Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

\' quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat etiam carnem posse capere uirtutem? contumacia enim redargui non potest nisi exemplo.

nam si habere non possunt quae doceas tirmitatem, nisi ea prior feceris, quia natura hominum procliuis in uitia uideri uult non modo cum uenia, sed etiam cum ratione peccare,

oportet magistrum doctoremque uirtutis homini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uinci ab eo posse peccatum.

sin uero sit inmortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. exsistet enim constans aliquis ac dicet: [*](EPITOME 14 s. contumacia, exemplo, firmitatem] c. 45, 3. ) [*](B(G)RHSPV] 1 excusationis ut RV 2 quae] quod P sirt\' P3 3 autem] semper R si non — docet s. I. B2 4 pr. ei] ***ei (ill er.) V alt. ei] et V 5 quidem H 6 uimcor Bl, corr. B2 enim om. P 7 quae concupiscit om. P concupiscitu (ad ? er.) B a Citur quae t - dolere incipit codicis G pag. 87 (23) paene tota lecta dolet H, dolere (corr. m. 3) P 8 ita H et om. V 9 sentio — inpellit om. V et om. V 10 hoc V respondibit B 11 cõl futauit G, confortauit V hac pI, h del. P3 redarguit Bae, corr. m. 1 uel 2 12 qui delictis suis] quicdit quid et artis V optenda (corr. m. 2) B, ostendet HV, ostendit P 13 carne HS 15 nam si BGRSV, recte? nam HP, uix recte, ut ab oportet nouum enuntiatum incipiat; malim iam si cum Thilone haberi H firmitate (xm.3) P ea] ex ea G 16 ferceris B1 17 cum uenia] conuenio V cu ratione V oportet] (o)portet uero G 18 hominum SP, hominis V 19 peccato H homine S ab eo om. S 20 sin RH, si BGSP, sim V 21 modo] pacto R, cf. pag. 376,19 constans] contumax iiir doctus, miscellan. obseruat. uol. IV (1734) pag. 422, conl. § 10 contumacia et Epit. 45,3 contumax ac] aut V )

374
\'tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore, non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium: mihi uero multis rebus opus est ut tuear hanc uitam. mortem non times, quia ualere in te non potest, dolorem contemnis, quia nullam uim pati potes:

at ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi grauissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non

potest.\' doctor itaque uirtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferrre, ne quis quod peccat necessitati potius adscribat quam culpae suae.

ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est, ut si forte dixerit \'inpossibilia praecipis\', respondeat \'ecce ipse facio.\' (at ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium.\' \'et ego eandem car-

nem gero et tamen peccatum in me non dominatur.\' mihi opes contemnere difficile est, quia uiui aliter non potest in hoc corpore: \'ecce et mihi corpus est et tamen pugno contra omnem cupiditatem.\' \'non possum pro iustitia nec dolorem ferre nec mortem, quia fragilis sum.\' \'ecce et in me dolor ac mors habet potestatem et (tamen) ea ipsa quae times uinco, ut uictorem te faciam doloris ac mortis. prior uado per ea quae sustineri non posse praetendis: si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem.\' sublata omnis hoc modo excusatio est et fateri hominem necesse est sua culpa iniustum esse qui doctorem uirtutis et eundem ducem non sequatur. uides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse [*](EPITOME 13-21] c. 45, 4 quae docebat — contemnere. ) [*](B(G)RHSPV] 2 inmortali (n ex m m. 3) B, [ι̃]mortali S* 3 utuear H O 4 in te ualere Y 5 potest H e*go (r er.) H, ego g (i. e. ergo) sic S quia om. P 7 in doctor itaqu(e) desinit codicis G pag. 87 (23), sequitur pag. 88 (24), cuius in uerss. 1-7 pleraque legebantur 10 doctus P 11 possibilia V at] et H carne* (m er.) H 13 iu me peccatum H 14 quia] quo V 15 et om. B1 (s. I. B\') P est om. P inpugno V 16 iustitia* (m er.) H 17 fragilissimti S™, fragilissumll corr. m. 1 ? et om. B (s. I. B2) H 18 tamen addidi, cf. 13. 15 19 ut] et H1 uictorem te] uictoremiej H prior bis Pl, pr. del. P3 20 susteri P1, corr. PJ rnonl B2 possit V praetendis si] praetendisti Bl, corr. B1 praecipientis R* 21 potes B\', potis B\', potes restituit B3 sublato P hoc modo omnis HSP 23 et om. H 24 mortali V qui V )

375
mortali potest, quam inmortalis, quia patientiam docere non potest qui subiectus passionibus non est.

nec hoc tamen eo pertinet ut hominem deo praeferam, sed ut ostendam neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem deus, ut auctoritate caelesti necessitatem parendi hominibus inponat, neque deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adinplendo ceteros parendi necessitate constringat.

liquido igitur apparet eum qui uitae dux et iustitiae sit magister corporalem esse oportere nec aliter fieri posse ut sit illius plena et perfecta doctrina habeatque radicem ac fundamentum stabilisque aput homines ac fixa permaneat, ipsum autem subire carnis et corporis inbecillitatem uirtutemque in se recipere cuius doctor est, ut eam simul et uerbis doceat et factis; item, subiectum esse morti et passionibus cunctis, quoniam et in passione toleranda et in morte subeunda uirtutis officia uersantur. quae omnia ut dixi consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.