Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

subfixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt ossa eius suffringere, sicut mos eorum ferebat, sed tantummodo latus eius perforauerunt.

sic integrum corpus patibulo detractum est et sepulchro diligenter inclusum. quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac deminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. illa quoque praecipua fuit causa cur deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse [*](EPITOME 9-19] c. 46, 3 s. 19-383, 12] c. 46, 4 s. ) [*](AUCTORES 5-7] cf. Orac. Sibyll. VIII 257; cf. supra c. 16,17. 12 s.] Io. 10, 18. ) [*](B(G)RHSPV] 1 quod P1, d del. P3 2 saltim HV 3 **honesto (in ? tr.) S aliquid V adfectus est — genere om. V 4 suplicii B homini HV 5 nocenti V is om. P, his V 6 ut] et B humili[bu]s V1 infirmis Bl (r exp. BI) V ferat ex ferret JBl omnibus spem] in omnibus ferret et in omnibus spem P 7 ostendebat ex ostenderet B* afficiendus (ff in ras. et us ex u m. 2) S quod pi, d del. P3 8 humiles (e ex i m. 3) P infirmi H, infirmis (exp. m. 3) P esse*t (n er.) V 9 posset (e ex i m. 3) P obseruaretur H 10 quod H ab inferis resurgere B surgere HS ne H 11 praedicens RSV 12 se om. Bt (8.1. B3) H tum1 B3 13 *deponendi (i er.) B; an et deponendi ? spiritus B fiius B quia] cum HV, iquiai S1, in mg. P 14 deposuerat] sponte deposuerat H non om. H potuerunt V ossua V 15 mos eorum] monstrorum V ferebant V 16 perfoderunt P sicut BH 17 ef P3 18 ac] ad P1, corr. PS diminutum B 19 praecipue BP, pr[aecip]uae G in causa cur ds desinit codicis G pag. 92 (105), sequitur pag. 93 (33), cuius in uerss. 1—4 perpauca agnoscebantur 20 ex[al]tari R1 )

383
omnibusque gentibus passionem dei notescere.

nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ei omni orbe concurrerent.

denique nulla gens tam inhnmana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sumas maiestatis ignota. sit.

extendit ergo in passione manus suas orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signumque illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum.

cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de cruore agni notant. deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga inmunes faceret Hebraeos, praeceperat his ut agnum candidum sine macula immolarent ac signum liminibus suis de sanguine eius inponerent.

itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt, non quia cruor pecudis tantam in se uim gerebat, ut hominibus saluti esset, sed Imago fuerat rerum futurarum.

agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens et iustus et sanctus, qui ab isdem Iudaeis immolatus saluti est omnibus, qui signum [*](AUCTORES 7 s.] cf. Orac. Sibyll. VIII 302. 20 agnus] cf. Cyprian. pag. 80, 6. 22 ss.] cf. Cyprian. pag. 89, 1; 90, 4. ) [*](B(G)RHSPV] 1 his RSar, pro his V 3 potior Bt, corr. B* conspicuum (cons add. m. 2) V 4 tamquam RXV, tamtq;i S1 *eum (d er.) B 5 ex] et ex H omni om. P urbe S 6 religio BarSP 7 tmjaiestatis F2 8 passionem B 9 iam] etiam H ortus H 10 tribus B1S1 (corr.B1S2) H, tribu[bus] R, urbibus P, tribubu V 11 signumque] ref (s. I. m. 3) signum P sublime (~ er., quod add. m. 2) B 13 sua om. H 14 hebraeos faceret immunes B 15 iis RP3 (in ras. ex his), is H 17 uni una P 18 fuerant H cruor* (e er.) R, cru*or H 19 pecucudis P, item pag.384, 4 in se uim] uim in pum R gerebat ut] gerebatur ab V 20 futurarum (a in ras. ex o ? m. 2) B, in mg. H* 21 rchristusl H2 ab I[n]no- [ce]ns incipit codicis G pag. 94 (34) paene tota lecta et (ante iustus) om. G 22 qui] et qui P hisdem (Ti 8. I. B1) BGHS immaculatus V saluti est] est saluti est P )

384
sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte con-i scripserint. frons enim summum limen est hominis et lignum sanguine delibutum crucis significatio est.

denique immolatio pecudis ab iis ipsis qui faciunt pascha nominatur ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam deus praescius futurorum tradidit per Moysen populo suo celebrandam.

sed tum figura ualuit in praesenti ad depellendum periculum, ut appareret quantum ueritas ipsa ualitura sit ad plebem dei protegendam in extrema totius orbis necessitate.