Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum.

qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant.

sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum.

deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet [*]( 3 in ultimo libro] c. 20. 24. ) [*](EPITOME 5 s. 9 s.] c. 38, 2. ) [*](AUCTORES 7] ler. 1, 5; cf. Cyprian. pag. 55, 16. 7 s.] locus in Sacra Scriptura non inuenitur, sed accedit quodammodo ad sententiam eorum uerborum quae apud Ierem. subsequuntur (ex interpret. ltala ap. Cyprian.): et priusquam exires de uulua, sanetificaui te et prophetam in gentibus posui te. 9 s.] qui cum — carnem] Cyprian. pag. 73, 3 s. ) [*](BRHSPV] 3 quod del. R sempiternum est P 4 libro add. H1 uero om. R 5 illum om. H 6 inde H hieremian RH, hieremia S 7 item SV, item alibi B, item apud eundem R, et item apud ipsum P, om. H creatus Heutnannus 8 contingit BPi, n del. P3 9 /po • B filius dei om. PV, sed cf. Cyprian. quod cum a principio filius dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem 10 *mrtiuitas (e er.) S 11 errorem] rorem H circumfu*dit(qu)ae (n ? tr.) B 12 tenebris BI, corr. B1 is iis R, h* (corr. tn. 2) B, his HSP, hi V quae B\', corr. B3 uerae] diuinae R, uera P1, e ltdd. P3 13 id om. V lucideque H, dilucideque (11 ex e m. 3) P monstrauimus V 14 amaiores V qa uidit S1, qaudi|uit∗∗ S2 15 deril B2 conciperet V 16 extimet S alicuius] cuiusfqua1 R 18 solus adhuc esset] solus sit BSP se permiscere H 19 cum bis R )

296
efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare.

sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur.

quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus.

sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.

ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex dei ore processit sicut [*](EPITOME 10 s. sermonem] c. 37, 2. ) [*](AUCTORES 2-5] frg. 62 Abel; cf. frg. 123, uers. 3 Ab., frg. VI 11 ap. Hermannum et eundem ad Argonaut. 14; Lobeckii Aglaopham. I 492 s. 5 s.] cf. p. 26, 2 ss. § 6 ss.] cf. Tertull. Apolog. c. 21 (I p. 198 s.) 9 sanctae litterae] cf. infra § 13-16. 10 sermonem] cf. Cyprian. pag. 64, 16. 11 itemque — esse] Ps. 103,4. 11 s.] cf. Tertull. adu. Praz. c. 7 (II pag. 660): quid est enim, dices, sermo eqs. ) [*](BRHSPV] 2 existimauimus RV, existimabamus H sic (~ m. 2) S orieus V 3 et om. V generari V non quiuerit] nequierit H 5 non bis R et om. SH fuerat Bl, fuerit B3 6 **opinione fin ? er.) B eum] eum APCЄΝΙΟθΠΑϒΝ B, deum H ΑϒΤΟΠΑΤΡΑ S, ΑϒΤΟ\'C\'ΠΑΡΑΤΟΡΑ (C add. et PA del. m. 3) P autopatora autometora (et om.) H AIMTOOMHTOPA P3 7 ra\' P2, profectis H pater dicitur] praedicitur patèr B 8 primo P nec sciri] nesciri R 9 narrari PV sacraw B 10 dicent V sermonem] sermonem siue etiam rationem B 11 locus itemque ceteros - nobis reuelaret (297,5) om. a Bl (uerba itemque ceteros post rationem s. 1., cetera in mg. inf. add. B3) V, sed defenditur loco Epit. 37, 3 ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figurauit; cf. ad pag. 297, 9 12 est] et HS significat ante H 14 ore sermo] sermo ex ore RS 15 ceterosque] et ceteros S 16 tacitu (sic) spiritu H tradendam om. H 18 sic (~ m. 2) S )

297
uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille uocem dei ac uoluntatem nobis reuelaret.

merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit.

nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator.

nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit!

quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari.

Solomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum [*](EPITOME 17—298, 2] c. 37, 7. ) [*](AUCTORES 9 et alios - figurauit] cf. ad pag. 296, 11. ) [*](BRHSPV] 1 ea scilicet ratione] scilicet e ratione B (i. e. B3) 2 magister] mg ex mr 82 3 caelestisS2 perferendo B (i.e. B3) quod ipsum H, \'pl ipsum SJ 4 est om. H ad nos] nobis H 5 igitur] autem BHV ac] et V uerum V 6 procreantem R, procedeute (m. 2) S \'uocalem1 B3 7 iurercogitabili B3 8 uirtute* fm er.) V effigiem] effigiem similitudinis suae B qui B 9 et ante sapientia] ac R locus et alios item - traduserit (17) om. a B1 (in mg. add. Br) V, sed una cum loco pag. 296, 11 ss. uerbis Epitomae defenditur 10 suos om. S dissolu*biles R, solubiles S 11 manent] audiunt S 13 uocis B aura B 15 uoce ( ̃m. 3) P pr. et otn. BS 16 pr. de om. P 17 transduxerit H ex deo om. S deo] duo V 17 cognouerat Bt, corr. B2 19 salomob nem HSV 20 dauit B potissimos H iiis P3, his BHSplV, iis R 21 notum sit B non diuinas litteras B 22 troianae (e add. m. 3) P )

298
et quadraginta annis antecessit.

huius pater diuinorum scriptor hymnorum in psalmo XXXII sic ait: uerbo dei caeli [*](AUCTORES 2] Ps. 32, 6; cf. Cyprian. pag. 64,18. ) [*](BRHSPVj 1 et om. P annrs1 82 scriptor hymnorum om. P 2 uerbo C cum Vulg. et Cypriani codd. A W, sermone Cypriani codd. LMB, Tertull. adu.Hermog. c.45 (lIp. 37i), adu.Prax. c. 7 (lIp. 660), c.19 (p. 678). postulatur paene propter ea quae inde a § 6 et c. 9, 1-3 disputantur, unum saltem testimonium S. Scripturae quo sermo dei appelletur, cum praesertim et Epit. c. 37, 2 sermo tantum dei, non uerbum nominetur et infra c. 29, 6 similis sit locus cum igitur a prophetis .. sermo dicatur et ap. Cyprianum, cuius Testimonia potissimum Lact. per totam hanc partem libri sequitur, p. 64, 16 lemma sit quod Christus idem sit sermo dei (cf. etiam Tertullianum de sermone dei disputantem et testimonia ab eo adlata adu. Prax. c. 5. 7 s. 11. 13. 15. 19 al.). grauissimum uero accedit illud, quod uestigia quaedttm inueniuntur (cf. ad proxima uerba solidati et eius, p. 299, 11 fuit, p. 302, 2 illum et illo, al.), quibus indicatur Lactantium codice Testimoniorum Cypriani qui esset simillimus codicis L (Vindobonensis) usum esse, quo in codice L e recensione quadam Italae, quam Tertullianus quoque adhibere solet (cf. Boenschium, das Neue Testament Tertullians p. 250 s., Itala u. Vulg. p. 4 cum adn. 7) constanter sermo dicitur, nota uerbum. atque etiam uno S. Scripturae loco nomen illud seruatum est in codice H, p. 299, 2 sermonem: quod hoc ipso loco, quo exceptis Tertulliano et codicibus quibusdam Cypriani omnes testes uerbum habere uidentur (cf. Sabaterium II 91), a librario in codicem H inlatum esse minus credibile est, nisi forte uigente etiamtum Italae memoria in arcJtetypo nostrorum codicum adscriptum inde in codicem H inrepsisse sumitur; serinonem autem hoc loco qui Lactantium scripsisse sibi persuadet, etiam p. 299, 4 sermo et 6 sermonem restituendum esse concedat necesse est. quare aut statuendum est Lactantium aliqua de causa in testimoniis nomine sermo uti noluisse et in locos S. Scripturae e Cypriano petitos nomen uerbum sua aetate fort. usitatius induxisse, id quod eo facilius fieri poterat, quod twn solum uiginti fere locos S. Scripturae habet qui non inueniuntur apud Cyprianum, ex alio uidelicet auctore aut ex sua scientia additos, sed ne omnium quidem eorum quos cum illo communes habet locorum eandem quatn ille formam exhibet [cf. adn. crit. ad c. 12, 4 (Is. 7,14 accipiet in uterum), \'Auctores\' ad c. 12, 12 (Dan. 7, 13 s.), § 18 (Is. 45,1-3), c. 13, 19 (Is. 11, 10), c. 14, 6 (Zach. 8,1-8) al.]; aut id sumendum est, non solum omnibus illis locis eiecto sermo nomine uerbum ex Vulgata inlatum esse, sed etiam § 8 sicut uerbum, § 9 ac uerbum, c. 9, 1 uerbum siue additamenta esse interpolatoris: quod uiolentum sane remedium uix quisquam adhibere audeat (cf. infra c. 15, 10 cum ipse esset dei uerbum et Tertull. Apulog. c. 21, I p. 201, ostendens se esse uer- )

299
solidati sunt et spiritu eius omnis uirtus eorum. item rursus in psalmo XLIIII: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, contestans uidelicet nulli alii opera dei esse nota nisi filio soli, qui est uerbum dei et quem regnare in perpetuum necesse est.

item Solomon ipsum uerbum dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. ego inquit ex ore altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci ut oreretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis.

Iohannes quoque ita tradit: in principio fuit uerbum et [*](AUCTORES 2] Ps. 44,2; cf. Cyprian. p. 64, 17. 7] Ecclesiastic. 24, 5ss. (3s. LXX); cf. Cyprian. p. 62, 15; Ecclesiastici locum Lact. cum Cypriano tribuit Salomoni, cf. Roenschium, Zeitschr. f. d. histor. Theol. 1871 p. 609 s. 101 Io. 1, 1-3; cf. Cypriau. p. 65, 2. ) [*]( bum dei id est Xdyov); aut eo confugiemus, ut Lactantium testimonia tam sermo quam uerbum nominis dedisse dicamus ita, ut fort. p. 298, 2 sermone dei, 299, 2 sermonem (cf. cod. H), 4 qui (!) est sermo, 5 s. ipsum sermonem scriberet, in loco autem celeberrimo notissimoque Ioannis (§ 16) uerbum adhibere uelltt, quod quin pro nomine sermo in recensione quadam usitatissima Italae hoc loco fuerit, inde ab Hieronymo receptum, propter plurima testimonia (ef. Sabaterium III 385) dubitari non potest. dT* (i in ras.) ex dni ut uid. H2 solidati liHSPV cum Cypriani codd. LMB, firmati B cum Vulg. et Cypriani codd. A W ) [*](BBHSPVJ 1 spti (u in ras. ex s? ne. 1 ?) P eius PV cum Cypriani codd. LB et Tertulliano adu. Prax. c. 7 (ef. adu. Hermog. c. 45 ipsius, om. oris), oris eius BRHS cum Vulg. et Cypriani codd. A WM. ad loco Psalmi cf. Roenschium, Zeitschr. f. d. hist. Theol. 1871 p. 588 idem S 2 quadragesimo quarto tertio R, XLIII. H eructuauit RPae (alt. u expunx. PU), fort. recte; cf. Roenschium, I. c. p. 589 s., Itala u. Vulgata p. 362. 467 uerbum BRSPV cum Cypriani codd. AWMB et Vulg., sermonem H cum Cypriani cod. L et Tertull. aclu. Hermog. c. 18 (II p. 355), adu. Prax. c. 7 (II p. 660), c. 11 (p.665); cf. ad 298, 2 4 ali R, alio H soli om. B uerbumj cf. ad 298,2 et quem — uerbum dei om. R 5 solomon B, sal- cett. ipse BV 6 uerbumj cf. ad 298, 2 7 fabricata (tert. a ex i m. 3) P sunt BS (sed ex sint S1), Sunt P prodiui* H ante bis P 8 oreretur BR\'SV cum Cypriani codd. LWM1, oriretur R2 (i ex e) HP cum rell. Cypriani 10 ad loco Eccles. cf. Roenschium p. 609 iohannes C 11 ita om. B tradidit HPar fuit R cum Cypriani codd. LB pag. 65, 3 et 70, 7, erat BHSPV cum Vulg. et rell. codd. Cypr. )

300
uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc fuit in principio aput deum. omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil.