Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ubi autem sapientia cum religione [*](EPITOME 13—17] c. 36, 3. 18-279, 14] c. 36, 4 s. ) [*](BRHSPVJ 1 exteris edd. coit! c. 2, 5 (alienigenis hominibus); IV 11, 2; Epit. 38, 5; adde \'Cyprian.\'\' III138,10 Hartel; ceteris (uel caet-) G adgredior H 2 sapientia H religio\'ne\' P3 cohereret H 4 priore SPY 6 fragilibus H subternit H quia nihil — ueritatis sed (8) om. S disserit B proiiciatrurl B3 7 cole,n,dos P uitam P 9 restat H et om. H 10 religio uera HS 12 quia] quae H religionem] ueram religiouem B 13 si del. P1 diuiujjtas V 14 incredibili*** (bus er.) R beneficientia (sed alt. i s. I. B2) BHV honiiuu ex humanu R sustinuit BI, part. ras. corr. B3 15 uult] ut H gratia H 17 institerit H ingratus (tus ex tis m. 2) R utique (1 ras. ex u) B sapienti P 18 diiuncta BRl, disiuncta R2HSPV 20 additur P, a*ditur (d er.) V antestites HV 21 ueram esse H essa/I V )

279
inseparabili nexu cohaeret, utrumque esse uerum necesse est, quia et in colendo sapere debemus, id est scire quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere id est re et actu quod scierimus inplere.

ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? ibi scilicet ubi deus colitur unus, ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur, denique idem sunt doctores sapientiae qui et dei sacerdotes.

nec tamen moueat quemquam quia et saepe factum est et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione, sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur.

illa enim religio muta est, non tantum quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et in digitis est, non in corde aut in lingua, sicut nostra, quae uera est.

idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare.