] frg. 62 Abel; cf. frg. 123, uers. 3 Ab., frg. VI 11 ap. Hermannum et eundem ad Argonaut. 14; Lobeckii Aglaopham. I 492 s. 5 s.] cf. p. 26, 2 ss. § 6 ss.] cf. Tertull. Apolog. c. 21 (I p. 198 s.) 9 sanctae litterae] cf. infra § 13-16. 10 sermonem] cf. Cyprian. pag. 64, 16. 11 itemque — esse] Ps. 103,4. 11 s.] cf. Tertull. adu. Praz. c. 7 (II pag. 660): quid est enim, dices, sermo eqs. ) [*](BRHSPV] 2 existimauimus RV, existimabamus H sic (~ m. 2) S orieus V 3 et om. V generari V non quiuerit] nequierit H 5 non bis R et om. SH fuerat Bl, fuerit B3 6 **opinione fin ? er.) B eum] eum APCЄΝΙΟθΠΑϒΝ B, deum H ΑϒΤΟΠΑΤΡΑ S, ΑϒΤΟ\'C\'ΠΑΡΑΤΟΡΑ (C add. et PA del. m. 3) P autopatora autometora (et om.) H AIMTOOMHTOPA P3 7 ra\' P2, profectis H pater dicitur] praedicitur patèr B 8 primo P nec sciri] nesciri R 9 narrari PV sacraw B 10 dicent V sermonem] sermonem siue etiam rationem B 11 locus itemque ceteros - nobis reuelaret (297,5) om. a Bl (uerba itemque ceteros post rationem s. 1., cetera in mg. inf. add. B3) V, sed defenditur loco Epit. 37, 3 ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figurauit; cf. ad pag. 297, 9 12 est] et HS significat ante H 14 ore sermo] sermo ex ore RS 15 ceterosque] et ceteros S 16 tacitu (sic) spiritu H tradendam om. H 18 sic (~ m. 2) S )

297
uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille uocem dei ac uoluntatem nobis reuelaret.