Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Dixi de humilitate et fragilitate et passione, cur haec deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est et uis enarranda.

quid summus pater a principio disposuerit et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum diuinatio prophetarum, quae in Christum uera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet.

quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam sicut etiam diuina illa opera quae fecit: quorum uis et potentia ualebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. aperuit caecorum lumina.

caelestis uirtus, [*](EPITOME 15 s.] c. 46, 1. ) [*](AUCTORES 15 s.] cf. Cyprian. pag. 89,1. ) [*](B(G)RHSPV] 2 mortalis H1, in ras. corr. H1 est om. G 3 id est] idem S in om. H 4 in carnem RV, in carne BGHS, om. P ideo om. P 5 carne] in carne B1 (et carne B2) G, carne V induit se V 6 in uoluntati[su]n(a) desinit codicis G pag. 90 (123) enim] igitur H 7 alt. ref P3 est om. H infinitate V 8 dñm SV 9 uoluntatibus B1, corr. B3 et om. V mancipata V 10 morte adficiunt sempiterna H possimus V 12 caronam H 13 T\'mortalitatis B 15 cruci H uis ex bis B 16 quid] quae V sumus Cx m. 2) S 17 ordinarit (alt. i ex e m. 2) H 18 in om. R processit BHV 19 miratio V passionis ipsius R 20 et significantiam magnam in inf. mg. add. B* 21 opera illa H uis et om. H 23 lumina (1 ex e m. 2) H post uirtus hoc et RSP (idem edd. distinctionem post lumina non pomntes), sed cf. reddidit sed (et) HSP pag. 378,1 )

378
lucem non uidentibus reddidisse: sed hoc facto significabat fore ut conuersus ad gentes quae deum nesciebant insipientium pectora inluminaret luce sapientiae et ad ueritatem contemplandam oculos cordis aperiret.

uere enim caeci sunt qui caelestia non uidentes et tenebris ignorantiae circumfusi terrena et fragilia uenerantur.

patefecit aures surdorum. non utique hactenus uis illa caelestis operata est: sed declarabat breui fore ut qui erant ueritatis expertes, et audirent et intellegerent diuinas dei uoces. uere enim surdos dixeris qui caelestia et uera et facienda non audiunt.

mutorum linguas in eloquium soluit. admirabilis, etiam cum (hoc tantum) fieret, potentia: sed inerat huic uirtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum ut rerum caelestium nuper ignari percepta sapientiae disciplina de deo et ueritate dissererent.

nam qui rationem diuinitatis ignorat, is uere elinguis et mutus est, licet sit omnium disertissimus. lingua enim cum uerum loqui coeperit id est uirtutem maiestatemque dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur, quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est: et ideo infans sit necesse est qui diuina proloqui non potest.

pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformauit. laudabilis diuini operis fortitudo: sed figura id continebat, quod cohibitis erroribus uitae saecularis ac deuiae iter ueritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad dei gratiam consequendam.

is enim uere claudus existimandus est qui caligine ac tenebris insipientiae inplicatus et quo tendat [*](BRHSPV] 1 lucem] uicem V reddidisse sed BRV, reddidit sed H, reddidit et SP edd. significauit P 3 inluminari BI, inlumiuar[e]t corr. B2, luminaret V 4 cordis oculos H uere (in utroque cod. alt. e ex i) B2R1, uere̜ (add. m.3) P, ueri BIRIHSV 5 pro et om. H 6 sordorum S 7 uis om. H 8 ueritates V 9 dixerim (-ri ex -ris B2) BR, dixerit V qui caelestia (om. et) uera et facienda non audiunt in mg. H 10 audiunt in ras. ex 1 uel 2 litt. add. B2 mu*torum (1 er.) V 11 hoc e tantum addidi; an hoc sufficit ? 12 qua H 13 praecepta V 15 uerolinguis (corr. m. 2) B uero BlH sitt B1, om. S dissertissimus HP 16 uirtute* (iF ex i) V 17 do V tunc R (sed tuc ex tu S7) S 18 fungetur H falso HV loquetur H 19 et om. H praeloqui B1, corr. B3 20 gradi S1 21 id] haec H 22 diuinae Bx, deuii (sic) B3 23 graderent ur ex gradera∗c P3 25 et] est H, om. P quo* (d er.) H )

379
ignarus offensibilibus et caducis gressibus per uiam mortis incedit.